Hil Pict

Paruimus monitis tua dulcia iussa secuti, Antistes Christi, quae dabas ore pio. An ego non canerem tanti praeconia patris, Munus opusque dei dum mihi lingua foret? Rauca quidem stridens et nullis digna coturnis, Ingeniumque iacens: sed libet alta loqui.

Hymn to God

Dignum opus et iustum semper tibi dicere grates. Omnipotens mundi genitor, quo principe cuncta Natalem sumpsere diem atque exorta repente Post tenebras stupidi spectarunt lumina caeli: Gens hominum pecudesque ferae milleque uolucres Et quae per liquidos discurrunt agmina campos, Omnia per temet, ex te, qui maxima condis: Ex te nata, pater: nec patris est pater alter: Tu caput es capiti, primi tu fontis origo, Primus apex rerum, primus sator, omnia condens: Nec tamen ex alio ducis genus: ipse perennis Spiritus. antiquo uiuens per saecula motu, Semper eris, quia semper eras: non mortis egenus, Qui natalis inops nec finem noueris aeui, Ex se principium cui contigit. haut manet alter Auctorem casus: nascentia terminus urget.
Omnia cum tegeret nigrum chaos altaque moles Desuper urgeret informis corpora mundi Et caliganti premeret serotina morte. Nec species nec forma foret, deus intus agebas Corporibus tectis mixtus, secreta potestas. Iam tum disponens nascentia moenia mundi Et uarias rerum facies animasque futurus, Vtque caput uicta prompsisti caligine noctis, Sublimem attollens uultum sensere tenebrae. Mox dominus rerum somnos discussit inertes, Pigraque materies trepidauit nomine pulsa Commotaque simul maturo conscia partu. Scinditur ingentis cumuli per plurima corpus Membra, locosque simul metantur semina iussu, Et confusa simul descendunt uiscera molis. Sectaque per partes formas spectantia frustra Iam calor intus alit et blando suscitat igni. Ac primum caeli pansus liber. omnia mundi Complectens spatia. celso suspenditur orbe: Terra grauis pigro descendit pondere ad imum Ac, semet defixa, salo fundata resedit. Esset ut spatium uacuae regionis apertum, Qua tener incedens mortalia pasceret aether, Quoue exire patris possent tot munera rerum, Ortaque ferrentur nullo per inane labore. Diffusae coguntur aquae: mox limine certo Liquuntur maria nec finem transilit unda. Tunc oritur lux alma, dies quae iussa uocari Nascentem tenero perfudit lumine mundum. Munus opusque tuum prodens, tua maxima dona, Condere quae genitor patria pietate parabas, Vtque hominum sollers posset clarescere uita, Artibus aetheriis quae totas ducere luces Gaudet et ingenium diuersa laude fatigat. Insequitur nox atra diem densaeque tenebrae, Corporibus somnos quae ferrent, otia fessis, Et cunctis unam faciem similemque figuram. Namque dies uarie rerum discriminat ora Et dat cuique suum disiecta nocte colorem: Instigat animos opera ad maiora calentes, Exacuens uariis mortalia pectora curis. Quo mage forma dies uitae, nox mortis imago est.

Creation of the stars

Tunc condens pater astra polo ac lumina didens, Sidera distinguens uariis pertecta figuris. Lucifer exsurgit roseus et fulgidus ore Vesper; puniceos spargit Aurora capillos. Anguis agit sudum, important Pliades imbres. Sunt Iuga, sunt Plaustra, gemmantes flore Coronae Signaque bis senis annum uoluentia formis, Multaque praeterea celsae domus ornamenta, Quis saeclum fulcit signis et regia summi Picta parens uaria stellarum luce coruscat. Sed soli lux maior inest, quem munere largo Excultum, genitor, pleno dignaris honore. Igneus ille iubar praecelso uertice tollit; Ore rubens patulo, caeli per moenia fertur Astrorum ductor, mundi uigor atque elementa. Ecce aliud mirum, mirum decus o, noua cursum Mutat luna suum; quos perdit colligit ignes Cornuaque extinguens perturbat lumine frontem; Mox tamen ardescit completo circulus orbe, Noctilucum lumen pascit sata sidera luce:
Tag globali: dawn spreading hair humanized dawn eventide with bright face sun as chief of stars
Enunciato 1:
hloth agent
Aurora
spreading
spargit
oth theme
capillos
Enunciato 2:
hloth agent
Vesper
rising
exsurgit
manner
fulgidus ... ore
Enunciato 3:
oth agent
moving
fertur
oth loc
caeli ... moenia

Functions of the stars

Haec tamen, aeterno quae uoluit machina aethrae. Non tantum pictura poli est, nec celsa uoluntas: Mens ratioque subest et rebus utilis ordo. Hinc doctrina uenit terris, hinc denique cunctis Consilium agricolis et qui maria alta pererrant, Vt, se quaque ferant, luces praedicere possint. Venturos norint imbres siccumque serenum, Tempore quo tauros campis inducat arator Et dubium temptet securus nauita pontum.

The earth blossoms without the human work

Instructos ignes caelo, pater optime, terras Excolere aggrederis et munere donas opimo Regna hominum pecudumque larem requiemque uolucrum Planescunt campi, colles tumor arduus effert, Subsidunt ualles. florentia prata uirescunt Saxaque durantur, pinguis se gleba resoluit, Rumpuntur fontes, fluuiis genus arduum unde est: Herbarum uaria consurgunt gramina campis. Iamque seges tenera fructum fundebat arista, Cum iuga nulla forent nec uomis nullus aratro, Mugiret nullus proscissis taurus in aruis. Ecce etiam uitis madido iam plena racemo, Expers falcis adhuc et duri nescia ferri, Pampineas celsis texebat collibus umbras.
Tag globali: God Giving Dens To The Animals vine unscathed from the sickle vine unaware of the iron God Giving Empires To The Men no animals tilling the earth during creation no vomer tilling the earth during creation
Enunciato 1:
divine agent
giving
donas
hum patient
regna ... hominum
Enunciato 2:
divine agent
giving
donas
anim patient
pecudumque ... uolucrum
Enunciato 3:
anim agent
nullus
taurus
lowing
mugiret
oth loc
proscissis
in ... aruis

God creates Adam and Eve

Diuersa exoritur uariarum forma ferarum, Quadripedes animae nec non repentia terris Nascuntur, pictis uolucres per nubila pinnis. His ubi perfectis genitor iam diuite mundo Cuncta uidet curam magni deposcere regis, Qui mare, qui terras atque omnia nata gubernet, Quique altum spectet caelum laudetque potenter Munera magna dei, ne sint haec condita frustra: Tunc "Faciamus, ais, hominem." dic, optime, cum quo Colloqueris? clarum est: iam tum tibi filius alto Assidet in solio et terras spectat amicas. Sed "Faciamus, ais, hominem, cui uultus imago Noster erit, manibusque meis procedat in aeuum." Inde, opifex rerum, assumis mollia terrae Atque uirum formas, cuius de costa cupito Fit mulier uultu: mulier₁ de costa uiri fit, Quo mage cara uiro et lateri sit coniugis apta.
Enunciato 1:
divine agent
praising
laudetque
oth theme
munera ... magna
Enunciato 2:
divine agent
opifex ... rerum
taking
assumis
oth patient
mollia ... terrae

Praise of man

O felix animal, summi cui dextra tonantis Est pater; o felix nimium, qui ducis olympo Et genus et formam; si te non noxia terrae Decipiant uitia nec blandus subruat error. Numen eris caeloque redux mirabere regna, Quae promissa bonis fido pater exhibet ore. Nam tibi multa deus nascenti contulit ultro: Aetheriam primum faciem uultumque paternum Incessumque pedum rectum, sublimia colla, Ne qua mora in caelum oculis spectantibus esset; Tunc alacres promptasque manus uitaeque ministras, Atque domum diuae pectus rationis et alti Sedem consilii. facundae uocis honorem. Haec soli concessa homini; nam cetera mutum Et pecus obtinuit, uentrem, praecordia, neruos. Venarum riuos et sparsum corpore sanguem. <Et> iusti laeuique simul sensusque doloris. Tu uero, omnipotens, priuato munere largus Erga hominem manibusque tuis operisque fauore Impendens, patria pignus pietate colendo, Ne quid diuinis modo desit uultibus, ignem Aetheris inspiras et sacrae mentis opimam Indulges partem permixtus corpore toto.
Hinc meminisse licet ueterum, praesentia nosse Hinc datur atque animae fas est uentura uidere; Hinc loquimur canimusque deum, hinc sidera cuncta, Terrarumque uiget cultus, pontusque mouetur; Hinc artes nomenque, pudor, prudentia, iustum; Hinc animae surgunt fortes, hinc pergit honestum Et uia quae ducit castos ad limina caeli.

Man rules the world

Ergo hominem pleno perfectum munere terris Praeponis, genitor, et rerum tradis habenas: Cuncta habeat subdatque sibi, uice sit genitoris: Telluris dominus, famulus tuus, omnia mundi Possideat, tantum domino tibi seruiat uni.
Tag globali: man as ruler of the world
Enunciato 1:
divine agent
genitor
putting ahead
praeponis
hum theme
hominem
perfectum
oth benef
terris
Enunciato 2:
hum agent
possessing
habeat
oth theme
cuncta
Enunciato 3:
hum agent
possessing
possideat
oth theme
omnia ... mundi

The original sinn

Postquam primus homo uetito se pascere ligno Non timuit captusque dolis se praebuit angui, Stat reus, et nudus deiecto lumine uestem Implorans dominumque fugit uultumque recondit. Culpa comes sequitur, peccato obnoxia uita Debilitat uires, caelo uenientia dona, Aethere demissus paulatim deficit ignis. Frigore peccati torpentia corda rigescunt: Cura cibi uentrisque subit et cura tegendi Corporis, et sacrum subeunt mortalia pectus. Nascitur hinc proles peccati, germinat inde Deterior multo suboles, peiorque priori Progenies sequitur, gradibus ad crimina crescens, Crimina quae stimulis acuunt dementia corda Teque, pater, uariis armant terroribus ultro.
Enunciato 1:
hum exp
primus ... homo
fearing
timuit
expressive theme
uetito ... ligno
Clausola:
hum agent se
eating pascere
veg patient uetito ligno
Enunciato 2:
hum patient
primus ... homo
being offered
praebuit
hum theme
se
anim benef
angui
Enunciato 3:
hum agent
nudus
begging
implorans
inanim theme
uestem

Nature’s hardship , wars , and slaughters are consequences of the sinn

Tum primum uenti coepere incumbere terris. Intempestiuus descendere nubibus imber: Fulmina tum primum caelo deiecta sereno, Horrida tum grando turbatos uerberat agros. Tonitrua altisono infractus murmurat aether. Nec tamen ista malos reuocant: furor impius orbem Obsidet et laxis rabies defertur habenis. Bella placent caedesque simul, periuria, fraudes, Mentirique libet, rapere est amor, abdere furta; Nulla fides populis, nulla est iam ueritas usquam.

The Great Flood and the ark

Diluuio abluitur terrarum crimen et undis, Virque unus residet generis populique refector. Arca tegit paucos. castrorum semina seruans, Iam tum uenturi facies monstrata lauacri. Atque unus. multi per quem data luce renati; Susceptos fido seruans ecclesia partu. Postquam diluuii cecidit tumor, unda resedit, Ales paciferae folium portauit oliuae, Iam siccis reuolans pinnis dedit omina pacis. Tum populus surgit melior, tum purior undis Gens hominum, magnos terris paritura nepotes. Inde sacerdotis in caelum dedita corda. Hinc inter flammas pueri cantare parati, Et puer, impasti quem non tetigere leones, Tum reges cecinere deum, tum uera prophetis Ora sonant caeli subole splendentia terris. Quamuis cuncta deo seruirent crimine uicto. Attamen antiqui etiamnum gutta ueneni Spargebat populos et erant uestigia fraudis, Quae bonus ablueret doctor melioribus undis.
Tag globali: flood as typology of baptism
Enunciato 1:
inanim agent
arca
covering
tegit
anim theme
paucos
Enunciato 2:
anim agent
ales
taking
portauit
veg theme
paciferae ... folium
oliuae
Enunciato 3:
hum patient
gens ... hominum
arising
surgit
oth loc
undis