Alcimus Avitus

1 Quidquid agit uarios humana in gente labores, Vnde breuem carpunt mortalia tempora uitam, Vel quod polluti uitiantur origine mores, Quos aliena premunt priscorum facta parentum. Addatur quamquam nostra de parte reatus, Quod tamen amisso dudum peccatur honore, Ascribam tibi, prime pater, qui semine mortis Tollis succiduae uitalia germina proli. Et licet hoc totum Christus persoluerit in se, Contraxit quantum percussa in stirpe propago: Attamen auctoris uitio, qui debita leti Instituit morbosque suis ac funera misit, Viuit peccati moribunda in carne cicatrix. Iam pater omnipotens librantis pondere uerbi Vndique collectis discreuerat arida lymphis Litoribus pontum constringens, flumina ripis: Iam proprias pulchro monstrabat lumine formas Obscuro cedente die uarioque colore Plurima distinctum pingebat gratia mundum. Temporibus sortita uices tum lumina caelo Fulsere alterno solis lunaeque meatu. Quin et sidereus nocturno in tempore candor Temperat horrentes astrorum luce tenebras. Actutum suaui producens omnia fetu Pulchra repentino uestita est gramine tellus. Accepere genus sine germine iussa creari Et semen uoluisse fuit. Sic ubere uerbi Frondescunt siluae: teneris radicibus arbor Durauit uastos paruo sub tempore ramos. Protenus in taetras animalia multa figuras Surgunt et uacuum discurrunt bruta per orbem: Elatae in altum uolucres motuque citato Pendentes secuere uias et in aere sudo Praepetibus librant membrorum pondera pinnis. Post etiam clausi uasto sub gurgite pisces Respirant lymphis flatusque sub aequore ducunt Quaeque negant nobis, illis dant umida uitam. Nec minus in pelago uiuescunt grandia cete Accipiuntque cauis habitacula digna latebris: Et quae monstra solet rarus nunc prodere pontus, Aptat ad informes condens sollertia formas. Quodque hominum falso credit mens nescia foedum, Per propriam speciem natura iudice pulchrum est. Ergo ubi completis fulserunt omnia rebus, Ornatuque suo perfectus constitit orbis:

God approves the Creation

Tum pater omnipotens aeterno lumine laetum Contulit ad terras sublimi ex aethere uultum Illustrans, quodcumque uidet: placet ipsa tuenti Artifici factura suo laudatque creator Dispositum pulchro, quem condidit, ordine mundum.
Tag globali: God Praising Universe
Enunciato 1:
oth theme
ipsa
factura
liking
placet
divine exp
artifici
suo
Enunciato 2:
divine agent
creator
praising
laudatque
oth theme
dispositum
mundum

God promises the submission of creation to man

Tum demum tali sapientia uoce locuta est: En praeclara nitet mundano machina cultu. Et tamen impletum perfectis omnibus orbem Quid iuuat ulterius nullo cultore teneri? Sed ne longa nouam contristent otia terram, Nunc homo formetur, summi quem tangat imago Numinis, et nostram celso donatus honore Induat interius formonsa in mente figuram. Hunc libet erectum uultu praeponere pronis, Qui regat aeterno subiectum foedere mundum, Bruta domet, legem cunctis ac nomina ponat, Astra notet caelique uias et sidera norit Discat et inspectis discernere tempora signis: Subiciat pelagus saeuum ingenioque tenaci Possideat, quaecumque uidet: cui bestia frendens Seruiat et posito discant mansueta furore Imperium iumenta pati iussique ligari Festinent trepidi consueta in uincla iuuenci. Quoque magis natura hominis sublimior extet, Accipiat rectos in caelum tollere uultus: Factorem quaerat proprium, cui mente fideli Impendat famulam longaeuo in tempore uitam.
Tag globali: man taming animals man subdueing the sea animals serving man man rising to the sky direct Speech Of God world needs acaretaker man distinguishing seasons
Enunciato 1:
hum agent
qui
holding
regat
oth patient
subiectum
mundum
Enunciato 2:
hum agent
qui
taming
domet
anim patient
bruta
Enunciato 3:
hum agent
qui
noting down
notet
oth theme
astra
Enunciato 4:
hum agent
qui
knowing
norit
oth theme
caelique ... sidera
Enunciato 5:
hum agent
qui
submitting
subiciat
oth patient
pelagus ... saeuum
Enunciato 6:
hum agent
qui
possessing
possideat
oth theme
quaecumque ... uidet
Enunciato 7:
anim patient
bestia ... frendens
serving
seruiat
hum benef
cui
Enunciato 8:
hum agent
rising
rectos
tollere ... uultus
oth goal
in ... caelum

God shapes man with mud

Haec ait et fragilem dignatus tangere terram Temperat umentem consperso in puluere limum Orditurque nouum diues sapientia corpus. Non aliter quam nunc opifex, quibus artis in usu est Flectere laxatas per cuncta sequacia ceras Et uultus implere manu seu corpora gypso Fingere uel signi speciem componere massae. Sic pater omnipotens uicturum protenus aruum Tractat et in lento meditatur uiscera caeno.
Tag globali: mud processed by man wax processed by man comparison between wax and mud processing comparison Between Sculptor And God comparison between statue and man
Enunciato 1:
divine agent
shaping
temperat
oth patient
limum
Enunciato 2:
hum agent
opifex
bending
flectere
oth patient
ceras
Enunciato 3:
divine agent
pater ... omnipotens
handling
tractat
oth patient
uicturum ... aruum

God shapes man with mud

Hinc arcem capitis sublimi in uertice signat Septiforem uultum rationis sensibus aptans Olfactu, auditu, uisu gustuque potentem. Tactus erit solus, toto qui corpore iudex Sentiat et proprium spargat per membra uigorem. Flexilis artatur recauo sic lingua palato, Pressus ut in cameram pulsantis uerbere plectri Percusso resonet modulatus in aere sermo. Exim succiduum porrecto in corpore pectus Spargit ramosas post brachia fortia palmas. Succedit stomacho medius, qui tegmine molli Inter utrumque latus foueat uitalia, uenter. Diuiduam partem femur excipit, aptius ut se Alternum moueat duplicato poplite gressus. At parte ex alia, fingit quam conditor unus, Occipiti submissa suo descendere ceruix Incipit et uastos compagibus addere neruos. Spina rigens crebris inter commercia nodis Diffundit duplicem costarum ex ordine cratem. Pars interna nouos uitae formatur ad usus, Naturale parant tegmen uitalia cordi Massaque congestis pendens absconditur extis. Additur et tenui pascendus ab aere pulmo, Qui concepta trahens lenti spiramina flatus Accipiat reddens, reddat, quas sumpserit, auras Inque uicem crebro pellatur anhelitus haustu. Dextra tenet iecoris uegetandum sanguine fontem, Quo clausum uenae spargant per uiscera flumen. Lienis laeuam sortitur regula partem, Qua crines perhibent unguesque recrescere sectos. Quae uiuunt sensuque carent in corporis usu Nec abscisa dolent, hinc nunc augmenta resumunt. Postquam perfectae iacuit nouitatis imago Formatumque lutum speciem peruenit in omnem: Vertitur in carnem limus durataque molles Visceribus mediis traxerunt ossa medullas. Inseritur uenis sanguis uiuoque colore Inficit ora rubor: toto tum corpore pallor Pellitur et niueos depingit purpura uultus. Inde ubi perfectis consuescit uiuere membris Totus homo et fumant calefacta ut uiscera, solam Expectant animam, puro quam fonte creator Promat et erectos recturam mittat in artus: Lenem perpetuo flatum profundit ab ore Inspiratque homini, quem protenus ille receptum Attrahit et crebri discit spiraminis auras. Postquam nascentem sollers prudentia sensum Imbuit et puro rationis lumine fulsit, Surgit et erectis firmat uestigia plantis. Tum uarias mundi species caelumque refulgens Mirantem tali compellat uoce creator: "Haec quae mundanis cernis pulcherrima rebus Incrementa nouis ornatum tensa per orbem, Solus habe totisque prior dominare fruendo. Tu mihi, cuncta tibi famulentur; maximus ordo Te parere pio, qui subdidit omnia, patri. Non species ullae nec numina uana colantur, Non si quid caelo sublime nouumque coruscat, Non quae uel terris uiuunt formata uel₁ undis Nec quod forte premens prohibet natura uideri. Vsibus ista tuis, non cultibus, esse memento; Praecellens factis factorem pronus adora". Interea sextus noctis primordia uesper Rettulit alterno depellens tempore lucem: Dumque petunt dulcem spirantia cuncta quietem, Soluitur et somno laxati corporis Adam. Cui pater omnipotens pressum per corda soporem Iecit et immisso tardauit pondere sensus, Vis ut nulla queat sopitam soluere mentem: Non si forte fragor securas uerberet aures, Nec si commoto caelum tunc intonet axe, Sed nec pressa manu rupissent membra quietem. Tum uero cunctis costarum ex ossibus unam Subducit laeuo lateri carnemque reponit. Erigitur pulchro genialis forma decore Inque nouum subito procedit femina uultum. Quam deus aeterna coniungens lege marito Coniugii fructu pensat dispendia membri. Istius indicium somni mors illa secuta est, Sponte sua subiit sumpto quam corpore Christus. Qui cum passurus ligno sublimis in alto Penderet nexus, culpas dum penderet orbis, In latus extensi defixit missile lictor. Protenus exiliens manauit uulnere lympha, Qua uiuum populis iam tum spondente lauacrum Fluxit martyrium signans et sanguinis unda. Inde quiescenti, gemina dum nocte iaceret, De lateris membro surgens ecclesia nupsit.
Tag globali: mud processed by man wax processed by man comparison between wax and mud processing comparison Between Sculptor And God comparison between statue and man
Enunciato 1:
divine agent
shaping
temperat
oth patient
limum
Enunciato 2:
hum agent
opifex
bending
flectere
oth patient
ceras
Enunciato 3:
divine agent
pater ... omnipotens
handling
tractat
oth patient
uicturum ... aruum

God celebrates the marriage of Adam and Eve

Principio rector tanti sacrare figuram Disponens uincli nectit conubia uerbo: "Viuite concordi studio mundumque replete, Crescat longaeuum felici semine germen, Non annis numerus uitae nec terminus esto. Progeniem sine fine dedi, quam tempore toto Aspicies, generi primus qui poneris auctor. Pronepos eductos spargens per saecla nepotes Viuentes numeret proauos inque ora parentum Ducant annosos natorum pignora natos".
Tag globali: direct Speech Of God man filling the world
Enunciato 1:
hum agent
filling
replete
oth patient
mundumque

God promises man the exploitation of the world but forbids the worship of nature

Tum uarias mundi species caelumque refulgens Mirantem tali compellat uoce creator: "Haec quae mundanis cernis pulcherrima rebus Incrementa nouis ornatum tensa per orbem, Solus habe totisque prior dominare fruendo. Tu mihi, cuncta tibi famulentur; maximus ordo Te parere pio, qui subdidit omnia, patri. Non species ullae nec numina uana colantur, Non si quid caelo sublime nouumque coruscat, Non quae uel terris uiuunt formata uel₁ undis Nec quod forte premens prohibet natura uideri. Vsibus ista tuis, non cultibus, esse memento; Praecellens factis factorem pronus adora".
Tag globali: man as owner of the world human Worshipping God prohibition of worshipping nature
Enunciato 1:
divine agent
creator
urging
compellat
conative theme
haec ... habe
Clausola:
hum agent solus
possessing habe
oth patient haec ... orbem
Enunciato 2:
divine agent
creator
urging
compellat
conative theme
totisque ... fruendo
Clausola:
hum agent prior
dominating dominare
oth patient totisque
Enunciato 3:
divine agent
creator
urging
compellat
conative theme
cuncta ... famulentur
Clausola:
oth patient cuncta
serving famulentur
hum benef tibi
Enunciato 4:
divine agent
creator
urging
compellat
conative theme
memento
Clausola:
hum agent
remembering memento
conative theme usibus ... esse
Enunciato 5:
oth patient
ista
being
esse
oth goal
usibus
tuis

God promises man the exploitation of the world but forbids the worship of nature

Interea sextus noctis primordia uesper Rettulit alterno depellens tempore lucem: Dumque petunt dulcem spirantia cuncta quietem, Soluitur et somno laxati corporis Adam. Cui pater omnipotens pressum per corda soporem Iecit et immisso tardauit pondere sensus, Vis ut nulla queat sopitam soluere mentem: Non si forte fragor securas uerberet aures, Nec si commoto caelum tunc intonet axe, Sed nec pressa manu rupissent membra quietem. Tum uero cunctis costarum ex ossibus unam Subducit laeuo lateri carnemque reponit. Erigitur pulchro genialis forma decore Inque nouum subito procedit femina uultum. Quam deus aeterna coniungens lege marito Coniugii fructu pensat dispendia membri. Istius indicium somni mors illa secuta est, Sponte sua subiit sumpto quam corpore Christus. Qui cum passurus ligno sublimis in alto Penderet nexus, culpas dum penderet orbis, In latus extensi defixit missile lictor. Protenus exiliens manauit uulnere lympha, Qua uiuum populis iam tum spondente lauacrum Fluxit martyrium signans et sanguinis unda. Inde quiescenti, gemina dum nocte iaceret, De lateris membro surgens ecclesia nupsit. Principio rector tanti sacrare figuram Disponens uincli nectit conubia uerbo: "Viuite concordi studio mundumque replete, Crescat longaeuum felici semine germen, Non annis numerus uitae nec terminus esto. Progeniem sine fine dedi, quam tempore toto Aspicies, generi primus qui poneris auctor. Pronepos eductos spargens per saecla nepotes Viuentes numeret proauos inque ora parentum Ducant annosos natorum pignora natos". Tum lex coniugii toto uenerabilis aeuo Intemerata suo seruabitur ordine cunctis. Femina persistat de uiscere sumpta uirili Coniugio seruare fidem: nec separet alter, Quod iungit sociatque deus: cum patre relinquat Et matrem iusto constrictus amore maritus. Ista parentales non rumpant uincula curae, Vita sed amborum carnem teneatur ad unam.
Tag globali: man as owner of the world human Worshipping God prohibition of worshipping nature
Enunciato 1:
divine agent
creator
urging
compellat
conative theme
haec ... habe
Clausola:
hum agent solus
possessing habe
oth patient haec ... orbem
Enunciato 2:
divine agent
creator
urging
compellat
conative theme
totisque ... fruendo
Clausola:
hum agent prior
dominating dominare
oth patient totisque
Enunciato 3:
divine agent
creator
urging
compellat
conative theme
cuncta ... famulentur
Clausola:
oth patient cuncta
serving famulentur
hum benef tibi
Enunciato 4:
divine agent
creator
urging
compellat
conative theme
memento
Clausola:
hum agent
remembering memento
conative theme usibus ... esse
Enunciato 5:
oth patient
ista
being
esse
oth goal
usibus
tuis

Eden as marriage bed and world as dowry

Taliter aeterno coniungens foedere uota, Festiuum dicebat hymen castoque pudori Concinit angelicum iuncto modulamine carmen. Pro thalamo paradisus erat mundusque dabatur In dotem et laetis gaudebant sidera flammis.
Tag globali: rejoicing stars Eden As Marriage Bed Of Adam And Eve world As Dowry Of Adam And Eve
Enunciato 1:
oth exp
sidera
rejoicing
gaudebant

Indians : physical characteristics and gifts of their land

Est locus eoo mundi seruatus in axe Secretis, natura, tuis, ubi solis ab ortu Vicinos nascens aurora repercutit Indos. Hic gens ardentem caeli subteriacet axem, Quam candor feruens albenti ex aethere fuscat. His semper lux pura uenit caeloque propinquo Natiuam seruant nigrantia corpora noctem. Attamen in taetris splendentia lumina membris Captiuo fulgore micant uisuque nitente Certior accrescit collatis uultibus horror: Caesaries incompta riget, quae crine supino Stringitur, ut refugo careat frons nuda capillo. Sed magnum nostros quidquid perfertur ad usus, His totum natura dedit telluris opimae. Quidquid odoratum pulchrumque allabitur, inde est. Concolor his ebeni piceo de fomite ramus Surgit et hic, eboris munus quae porrigit orbi, Informis pulchros deponit belua dentes.
Tag globali: indians having the colour of the night elephant giving ivory to the world
Enunciato 1:
hum patient
nigrantia ... corpora
keeping
seruant
oth theme
natiuam
noctem
Enunciato 2:
oth agent
natura
telluris ... opimae
giving
dedit
oth theme
totum
hum benef
his
Enunciato 3:
oth patient
magnum
quidquid
being carried
perfertur
hum benef
nostros
ad ... usus
Enunciato 4:
veg agent
concolor
ramus
growing
surgit
hum benef
his
Enunciato 5:
anim agent
quae
offering
porrigit
oth benef
orbi
inanim theme
eboris ... munus

Indians : physical characteristics and gifts of their land

Ergo ubi transmissis mundi caput incipit Indis, Quo perhibent terram confinia iungere caelo, Lucus inaccessa cunctis mortalibus arce Permanet aeterno conclusus limite, postquam Decidit expulsus primaeui criminis auctor, Atque reis digne felici ab sede reuulsis Caelestes haec sancta capit nunc terra ministros. Non hic alterni succedit temporis umquam Bruma nec aestiui redeunt post frigora soles, Sic celsus calidum cum reddit circulus annum, Vel densente gelu canescunt arua pruinis. Hic uer adsiduum caeli clementia seruat; Turbidus auster abest semperque sub aere sudo Nubila diffugiunt iugi cessura sereno. Nec poscit natura loci quos non habet imbres, Sed contenta suo dotantur germina rore. Perpetuo uiret omne solum terraeque tepentis Blanda nitet facies, stant semper collibus herbae Arboribusque comae: quae cum se flore frequenti Diffundunt, celeri confortant germina suco. Nam quidquid nobis toto nunc nascitur anno, Menstrua maturo dant illic tempora fructu. Lilia perlucent nullo flaccentia sole Nec tactus uiolat uiolas roseumque ruborem Seruans perpetuo suffundit gratia uultu. Sic cum desit hiems nec torrida ferueat aestas, Fructibus autumnus, uer floribus occupat annum. Hic, quae donari mentitur fama Sabaeis, Cinnama nascuntur, uiuax quae colligit ales, Natali cum fine perit nidoque perusta Succedens sibimet quaesita morte resurgit: Nec contenta suo tantum semel ordine nasci, Longa ueternosi renouatur corporis aetas Incensamque leuant exordia crebra senectam. Illic desudans fragrantia balsama ramus Perpetuum pingui promit de stipite fluxum. Tum si forte leuis mouit spiramina uentus, Flatibus exiguis lenique impulsa susurro Diues silua tremit foliis ac flore salubri, Qui sparsus terris suaues dispensat odores. Hic fons perspicuo resplendens gurgite surgit: Talis in argento non fulget gratia, tantam Nec crystalla dabunt nitido de frigore lucem. Margine riparum uirides micuere lapilli Et, quas miratur mundi iactantia gemmas, Illic saxa iacent; uarios dant arua colores Et naturali campos diademate pingunt. Eductum leni fontis de uertice flumen Quattuor in largos confestim scinditur amnes. Euphraten Tigrinque uocant, qui limite certo Longa sagittiferis faciunt confinia Parthis. Tertius inde Geon, Latio qui nomine Nilus Dicitur, ignoto cunctis plus nobilis ortu.
Tag globali: indians having the colour of the night elephant giving ivory to the world
Enunciato 1:
hum patient
nigrantia ... corpora
keeping
seruant
oth theme
natiuam
noctem
Enunciato 2:
oth agent
natura
telluris ... opimae
giving
dedit
oth theme
totum
hum benef
his
Enunciato 3:
oth patient
magnum
quidquid
being carried
perfertur
hum benef
nostros
ad ... usus
Enunciato 4:
veg agent
concolor
ramus
growing
surgit
hum benef
his
Enunciato 5:
anim agent
quae
offering
porrigit
oth benef
orbi
inanim theme
eboris ... munus

The flood of the Nile

Cuius in Aegyptum lenis perlabitur unda Ditatura suam certo sub tempore terram; Nam quotiens tumido perrumpit flumine ripas Alueus et nigris campos perfundit harenis, Vbertas taxatur aqua caeloque uacante Terrestrem pluuiam diffusus porrigit amnis. Tunc inclusa latet lato sub gurgite Memphis Et super absentes possessor nauigat agros. Terminus omnis abest; aequatur iudice fluctu Annua suspendens contectus iurgia limes. Gramina nota uidet laetus subsidere pastor Inque locum pecorum uiridantis iugere campi Succedunt nantes aliena per aequora pisces. At postquam largo fecundans germina potu Lympha maritauit sitientis uiscera terrae, Regreditur Nilus sparsasque recolligit undas, Fit fluuius pereunte lacu: tum redditur alueo Pristina riparum conclusis fluctibus obex, Donec diuiduum spargens per deuia finem Gurgite septeno patulum percurrat in aequor.
Tag globali: fishes swimming on the earth natural paradoxes
Enunciato 1:
oth agent
flooding
perfundit
oth patient
campos
oth instr
nigris
harenis
Enunciato 2:
hum patient
inclusa
Memphis
hiding
latet
oth cause
lato ... gurgite
Enunciato 3:
hum agent
possessor
navigating
nauigat
oth loc
super ... absentes
agros
Enunciato 4:
hum agent
laetus
pastor
seeing
uidet
referential theme
gramina ... nota
subsidere
Clausola:
veg patient gramina ... nota
laying down subsidere
Enunciato 5:
anim agent
pisces
swimming
nantes
oth loc
aliena ... aequora
Enunciato 6:
oth agent
lympha
fertilizing
maritauit
oth patient
sitientis ... terrae

The flood of the Nile

Sed cur dicatur tantum mundana latere Vertex, Nile, tuus? nam qui nesciris ab ortu, Non solus, sed quartus eris diffusus ab illo, Despicit excelso qui flumina cuncta meatu Ipsius atque pater pelagi supereminet omnes, Quas montes, quas plana uomunt, quas₁ nubila lymphas.
Tag globali: fishes swimming on the earth natural paradoxes
Enunciato 1:
oth agent
flooding
perfundit
oth patient
campos
oth instr
nigris
harenis
Enunciato 2:
hum patient
inclusa
Memphis
hiding
latet
oth cause
lato ... gurgite
Enunciato 3:
hum agent
possessor
navigating
nauigat
oth loc
super ... absentes
agros
Enunciato 4:
hum agent
laetus
pastor
seeing
uidet
referential theme
gramina ... nota
subsidere
Clausola:
veg patient gramina ... nota
laying down subsidere
Enunciato 5:
anim agent
pisces
swimming
nantes
oth loc
aliena ... aequora
Enunciato 6:
oth agent
lympha
fertilizing
maritauit
oth patient
sitientis ... terrae

The Physon river , alias Ganges

Quartus Physon erit, quem possidet India Gangen, Motus odorifero quotiens qui uertice creuit, Deciduas pulchro quas spargunt flumina luco, Praelabens furatur opes et gurgite nostrum Ducit in exilium; nam ripa largus utraque, Amnibus ut nostris enodes ferre papyros Aut scirpos algasque leues deducere mos est, Excrementa trahens magnus sic ditia Ganges Hoc etiam donat mundo, quod proicit alueo.
Tag globali: Ganges Carrying Riches To The World Physon As Ganges
Enunciato 1:
oth agent
Physon
stealing
furatur
oth theme
opes
Enunciato 2:
oth agent
Physon
carrying
ducit
oth theme
hum benef
nostrum
in ... exilium
Enunciato 3:
oth agent
Ganges
giving
donat
oth theme
hoc
quod ... alueo

The orders of God

Interea primi, summus quos iunxerat auctor? In paradisiaca ponuntur sede beati. Tum rector tali proponit praemia lege: "O summum factoris opus, quos sola creauit Nostra manus, nasci cum cetera uoce iuberem, Aspicitis, quanto pulcherrimus ubere lucus Per multas famuletur opes? haec cuncta dabuntur Ad uestros sine fine cibos, hinc esca petatur: Sumite concessas fruges et carpite poma. Hic operis dulci studio secura quiescat Deliciisque fruens longaeuo in tempore uita. Est tamen in medio nemoris, quam cernitis, arbor Notitiam recti prauique in germine portans: Huius ab accessu uetitum restringite tactum. Nec uos forte premat temeraria discere cura, Quod doctor prohibet: melius nescire beatis, Quod quaesisse nocet. testor quem fecimus orbem, Quod si quis uetitum praesumpserit arbore pomum, Audax commissum mortis discrimine pendet. Non immensa loquor; facilis custodia recti est. Seruator uitam, finem temerator habebit".
Tag globali: eden Serving Adam And Eve eden providing food Adam And Eve Have To Keep Off The Forbidden Fruit direct Speech Of God
Enunciato 1:
hum agent
observing
aspicitis
referential theme
quanto ... opes
Clausola:
oth patient pulcherrimus lucus
serving famuletur
hum benef
oth instr per ... multas opes
Enunciato 2:
oth patient
haec ... cuncta
being given
dabuntur
hum benef
ad ... uestros
cibos
Enunciato 3:
hum agent
collecting
sumite
veg patient
concessas ... fruges
Enunciato 4:
hum agent
reaping
carpite
veg patient
poma
Enunciato 5:
hum agent
keeping off
uetitum ... tactum
veg theme
huius ... accessu

The orders of God

Accipiunt iuuenes dictum laetique sequuntur Spondentes cuncto seruandam tempore legem. Sic ignara mali nouitas nec conscia fraudis Incautas nulla tetigit formidine mentes. At pater instructos sacrata in sede relinquens Laetus in astrigeram caeli se sustulit aulam.
Tag globali: eden Serving Adam And Eve eden providing food Adam And Eve Have To Keep Off The Forbidden Fruit direct Speech Of God
Enunciato 1:
hum agent
observing
aspicitis
referential theme
quanto ... opes
Clausola:
oth patient pulcherrimus lucus
serving famuletur
hum benef
oth instr per ... multas opes
Enunciato 2:
oth patient
haec ... cuncta
being given
dabuntur
hum benef
ad ... uestros
cibos
Enunciato 3:
hum agent
collecting
sumite
veg patient
concessas ... fruges
Enunciato 4:
hum agent
reaping
carpite
veg patient
poma
Enunciato 5:
hum agent
keeping off
uetitum ... tactum
veg theme
huius ... accessu
2

The food in Eden

Vtitur interea uenturi nescia casus Libertas secura bonis fruiturque beata Vbertate loci. largos hinc porrigit illis Tellus prompta cibos: fruticis quin alter opimi Sumitur adsiduus tenui de caespite fructus. At si curuati fecundo pondere rami Mitia submittunt sublimi ex arbore poma, Protenus in florem uacuus turgescere palmes Incipit inque nouis fetum promittere gemmis. Iam si praedulces delectat carpere somnos, Mollibus in pratis pictaque recumbitur herba, Cumque uoluptati sacrum nemus offerat omnes Delicias opibusque nouis se praebeat amplum: Sic epulas tamen hi capiunt escamque requirunt, Compellit quod nulla fames nec lassa fouendo Indigus hortatur compleri uiscera uenter. Et nisi concessum libuisset noscere pastum, Esuries ignota cibos non posceret ullos Nullaque constantem fulcirent pabula uitam.
Tag globali: earth Feeding Adam And Eve trees Giving Fruits To Adam And Eve Adam And Eve Are Not Hungry In Eden no Hunger In Eden
Enunciato 1:
oth agent
tellus ... prompta
giving
porrigit
oth theme
largos
cibos
hum benef
illis
Enunciato 2:
veg patient
adsiduus
fructus
being collected
sumitur
Enunciato 3:
hum exp
laying down
recumbitur
veg loc
mollibus ... pictaque
herba
Enunciato 4:
veg agent
sacrum ... nemus
offering
offerat
oth theme
omnes ... delicias
hum benef
Enunciato 5:
hum agent
hi
searching
requirunt
oth goal
escamque

The food in Eden

Corpora nuda uident et mutua cernere membra Non pudet atque rudis foedum nil sentit honestas. Non natura hominis uitio, sed causa pudori est. Nam quaecumque bonus formauit membra creator, Vt pudibunda forent, carnis post compulit usus. Tunc mens intactos seruabat candida uisus, Angelicae qualis narratur gloria uitae Sidereas habitare domos qualemque redemptis Spondet reddendam mortis post tempora Christus, Quis neque coniugium curae nec foedere turpi Miscebit calidos carnalis copula sexus. Cessabit gemitus, luxus, metus, ira, uoluptas, Fraus, dolor atque dolus, maeror, discordia, liuor. Nullus egens, nullus cupiens, sed pace sub una Sufficiet cunctis sanctorum gloria Christus. His protoplastorum sensum primordia sacra Continuere bonis, donec certamine primo Vinceret oppressos fallacem culpa per hostem. Angelus hic dudum fuerat, sed crimine postquam Succensus proprio tumidos exarsit in ausus, Se semet fecisse putans, suus ipse creator Vt fuerit, rabido concepit corde furorem Auctoremque negans: "Diuinum consequar, inquit, Nomen et aeternam ponam super aethera sedem Excelso similis summis nec uilibus impar". Talia iactantem praecelsa potentia caelo Iecit et eiectum prisco spoliauit honore. Quique creaturae praefulsit in ordine primus, Primas uenturo pendet sub iudice poenas. Quandoquidem grauior talem sententia punit, Quem mirum cecidisse putes; nam crimen acerbat Auctor, in ignoto minor est peccante reatus Durius atque malum, quod maior fecit, habetur. Sed quod uiuaces pertendit in abdita sensus Quodque futura uidet rerumque arcana resignat, Angelici feruens superest natura uigoris. Horrendum dictu signisque notabile monstrum: Nam quidquid toto dirum committitur orbe, Iste docet scelerumque manus ac tela gubernat Pugnat et occultus per publica crimina latro.
Tag globali: earth Feeding Adam And Eve trees Giving Fruits To Adam And Eve Adam And Eve Are Not Hungry In Eden no Hunger In Eden
Enunciato 1:
oth agent
tellus ... prompta
giving
porrigit
oth theme
largos
cibos
hum benef
illis
Enunciato 2:
veg patient
adsiduus
fructus
being collected
sumitur
Enunciato 3:
hum exp
laying down
recumbitur
veg loc
mollibus ... pictaque
herba
Enunciato 4:
veg agent
sacrum ... nemus
offering
offerat
oth theme
omnes ... delicias
hum benef
Enunciato 5:
hum agent
hi
searching
requirunt
oth goal
escamque

The deceptive forms of the devil

Et nunc saepe hominum, nunc₁ ille in saeua ferarum Vertitur ora nouos uarians fallentia uultus. Alitis interdum subito mentita uolantis Fit species habitusque iterum confingit honestos. Apparens nec non pulchro ceu corpore uirgo Protrahit ardentes obscena in gaudia uisus. Saepe etiam cupidis argentum inmane coruscat Accenditque animos auri fallentis amore Delusos fugiens uano phantasmate tactus.
Tag globali: devil turning into beasts devil turning into birds devil deluding man with gold and silver
Enunciato 1:
divine agent
ille
turning into
uertitur
anim goal
in ... ferarum
ora

The deceptive forms of the devil

Nulli certa fides constat uel gratia formae: Sed quo quemque modo capiat teneatque nocendo, Opportuna dolis clausaeque accommoda fraudi Sumitur exterior simulata fronte figura. Maior adhuc etiam saeuo permissa potestas, Vt sanctum fingat: dudum conlata creato Sic natura ualet, rectam quam condidit auctor, Sed post ad prauos subuersor transtulit usus.
Tag globali: devil turning into beasts devil turning into birds devil deluding man with gold and silver
Enunciato 1:
divine agent
ille
turning into
uertitur
anim goal
in ... ferarum
ora

The Devil envies Adam and Eve

Vidit ut iste nouos homines in sede quieta Ducere felicem nullo discrimine uitam, Lege sub accepta famulo dominarier orbi Subiectisque frui placida inter gaudia rebus: Commouit subitum zeli scintilla uaporem Excreuitque calens in saeua incendia liuor.
Tag globali: Adam And Eve Ruling The World
Enunciato 1:
hum agent
nouos ... homines
dominating
dominarier
oth patient
orbi
Enunciato 2:
hum exp
nouos ... homines
enjoying
frui
oth patient
subiectisque
rebus

The Devil envies Adam and Eve

Vicinus tunc forte fuit, quo concidit alto, Lapsus, et innexam traxit per prona cateruam. Hoc recolens casumque premens in corde recentem Plus doluit periisse sibi, quod possidet alter. Tum mixtus cum felle pudor sic pectore questus Explicat et tali suspiria uoce relaxat.
Tag globali: Adam And Eve Ruling The World
Enunciato 1:
hum agent
nouos ... homines
dominating
dominarier
oth patient
orbi
Enunciato 2:
hum exp
nouos ... homines
enjoying
frui
oth patient
subiectisque
rebus

The Devil decides to sentence man to death

"Pro dolor hoc nobis subitum consurgere plasma Inuisumque genus nostra creuisse ruina! Me celsum uirtus habuit, nunc ecce reiectus Pellor et angelico limus succedit honori. Caelum terra tenet, uili compage leuata Regnat humus nobisque perit translata potestas. Non tamen in totum periit: pars magna retentat Vim propriam summaque cluit uirtute nocendi. Nec differre iuuat: iam nunc certamine blando Congrediar, dum prima salus experta nec ullos Simplicitas ignara dolos ad tela patebit. Et melius soli capientur fraude, priusquam Fecundam mittant aeterna in saecula prolem. Inmortale nihil terra prodire sinendum est, Fons generis pereat, capitis deiectio uicti Semen mortis erit. pariat discrimina leti Vitae principium. cuncti feriantur in uno: Non faciet uiuum radix occisa cacumen. Haec mihi deiecto tantum solacia restant. Si nequeo clausos iterum conscendere caelos, His quoque claudantur. leuius cecidisse putandum est, Si noua perdatur simili substantia casu. Sit comes excidii, subeat consortia poenae Et, quos praeuideo, nobiscum diuidat ignes. Sed nec difficilis fallendi causa petetur: Haec monstranda uia est, dudum quam sponte cucurri In pronum lapsus: quae me iactantia regno Depulit, haec hominem paradisi limine pellet". Sic ait et gemitus uocem clausere dolentis.
Tag globali: Adam Created From Mud devil Mocking Adam
Enunciato 1:
oth agent
terra
keeping
tenet
oth patient
caelum
Enunciato 2:
oth agent
humus
ruling
regnat

The Devil turns into a serpent

Forte fuit cunctis animantibus altior astu, Aemulus arguto callet qui pectore, serpens: Huius transgressor de cunctis sumere formam Eligit aerium circumdans tegmine corpus Inque repentinum mutatus tenditur anguem: Fit longa ceruice draco, splendentia colla Depingit maculis teretisque uolumina dorsi Asperat et squamis per terga rigentibus armat. Qualis uere nouo, primis cum mensibus aestas Praemittit laetos post frigora pigra tepores, Euadens ueterem reparatis motibus annum Et siccum nitido discingens corpore tegmen Procedit coluber terrarumque abdita linquens Perfert terribilis metuendum forma decorem: Dira micant oculi; tum lumine uisus acuto Laetior optatum discit consuescere solem; Nunc simulat blandum, crebro ceu carmine fauces Ludunt et trifidam dispergunt guttura linguam.
Tag globali: cunning serpent serpent the most cunning of the animals devil turning into serpent
Enunciato 1:
anim agent
serpens
being cunning
fuit
altior ... astu
anim comp
cunctis ... animantibus
Enunciato 2:
divine agent
transgressor
turning into
sumere
eligit
anim goal
huius
formam

The serpent tempts Eve

Ergo ut uipeream malesuada fraude figuram Induit et totum fallax processit in anguem, Peruolat ad lucum; nam forte rubentia laeti Carpebant iuuenes uiridi de palmite mala. Tum ueritus serpens, firma ne mente uirili Non queat iniecto subuertere corda ueneno, Arboris erectae spiris reptantibus alto Porrigitur tractumque suum sublimibus aequans Auditum facilem leni sic uoce momordit. "O felix mundique decus pulcherrima uirgo, Ornat quam roseo praefulgens forma pudore, Tu generi uentura parens, te maximus orbis Expectat matrem: tu prima et certa uoluptas Solamenque uiri, sine qua non uiueret ipse Vt maior, sic iure tuo subiectus amori Praedulcis coniunx, reddes cui foedere prolem. Vobis digna datur paradisi in uertice sedes, Vos subiecta tremit famulans substantia mundi: Quod caelum, quod terra creat, quod₁ gurgite magno Producit pelagus, uestros confertur in usus. Nil natura negat, datur ecce in cuncta potestas. Nec equidem inuideo, miror magis. ut tamen una Contineat liber dulci super arbore tactus, Scire uelim, quis dira iubet, quis₁ talia dona Inuidet et rebus ieiunia miscet opimis?" Haec male blanditam finxerunt sibila uocem.
Tag globali: serpent on the highest branches serpent speaking direct speech of serpent
Enunciato 1:
hum agent
iuuenes
reaping
carpebant
veg theme
rubentia
mala
Enunciato 2:
oth patient
famulans ... mundi
fearing
tremit
hum cause
uos
Enunciato 3:
oth patient
quod ... caelum
being offered
confertur
hum benef
uestros
in ... usus
Enunciato 4:
oth patient
quod ... creat
being offered
confertur
hum benef
uestros
in ... usus
Enunciato 5:
oth patient
quod ... pelagus
being offered
confertur
hum benef
uestros
in ... usus

Eve wonders that the serpent speaks

Quis stupor, o mulier, mentem caligine clausit Cum serpente loqui, uerbum committere bruto? Non pudet, ut uestram praesumat belua linguam? Et monstrum pateris responsumque insuper addis? Ergo ubi mortiferum seductilis Eua uenenum Auribus accipiens laudi consensit iniquae,
Tag globali: Eve Does Not Wonder At The Speaking Serpent
Enunciato 1:
hum exp
being ashamed
non ... pudet
conative theme
ut ... linguam
Clausola:
hlanim agent belua
speaking uestram ... praesumat linguam

Eve answers the serpent

Tunc ad serpentem uano sic ore locuta est: "Suauibus o pollens coluber dulcissime dictis, Non, ut rere, deus nobis ieiunia suasit Nec prohibet largo curari corpora pastu. Ecce uides epulas, totus quas porrigit orbis: Omnibus his licito genitor promptissimus uti Praestitit et totas uitae laxauit habenas. Haec sola est nemoris medii, quam perspicis, arbor Interdicta cibis, haec tantum tangere poma Non licitum, diues praesumit cetera uictus. Nam si libertas temeraret noxia legem, Iurans terribili praedixit uoce creator Quadam nos statim luituros morte reatum. Quid uocitet mortem, tu nunc, doctissime serpens, Pande libens, quoniam rudibus non cognita res est.
Tag globali: God Providing All The Natural Riches deceiver serpent learned serpent sweet serpent God Forbidding To Touch The Tree Of Knowledge
Enunciato 1:
divine agent
genitor
allowing
praestitit
conative theme
omnibus ... licito
uti
Clausola:
hum benef
using uti
oth patient omnibus ... his

The serpent convinces Eve

Callidus inde draco et leti tum sponte magister Interitum docet et captas sic fatur ad aures: "Terroris uacuum formidas femina nomen. Non ueniet uobis rapidae sententia mortis: Sed pater inuisus sortem non contulit aequam Nec uos scire dedit, sibimet quae summa reseruat. Quid iuuat ornatum conprendi aut cernere mundum Et caecas misero concludi carcere mentes? Corporeos pariter sensus oculosque patentes Sic brutis natura creat, sol omnibus unus Seruit et humano non distat belua uisu. Consilium mage sume meum mentemque supernis Insere et erectos in caelum porrige sensus. Namque hoc, quod uetitum formidas tangere, pomum Scire dabit, quaecumque pater secreta reponit. Tu modo suspensos tantum ne contine tactus, Nec captiua diu frenetur lege uoluptas. Namque ubi diuinum libaueris ore saporem, Mox purgata tuo facient te lumina uisu Aequiperare deos, sic sancta ut noxia nosse, Iniustum recto, falsum discernere uero". Talia fallaci spondentem dona susurro Credula submisso miratur femina uultu.
Tag globali: cunning serpent deceiver serpent speaking serpent serpent equating man to animals apple Equating Man To God man looking at the sky
Enunciato 1:
hlanim agent
callidus
draco
encouraging
fatur
conative theme
tu ... tactus
Clausola:
hum agent tu
keeping off suspensos ne ... tactus
Enunciato 2:
hum exp
fearing
formidas
conative theme
quod ... uetitum
tangere
Clausola:
hum agent
touching tangere
veg theme quod

Eve , dubious , picks the forbidden fruit , and bites it

Et iam iamque magis cunctari ac flectere sensum Incipit et dubiam leto plus addere mentem. Ille ut uicino uictam discrimine sensit, Atque iterum nomen memorans arcemque deorum Vnum de cunctis letali ex arbore malum Detrahit et suaui pulchrum perfundit odore. Conciliat speciem nutantique insuper offert Nec spernit miserum mulier male credula munus; Sed capiens manibus pomum letale retractat. Naribus interdum labiisque patentibus ultro Iungit et ignorans ludit de morte futura. O quotiens ori admotum conpuncta retraxit Audacisque mali titubans sub pondere dextra Cessit et effectum sceleris tremefacta refugit! Dis tamen esse cupit similis serpitque uenenum Ambitione nocens. rapiunt contraria mentem Hinc amor, inde metus: pulsat iactantia legem Interdumque etiam lex subuenit. aestuat anceps Diuidui cordis dura inter proelia fluctus. Nec tamen incentor desistit fallere serpens Ostentatque cibum dubiae queriturque morari Et iuuat in lapsum pendentis prona ruinae. Vt tandem uictae grauior sententia sedit Aeternam temptare famem per criminis escam, Serpentem satiare cibo, quem sumeret ipsa, Adnuit insidiis pomumque uorata momordit. Dulce subit uirus, capitur mors horrida pastu. Continet hic primum sua gaudia callidus anguis Dissimulatque ferum uictoria saeua triumphum.
Tag globali: serpent perfuming the fruit Eve Grabbing The Forbidden Fruit serpent Showing The Fruit To Eve Eve Biting The Fruit Eve Smelling The Fruit serpent concealing emotions human like serpent
Enunciato 1:
anim agent
ille
detaching
detrahit
veg theme
unum
malum
Enunciato 2:
anim agent
perfuming
suaui
perfundit ... odore
veg patient
pulchrum
Enunciato 3:
hum agent
mulier
tightening
retractat
veg theme
pomum ... letale
Enunciato 4:
hlanim agent
serpens
showing
ostentatque
veg theme
cibum
hum recip
dubiae
Enunciato 5:
hum agent
biting
momordit
veg patient
pomumque

Eve offers the forbidden fruit to Adam

Ignarus facti diuersa parte reuertens Adam diffusi laetus per gramina campi Coniugis amplexus atque oscula casta petebat. Occurrit mulier, cui tunc audacia primum Flabat femineos animosa in corda furores. Et sic orsa loqui, semesum namque gerebat Adseruans misero pomum exitiale marito. "Sume cibum dulcis uitali ex germine coniunx, Quod similem summo faciet te forte tonanti Numinibusque parem. non hoc tibi nescia donum, Sed iam docta feram. primus mea uiscera gustus Attigit audaci dissoluens pacta periclo. Crede libens, mentem scelus est dubitasse uirilem, Quod mulier potui. praecedere forte timebas, Saltim consequere atque animos attolle iacentes. Lumina cur flectis? cur₁ prospera uota moraris Venturoque diu tempus furalis honori"? Haec effata dabat uicturae fercula mortis, Intereunte anima letum dum crimina pascunt.
Tag globali: bitten fruit Eve Saving The Bitten Fruit For Adam Eve Encouraging Adam To Eat The Fruit
Enunciato 1:
hum agent
bringing
gerebat
veg theme
semesum
Enunciato 2:
hum agent
saving
adseruans
veg theme
pomum ... exitiale
hum benef
misero
marito
Enunciato 3:
hum agent
encouraging
orsa ... loqui
conative theme
sume ... dulcis
coniunx
Clausola:
hum agent dulcis coniunx
eating sume
veg patient cibum

Adam eats the forbidden fruit too

Accipit infelix malesuadi uerba susurri Inflexosque retro deiecit ad ultima sensus, Non illum trepidi concussit cura pauoris Nec quantum gustu cunctata est femina primo: Sed sequitur uelox miseraeque ex coniugis ore Constanter rapit inconstans dotale uenenum Faucibus et patulis inimicas porrigit escas. Vix uno pomum libauerat horrida morsu Ingluuies summumque dabat uix esca saporem: Ecce repentinus fulgor circumstetit ora Lugendoque nouos respersit lumine uisus. Non caecos natura dedit nec luminis usu Priuatam faciem peperit perfectio formae. Nunc mage caecus eris, cui iam non sufficit illud Noscere, quod tantus uoluit te nosse creator. Ad uitam uobis cernendi facta facultas: Vos etiam letum uestra sed sponte uidetis.

Condemnation of human arts , above all astrology

Tum patuisse gemunt oculos; nam culpa rebellis Fulsit et obscenos senserunt corpora motus. Tum primum nudos (dubium, quid dicere possim) Extinctus natusne pudor circumspicit artus. Erubuit propriae iam mens sibi conscia culpae Pugnauitque suis carnis lex indita membris. Namque hinc posteritas uitiato germine duxit Artibus illicitis cognoscere uelle futura Arcanisque sacris tardos immittere sensus, Edita uel caelo uel₁ taetro mersa profundo Rimari et cautas naturae irrumpere leges; Quaerere nunc, astris quo quisquam sidere natus, Prospera quam ducat restantis tempora uitae, Dissimilem paribus prouentum dicere signis; Nec non et geminos uno sub tempore fusos, Quos indiscretus luci produxerit ortus, Motibus aduersis uaria sub sorte notare; Indigetes quosdam stellis adscribere diuos, Iunior antiquis aetas quos protulit astris: Atque infernali iam dudum nocte sepultis Vana per immensum disponere nomina caelum.

Condemnation of human arts , above all astrology

Iam magicam digne ualeat quis dicere fraudem Occultas tacito temptantem pectore uires, Diuinis iungi uirtutibus et cupientem? Legifer ut quondam uates sub rege superbo, Dum noua monstraret iussi miracula signi, Commouit liuore magos" ut talia temptent Accumulentque suas zelo feruente ruinas: Illis suppeteret recta si sorte potestas, Demere, non etiam festinent addere monstra; Aemula sed signis tantum, non uiribus aequa, Quod remouere nequit, duplicauit iustius ira.

The Marsi and the serpents

Hinc est, laudato possunt quod crimine Marsi, Cum tacita saeuos producunt arte dracones Absentes et saepe iubent confligere secum. Tunc ut quisque grauem bello persenserit hydrum Aspidis aut durae clausas cognouerit aures, Concutit interius secreti carminis arma: Protenus et lassis uerbo lactante uenenis Mox impune manu coluber tractatur inermis Et morsus tantum, non uirus in angue timetur. Interdum perit incantans, si callida surdus Adiuratoris contempsit murmura serpens. Hoc quoniam de matre trahunt et origine prima, Anguinae fraudis quod sic linguaeque periti, Mutua per carmen reddunt commercia fandi. Nec minus his pulsat contraria cura saluti, Angit praescitus ducti quos terminus aeui: Cum tamen eductas infernis sedibus umbras Colloquium miscere putent et nota referre. Spiritus erroris sed qui bacchatur in illis, Ad consulta parat uanis responsa figuris. Et ne porrecto dicantur singula uerbo, Praesenti illusus damnabitur ille perenni Iudicio, quisquis uetitum cognoscere temptat.
Tag globali: Marsi Conjuring Serpents serpents fighting Marsi Talking To The Serpents Marsi Enchanting Serpents deaf serpents Marsi As Deceitful As The Serpents comparison Between Marsi And Serpents animal Like Marsi metaphor of the deaf sinner as deaf serpents
Enunciato 1:
hum agent
conjuring
producunt
anim patient
dracones ... absentes
Enunciato 2:
hum agent
ordering
iubent
conative theme
confligere ... secum
Clausola:
anim agent
fighting confligere
Enunciato 3:
hum agent
Clausola:
talking reddunt ... fandi
anim recip

The Marsi and the serpents

Nec iam sola fuit scrutatrix Eua malorum: Dicam nunc aliam, tali quae peste laborans Et coniuncta uiro proprium non uicerit Adam. Peccandi quasdam feruor succenderat urbes Ciuica permittens laxatis crimina frenis. Incestus pro lege fuit totumque libido Ius habuit, regni sedem metata uoluptas Indigenas populos domina sub carne tenebat: Et scelerum studio, fida quod plebe localis Dudum parendi promptis res publica iussit, Abstinuisse nefas et non peccasse pudendum Credebant omnes, facinus quos iunxerat omne.
Tag globali: Marsi Conjuring Serpents serpents fighting Marsi Talking To The Serpents Marsi Enchanting Serpents deaf serpents Marsi As Deceitful As The Serpents comparison Between Marsi And Serpents animal Like Marsi metaphor of the deaf sinner as deaf serpents
Enunciato 1:
hum agent
conjuring
producunt
anim patient
dracones ... absentes
Enunciato 2:
hum agent
ordering
iubent
conative theme
confligere ... secum
Clausola:
anim agent
fighting confligere
Enunciato 3:
hum agent
Clausola:
talking reddunt ... fandi
anim recip

God foretells to Lot the destruction of Sodom and Gomorrah

Talibus offensus iudex atque arbiter orbis Cum fureret flammasque loco finemque pararet, Quendam dissimilem cunctis tectoque latentem, Qui tunc forte fuit propria peregrinus in urbe, Atque inter multos solum sic adloquitur Loth: "Oppida lasciuo iam dudum plena furore Respergunt caelum maculis nostrasque fatigant Quamuis obstructas scelerum clamoribus aures. Inminet exitium, tellus succensa reatu Ignibus ardebit, restinguet fulminis imber, Quae non extinxit feruentia crimina fletus. Ipsa in perpetuas soluetur terra fauillas, Quae uiuos cineres et post incendia seruans Sicque solum fingens, leuiter si calce teretur, Ad minimum fugiens discedet pallida tactum. Tu nunc linque domum, perituras desere terras Et rea cum dignis subsidant arua colonis. Nec tete impendens letum coniunxerit illis, Non iunxit quos uita. Tibi solacia coniunx Praebeat, hac tantum socia contentus abito. Adcelerate fugam, tendatur tramite recto. Neu subuertendas quisquam respexerit urbes. Vos nescite malum; poenas, quicumque subibit, Aspiciat mortisque suae spectacula secum, Qui meruere, ferant; saluandis terror abesto". Haec pater. ast illi properant abscedere terra
Tag globali: human crimes staining the sky fire burning the cities earth burning to acinder earth sinking with inhabitants guilty fields direct Speech Of God
Enunciato 1:
oth cause
oppida
staining
respergunt
maculis
oth patient
caelum
Enunciato 2:
oth patient
tellus
burning
ardebit
Enunciato 3:
oth patient
ipsa
terra
being incinerated
in ... perpetuas
fauillas
Enunciato 4:
hum agent
leaving
desere
oth theme
perituras
terras
Enunciato 5:
oth patient
rea
arua
sinking
subsidant
hum company
cum ... dignis
colonis

God foretells to Lot the destruction of Sodom and Gomorrah

Inciduntque moras crudeliaque arua relinquunt. Coeperat obduci uictum caligine densa Atque ignota prius demittere murmura caelum. Nec sic, ut tonitru crebro cum percitus aether Ostentat pauidis innoxia fulmina terris; Sed prorsus finale malum stridore minaci Taetra per aerios mittebat signa tumultus. Tendebant moniti simul et mandata tenentes Concessam rectis ad sedem uultibus ibant. Callidus alta petens sed qui subuerterat Euam Serpens femineam consuetus tangere mentem, Hic quoque formidans animum temptare uirilem Coniugis inspirat uotis, ut nosse ruinas Vellet et euasas uisu deprendere clades. O demens animi! cur iam non sufficit unam Subcubuisse dolo: caruit iam parte bonorum, Qui mala cognouit. si non exempla priorum Terrent, exemplum fies nostroque timori Vel post te pereat secreti dira cupido. Illicitum quod scire fuit uetitumque tueri, Respiciens tantum nec narratura uidebis. Ergo ubi maiorem uicina ex urbe tumultum Accepit mulier, uultum tunc flexa retortum Vix primo in uisu restrictis motibus haesit, Cernere desistens, cum coeperat. inde gelato Sanguine marmoreus perfudit uiscera torpor; Diriguere genae, pallor nouus inficit ora. Lumina non clausit, non₁ saltim concidit illo Pondere, quo pulsant demissa cadauera terram, Sed stetit horrendo perlucens massa nitore Seruauitque suam species decepta figuram. Nec facile ut nosses, uitrum, lapis anne metallum Succedens homini, si non sal fauce notetur. Ex tunc insipido mulier praeuenta reatu Plus salsum sine mente sapit, quae pungere sensus Exemplique potest salibus condire uidentes. Hoc tamen hic magnum, quod non inflectitur iste Nec sequitur sociam fortis nec uincitur Adam. Credo equidem melius, quod non occurrerit uxor Enarrare uiro. nam si conperta referret, Forsan et hunc uisu suasisset temnere iussa, Ceu proprium gustu fecit primaeua uirago: Quae postquam sese pariter comitemque fefellit, Et nondum natam percussit uulnere prolem.
Tag globali: human crimes staining the sky fire burning the cities earth burning to acinder earth sinking with inhabitants guilty fields direct Speech Of God
Enunciato 1:
oth cause
oppida
staining
respergunt
maculis
oth patient
caelum
Enunciato 2:
oth patient
tellus
burning
ardebit
Enunciato 3:
oth patient
ipsa
terra
being incinerated
in ... perpetuas
fauillas
Enunciato 4:
hum agent
leaving
desere
oth theme
perituras
terras
Enunciato 5:
oth patient
rea
arua
sinking
subsidant
hum company
cum ... dignis
colonis

The serpent , triumphant , reveals the deceit

Tum uictor serpens certamine laetus ab ipso, Puniceam crispans squamoso in uertice cristam, Iam non dissimulans, quem presserat ante, triumphum Acrior insultat uictis et taliter infit: "En diuina manet promissae gloria laudis. Quidquid scire meum potuit, iam credite uestrum est; Omnia monstraui sensumque per abdita duxi Et quodcumque malum sollers natura negabat, Institui dextrisque dedi coniungere laeuum. Istinc perpetua uosmet mihi sorte dicaui. Nec deus in uobis, quamquam formauerit ante, Iam plus iuris habet: teneat, quod condidit ipse; Quod docui, meum est; maior mihi portio restat. Multa creatori debetis, plura magistro". Dixit et in media trepidos caligine linquens Confictum periit fugiens per nubila corpus.
Tag globali: triumphant serpent taunting serpent human like serpent escaping serpent
Enunciato 1:
hlanim agent
uictor ... serpens
taunting
insultat
hum patient
uictis
Enunciato 2:
anim agent
leaving
linquens
hum patient
trepidos
Enunciato 3:
anim agent
escaping
fugiens
3 Tempus erat, quo sol medium transcenderat axem Pronus et excelsi linquens fastigia centri Vicina iam nocte leues permiserat auras. Illis sed maior curarum uoluitur aestus Feruentesque tenent male conscia corda dolores.

Adam and Eve weave fig leaves and bast

Vtque pudor capto detorsit lumina sensu Reppulit et miseros alterno a corpore uisus Nec iam secura praestatur luce tueri Signatam fixo peccati stigmate carnem, Indumenta petunt, foliis ut mollibus ambo Membra tegant nudumque malum de ueste patescat. Vmbrosis propter stabat ficulnea ramis Frondentes diffusa comas, quas protenus Adam Vmentem capiens raso de cortice librum Adsuit et uiridi solatur ueste ruborem. Induitur simili mulier lacrimabilis arte, Quosque rapit misero fallax insania pomo Vestiuit folio: saeua quos arbore nudos Reddidit, hos grauius tenui super arbore texit. Et tamen adueniet tempus, cum crimina ligni Per lignum sanet purgetque nouissimus Adam Materiamque ipsam faciat medicamina uitae: Qua mors inualuit, leto delebere letum. Aereus excelso pendebit stipite serpens, Cumque uenenatum simulauerit, omne uenenum Purget et antiquum perimat sua forma draconem.
Tag globali: Adam Sewing Fig Leaves And Bast wood as symbol of the original sinn wood as symbol of the cross hanging Serpent Of Moyses serpent On The Branch As Symbol Of Christ On The Cross serpent As Typology Of Christ
Enunciato 1:
hum agent
ambo
getting dressed
membra ... tegant
veg instr
foliis
mollibus
Enunciato 2:
hum agent
Adam
taking
capiens
veg patient
umentem
librum
Enunciato 3:
hum agent
Adam
sewing
adsuit
veg patient
Enunciato 4:
veg instr
per ... lignum
purifying
sanet
veg patient
crimina ... ligni
Enunciato 5:
anim patient
serpens
hanging
pendebit
Enunciato 6:
anim agent
serpens
purifying
purget
oth patient
omne ... uenenum
Enunciato 7:
anim agent
serpens
destroying
perimat
anim patient
antiquum
draconem

Adam and Eve would like to die

Interea genitor uiridis per mollia luci Rorantes sudo capiebat ab aere uentos. Protenus attonitis senserunt auribus ambo Praesentem dominum. tristi tum luce perosa Expauere diem detecto in crimine testem. Illos nam, uastis specubus si forte baratrum Panderet aut subitum tellus monstraret hiatum, Non pigeat prono trepidos descendere saltu, Et si subpeteret iam tum sententia leti, Hanc etiam raperet solandi cura pudoris: Se flammis lymphisue darent uel pectora ferro Appeteret uindex crudeli uulnere dextra.
Tag globali: daylight hated Adam And Eve Fearing The Day day witness of the sinn suicide in asinkhole suicide in the water suicide in the fire
Enunciato 1:
hum exp
hating
perosa
oth patient
tristi ... luce
Enunciato 2:
hum exp
fearing
expauere
oth patient
diem
testem

Anticipation of the Last Judgement

Sic miseri mortem nondum discrimine notam, Cum primum meruere, uolunt. exordia finem Signant et similes praedicunt adfore luctus, Vltima cum mundi senium consumpserit aetas Cumque repentinus percusserit omnia fulgor Caelorum clangente tuba, qua nuntius ante Iudicis aduentu concussum terreat orbem; Tunc, cum sinceros pastor discreuerit agnos, Haedis disparibus diuersa in parte locatis, Per medium dirimente chao, quod fluctibus implet Sulphureis uoluens undosa incendia gurges, Flammarum stagnante lacu, quo feruida quondam Dicitur attracto nubes Sodomitica nimbo Guttatim sparsum fudisse in crimina fulmen, Cum plueret nox taetra focos caeloque caducae Aera per calidum stillarent undique mortes. Taliter ignifero missi de fonte gehennae Fluxerunt tristes aliena in saecula riui. At quem terribili iudex decreuerit hora Viuere post mortem poenaque ardere perenni, Subtrahet optato grauior sententia leto: Cumque foret melius dispersis corpora membris Carpere perpetuum dura sub morte soporem, Inuitos tamen urna uomet, quis sola uoluntas Rursus posse mori sensuque carere dolendi. Sed sic accipiet feruentis flamma camini Ambustura suas, ut numquam finiat, escas. At primi interea iuuenes conamine casso Per deserta ruunt tutoque abscondita furto Facta putant, caecis optant latuisse tenebris. Quid iuuat? infelix, oculos a iudice flectis? Te iudex cernit: nolis cur ipse uidere, Cum uideare palam? Solem non fuscat amoenum, Si depressa grauem formidant lumina lucem Debilis et sanum uisus non sustinet orbem.
Tag globali: angel terrifying world Christ As Shepherd pure lambs pure Lambs As Elect Of God burning cloud spreading lightnings lightnings On Sodom
Enunciato 1:
divine agent
nuntius
terrifying
terreat
oth patient
concussum
orbem
Enunciato 2:
hum agent
pastor
separating
discreuerit
anim patient
sinceros
agnos

Anticipation of the Last Judgement

Tum sic terribili primum deus increpat ore Atque, ubi sit, miserum noscens interrogat Adam. Qui trepidam pauido producens pectore uocem Vix haec pauca refert: "Tuus, o celsissime, terror Mentibus insidens latebram temptare coegit. Nam quia nuda forent inopertis corpora membris, Erubui, fateor, caelumque per abdita fugi". "Et quis, ait, subitum concussit corde pudorem Visus et unde nouus? Nam te nec uellera dudum Nec contexta prius uelauit tegmine uestis. Forma rudis proprio melius contenta decore Iudice se placuit; sed postquam foedere rupto Interdicta tuus perstrinxit germina gustus, Naturale tibi tegmen non sufficit unum, Hactenus et nudis nunc denudata patescunt, Arguit obscenus quia turpia corpora motus". Ille ubi conuictum claro se lumine uidit Prodidit et totum discussio iusta reatum, Non prece submissa ueniam pro crimine poscit, Non uotis lacrimisue rogat nec uindice fletu Praecurrit meritam supplex confessio poenam. Iamque miser factus nondum miserabilis ille est Erigitur sensu tumidisque accensa querellis Fertur in insanas laxata superbia uoces: "Heu male perdendo mulier coniuncta marito! Quam sociam misero prima sub lege dedisti, Haec me consiliis uicit deuicta sinistris, Haec sibi iam notum persuasit sumere pomum. Ista mali caput est, crimen surrexit ab ista. Credulus ipse fui, sed credere tu docuisti Conubium donans et dulcia uincula nectens. Atque utinam felix quae quondam sola uigebat, Caelebs uita foret talis nec coniugis umquam Foedera sensisset comiti non subdita prauae".
Tag globali: angel terrifying world Christ As Shepherd pure lambs pure Lambs As Elect Of God burning cloud spreading lightnings lightnings On Sodom
Enunciato 1:
divine agent
nuntius
terrifying
terreat
oth patient
concussum
orbem
Enunciato 2:
hum agent
pastor
separating
discreuerit
anim patient
sinceros
agnos

Eve accuses the serpent of having deceived her

Hac igitur rigidi commotus mente creator Maerentem Celsis compellat uocibus Euam: "Cur miserum labens traxisti in prona maritum Nec contenta tuo deceptrix femina casu Sublimi sensum iecisti ex arce uirilem"? Illa pudens tristique genas suffusa rubore Auctorem sceleris clamat decepta draconem, Qui pomum uetito persuasit tangere morsu.
Tag globali: Eve Blaming The Serpent
Enunciato 1:
hum agent
illa
blaming
auctorem ... clamat
anim patient
draconem

God condemns the serpent

Post haec finalem promit sententia legem Serpentemque reum prima sic uoce notauit: "Tu coluber, cuius peccauit femina fraude Errorisque uirum Consortem reddidit ipsa, Propter utrumque reus pendes, quod fecit uterque: Nec tibi sublimi constabit corpore uertex, Callida sed pronus per terram pectora uolues: Vtque fuga trepido sinuosa uolumina currant, Non gressus, sed lapsus erit teque ipse sequeris Flexibus et spiras uiuentia uincula nectent. Tum pro persuasa miserorum cordibus esca Tellurem captans pastu uesceris inani: Mensibus et certis supero depulsus ab orbe Inclusus terris communi sole carebis. Inter cuncta, replent quae nunc animantia mundum, Auctor mortis eris, fies grauis omnibus horror. Praecipue infelix mulier cum prole futura Sic inimicitias odio currente reponat, Semina seminibus mandent ut uota nocendi. Insistens semper pauidae sectabere calcem: Conterat illa caput uictoremque ultima uincat".
Tag globali: crawling serpent serpent eating earth serpent underground woman hating the serpent woman trampling the serpent direct Speech Of God
Enunciato 1:
anim patient
pronus
crawling
callida
pectora ... uolues
Enunciato 2:
anim agent
eating
captans
oth patient
tellurem
Enunciato 3:
anim patient
being kicked out
depulsus
Enunciato 4:
anim patient
being closed
inclusus
oth loc
terris
Enunciato 5:
hum exp
infelix ... mulier
hating
inimicitias
reponat
anim patient
Enunciato 6:
hum agent
illa
trampling
conterat
Post haec attonitam iudex commotus in Euam: "At tu, quae primam uiolasti femina legem, Accipe, succiduum uitae quod restat in aeuum. Imperium patiere tori dominumque timebis, Quem socium dederam: parebis subdita iussis Et curuata caput libitus adsuesce uiriles. Moxque ubi concipiens fetum persenserit aluus, Ventris onus gemitu testaberis ac tibi clausum Anxia crescentem portabunt uiscera fascem: Donec transacto fastidia tempore complens Naturale malum partu sub uindice pendat Producens uitam proles, sic poena parentis. Quid diuersa loquar post iam discrimina matri? Nam cum praeduro mulier confecta labore Optatam subolem tali produxeris ortu, Lugebis uacuos nonnumquam orbata dolores".

God punishes Adam

Interea trepidus iam dudum sustinet Adam, Quid sibi terribilis tandem sententia seruet. Cui pater: "Attentis, inquit, nunc auribus et tu Accipe quid mereare, leuis quem femina uicit. Impolluta prius pulchro sub germine tellus Non iam fida satis nec puro semine simplex Pristina monstrabit corruptum terga per orbem Exemploque tuo semper tibi terra rebellans Vepribus ac tribulis armata resistere discet. Aut si frangenti cedens subcumbet aratro Vomeris et fixo mordaci dente subacta est, Pinguia decipient mentito germine culta. Nam pro triticeo lolium consurgere fructu Et fictas segetes uacuasque dolebis auenas. Sic uix extortum producent iugera panem, Sudore adsiduo nitens quem sumat egestas, Inlecebramque cibi poenalis uindicet esca. Aequalem brutis facient tibi pabula uitam Et simul herbarum sucos pastumque requirens Stercore consimili depressa grauabitur aluus. Aerumnosa diu uoluetur talibus aetas, Donec praescriptum ponant tibi saecula finem Et compacta luto soluantur tempore membra. Limo formatus rursus redigeris in aruum. Ante tamen proprium nati praecurrere letum Conspicies poenasque tuas in prole uidebis. Vt metuenda magis cernatur mortis imago, Peccasse agnoscas quid sit, quid₁ mortua fleri Quidue mori. ac ne quid desit tibi forte malorum, Quae castigandis corruptus parturit orbis, Acrior immenso miscebitur ira dolori. Nam cum prima tibi producent tempora natos, Liuor edax arto certabit limite mundi: Nec iam sufficiet, uacuus qua tenditur, orbis Totaque germanis stringetur terra duobus. Alter in alterius consurget funera frater Telluremque nouam cognato sanguine tinguet. Exim posteritas uarios passura labores Casibus in multis mortalia debita pendet, Dum ueterem ductus dissoluat terminus orbem, Occidat omne uigens finisque redarguat orta". Audierat motumque dedit conterrita tellus.
Tag globali: rebel earth armed earth subdued earth comparison between man and animals man becoming earth after death direct Speech Of God shaking earth fearing earth
Enunciato 1:
oth agent
terra
being armed
armata
veg instr
ueprisque ... tribulis
Enunciato 2:
oth patient
succumbing
subcumbet
inanim agent
aratro
Enunciato 3:
hum exp
regretting
dolebis
veg cause
fictas ... uacuasque
auenas
Enunciato 4:
oth agent
pabula
equaling
aequalem
facient
uitam
anim comp
brutis
Enunciato 5:
hum patient
returning
redigeris
oth goal
in ... aruum
Enunciato 6:
oth agent
tellus
hearing
audierat
Enunciato 7:
oth exp
tellus
shaking
motumque ... dedit
Enunciato 8:
oth exp
tellus
fearing
conterrita

After the expulsion from the Eden , Adam and Eve flee to the world

Sic pater exactis haedorum pellibus ambos Induit et sancta paradisi ab sede reiecit. Tum terris cecidere simul mundumque uacantem Intrant et celeri perlustrant omnia cursu. Germinibus quamquam uariis et gramine picta Et uirides campos fontesque ac flumina monstrans, Illis foeda tamen species mundana putatur Post paradise tuam; totum cernentibus horret Vtque hominum mos est, plus, quod cessauit, amatur. Angustatur humus strictumque gementibus orbem Terrarum finis non cernitur et tamen instat. Squalet et ipse dies, causantur sole sub ipso Subductam lucem, caelo suspensa remoto Astra gemunt tactusque prius uix cernitur axis. Tunc inter curas permixti felle doloris Adfectus sensere nouos et pectora pulsans Nondum compertas prorumpit fletus in undas Attentisque genis iniussus defluit umor.
Tag globali: God Kicking Adam And Eve Out The Eden God Showing Nature To Adam And Eve moaning stars
Enunciato 1:
divine agent
pater
dressing up
induit
hum patient
ambos
anim instr
exactis ... pellibus
Enunciato 2:
divine agent
pater
kicking out
reiecit
Enunciato 3:
hum patient
falling
cecidere
oth goal
terris
Enunciato 4:
hum agent
entering
intrant
oth goal
mundumque ... uacantem
Enunciato 5:
divine agent
showing
monstrans
oth theme
uirides ... flumina
Enunciato 6:
oth patient
astra
moaning
gemunt

The story of the rich and the poor

Haud aliter uiuax deceptus mole caduca Spiritus, impleto uenit cum terminus aeuo, Post obitum peccata dolet: tum quidquid iniquum Gesserit, in mentem reuocat, tum paenitet omnis Errorum lapsus, semet quos iudice damnat: Et si praeteritae reddatur copia uitae, Sponte ferat, quoscumque dabunt mandata labores. Sanctus namque refert de quodam diuite Lucas, Quem nimio luxu dissoluens uita fouebat. Ipse coturnatus gemmis et fulgidus auro Serica bis coctis mutabat tegmina blattis: Inde ut bacchantem suasissent tempora mensam, Currebant epulae, totus quas porrigit orbis. Cumque peregrinus frugem misisset aceruus, Feruebat priscum crystallo algente Falernum. Viuida quin etiam miscebant cinnama turi Et suffita domus pingui fragrabat amomo. Quod pelagus, quod terra creat, quod₁ flumina gignunt, Certatim mensis cedentibus undique lassus Portabat pallens auri cum fasce minister. Languidus ante fores pauper tunc forte iacebat Diuitis obstrictis resoluto corpore membris Et supplex poscebat opem, non munera captans, Reliquias tantum sed si quas copia iecit, Has tunc opperiens aluus ieiuna rogabat. Sed proclamanti diues non addidit aurem Nullaque languentem pietas respexit egenum, Nec quae completis cecidere superflua mensis, Pauperis ad uictum quisquam dedit. insuper aegri DespicituR facies et putria uulneris horrent. Cumque canes miti perlambant ulcera lingua Blandior et fesso feritas medicabilis adsit, Sola hominum nescit mens semper dura moueri. Haec sed diuersa penitus dum sorte geruntur, Impendens obitus pariter pulsauit utrumque Diuite praeuento, numquam qui credidit istud. Optatam pauper longo uix tempore mortem Peruenit et uictor morbos artusque relinquit. Ille quidem, celsa qui dudum floruit arce, Fletibus ad tumulum stipato funere fertur Auratoque datur conditus membra sepulchro Et pretiosa tegunt elatum lintea marmor. Spiritus abstruso sed mox demissus Auerno Incidit aeternas per saeua incendia poenas. E quarum medio sublimi sede locatum Haut procul (hoc certe censetur, nam procul₁ inde Vt docet euentus) sinibus conspexit ouantem Abrahae iusti mutatum in paupere uultum Nec eius similem, quem dudum luce receptum Quarto forte die uix quisquam largus humandi Ne per dispersum naturae lege cadauer Dira frequentatae contagia mitteret urbi, Obtectum laceris tenui uelamine pannis Naribus adstrictis nuda tellure locauit. Angelicis manibus tunc in sublime leuatus Iam diues, iam sanus erat: contraque superbi, Qui congesta tenens opibus diffluxerat amplis, Arida sic flammis mendicant guttura guttas: "O pater, electas animas qui sede beata Colligis et meritis dispensas praemia iustis, Haec ego non mereor: sed saltim deprecor unum, Lazarus ut missus ueniat digitoque leuatum Adferat huc labris ardentibus inde liquorem Quique refrigerio, si non extinxerit omnes, Ad tempus saltim tantos uel mitiget aestus, Donec fessa breui respirent membra quiete.
Tag globali: foods from the world incense and cinnamon mixed fishes as food birds as food dog licking human wounds Lazarus Bringing Water To The Rich
Enunciato 1:
veg agent
uiuida
cinnama
mixing
miscebant
veg patient
turi
Enunciato 2:
oth patient
domus
smelling
fragrabat
veg instr
pingui
amomo
Enunciato 3:
hum agent
pallens
minister
bringing
portabat
anim theme
quod ... gignunt
Enunciato 4:
anim agent
canes
licking
perlambant
hum patient
ulcera
Enunciato 5:
hum agent
Lazarus
bringing
adferat
oth theme
liquorem
hum benef
labris ... ardentibus

The story of the rich and the poor

Taliter immixto lacrimis stridore rogantem Magnanimus tandem compellat sic patriarcha: "Desine iam seras in cassum fundere uoces Et uacuas miscere preces. haut talia dudum Dicta dabas, foribus cum te prandente iaceret Ipse ignotus, egens, aeger, ieiunus, inanis; Cum tua non caperet congestos mensa paratus Pauperis atque tuas non iret clamor ad aures. Quapropter tandem librato examine ueri Praeteritae uitae sortem deponis; uterque Permutate uices: et te iam sufficit amplis Exundasse bonis, laetetur fine malorum, Qui doluit coeptis. Non est iam terminus ultra. Insuper horrendo currit qui tramite limes Et chaos obiectum lato distinguit hiatu, Non sinit abiunctas misceri foedere partes Accessumque negat, sic uobis semper ut istis". Ille gemens uanum repetita uoce precatur: "Si nil post obitum prodest commissa fateri Nec tua mutatur fixis sententia uerbis, Hoc concede mihi, nulla quod lege uetatur. Fratres quinque domo discedens luce reliqui: His peto mittatur, qui uiuos corrigat, ante In tormenta cadant quam talia carne soluti. Nam quamuis duro persistant corde rebelles, Si tamen obstructa quisquam de morte rediret, Credent experto poenasque intrare timebunt". Ille quidem poscens effectum non capit ullum, Nos autem, dum uita manet, dum₁ luce uigemus, Olim defuncti perterret nuntius Adam, Dum locus est flendi, dum non iniussa petuntur Nec obduratis pulsatur ianua serris. Nouimus en cuncti, quid primus planxerit ille .
Tag globali: foods from the world incense and cinnamon mixed fishes as food birds as food dog licking human wounds Lazarus Bringing Water To The Rich
Enunciato 1:
veg agent
uiuida
cinnama
mixing
miscebant
veg patient
turi
Enunciato 2:
oth patient
domus
smelling
fragrabat
veg instr
pingui
amomo
Enunciato 3:
hum agent
pallens
minister
bringing
portabat
anim theme
quod ... gignunt
Enunciato 4:
anim agent
canes
licking
perlambant
hum patient
ulcera
Enunciato 5:
hum agent
Lazarus
bringing
adferat
oth theme
liquorem
hum benef
labris ... ardentibus

Nature’s hardship

Qui pulsus prisca nesciuit sede reuerti. Namque obitum quendam casu tum pertulit ipso, Perdita ne precibus lacrimisue reduceret ullis. Ex tunc paulatim retro sublapsa referri Vita prior coepitque malis laxata potestas. Tum tristes morbi et uarii subiere dolores Et corrupta satis dira pinguidine tellus Letali quaedam suffudit germina suco. Inde truces saeuire ferae dudumque timentes Excitat ad pugnam tum primum conscia uirtus Reddit et armatas unguis, dens, ungula, cornu. Ipsa etiam leges ruperunt tunc elementa Et uiolare fidem mortalibus omnia certant. Inflatur uentis pelagus uoluuntur et undae Excitusque nouum turgescit pontus in aestum. Tunc primum tectis taetra caligine caelis Ingratos hominum castigatura labores Grandineos pauidis fuderunt nubila nimbos Atque polus discors inuidit germina terris. Quin magis ipsa sibi tellus aduersa negauit Seminis excepti uertens mentita nitorem. Haec gemini primum senserunt tunc protoplasti.
Tag globali: earth spreading harmful plants raging beasts armed beasts swelling sea clouds Spreading Hail On Adam And Eve
Enunciato 1:
oth agent
tellus
spreading
suffudit
veg theme
quaedam
germina
oth manner
letali
suco
Enunciato 2:
anim exp
truces
ferae
raging
saeuire
Enunciato 3:
anim patient
ferae
being armed
armatas
oth instr
unguis ... cornu
Enunciato 4:
oth agent
pontus
swelling
turgescit
Enunciato 5:
oth agent
nubila
spreading
fuderunt
oth theme
grandineos
nimbos
hum patient
pauidis
Enunciato 6:
oth agent
polus
refusing
inuidit
veg theme
germina
oth recip
terris

Nature’s hardship

Posteritas nam quanta ferat dispendia rerum, Non cui uel centum linguae uel₁ ferrea uox est, Enumerare queat, nec si, quem Mantua misit, Maeoniusue canant diuersa uoce poetae. Quis tales referat motus? quis denique fando Euoluat totos, qui uoluunt saecula, fluctus? Arma fremunt, crebra quatitur formidine mundus, Funditur irriguus sanguis maiorque sititur. Quid dicam celsas praeclaris coetibus urbes In deserta dari? populos populante rapina Dispergi et lacerum uacuari partibus orbem? Seruitio subdi dominos famulosque uicissim Praeferri dominis et belli sorte perire, Sors generis claro quondam quod sanguine misit? At si forte breui requiescant tempore bella, Legibus armatas furere in certamina lites, Ius anceps pugnare foro, quo iurgia fratrum Non leuius uotis feriunt, quam proelia telis? Sed quis uota notet, clament cum facta nocentum? Quis fraudes et furta gemat gaudente rapina? Quisue minora fleat? (stringi nec maxima possunt) Inde minora tamen, si summis iuncta notentur: Nam per se nullum facinus sub iudice paruum est. Nec refert cunctas percurri carmine causas: Hoc paruo sermone loquar post damna priorum Nil superesse mali, quod non uel perpetret orbis Vel toleret plenus scelerum pariterque laborum, In casu discrimen habens et crimen in actu.
Tag globali: earth spreading harmful plants raging beasts armed beasts swelling sea clouds Spreading Hail On Adam And Eve
Enunciato 1:
oth agent
tellus
spreading
suffudit
veg theme
quaedam
germina
oth manner
letali
suco
Enunciato 2:
anim exp
truces
ferae
raging
saeuire
Enunciato 3:
anim patient
ferae
being armed
armatas
oth instr
unguis ... cornu
Enunciato 4:
oth agent
pontus
swelling
turgescit
Enunciato 5:
oth agent
nubila
spreading
fuderunt
oth theme
grandineos
nimbos
hum patient
pauidis
Enunciato 6:
oth agent
polus
refusing
inuidit
veg theme
germina
oth recip
terris

Invocation to Christ

Sed tu, Christe potens, cui semper parcere promptum est, Tu figulus massam potis es reparare caducam Et confracta diu resolutaque fingere uasa. Qui dudum multo latitantem puluere dragmam Inuenis accensis uerbi uirtute lucernis. Linquentem caulas turpique errore uagantem Pastor ouem celeri dignatus quaerere gressu Subuehis, utque suo gaudens reddatur ouili, Sarcina fit, quae cura fuit. Sic filius ille Iunior, exhaustos postquam dispersit aceruos Vitaque consumpto mutata est prodiga censu, Turpia porcorum digne conuiuia sectans Optauit siliquis compleri uilibus aluum, Donec saeua fames longo discrimine uictum Cogeret offenso tandem se reddere patri Confessumque reum laxato crimine solui. Denique prostratum mitis pater alleuat ultro Et trepidum blanda solatur uoce pudorem. Ornatus reduci uestis dat prima secundos Laetaque sollemnis celebrat conuiuia coetus, Quod rediuiua suis quodam de funere proles Surgat et orbato redeant noua lumina patri.
Tag globali: Christ As Potter broken vase as sinner metaphor of the potter Christ As Shepherd lost sheep as sinner metaphore of the lost sheep
Enunciato 1:
hum agent
figulus
repairing
potis ... reparare
inanim patient
massam
caducam
Enunciato 2:
hum agent
pastor
searching
dignatus ... quaerere
anim theme
uagantem
ouem

Invocation to Christ

At tu, praepollens hominum rerumque creator, Quamquam cuncta uelis fidae constare saluti, Nulla tamen pateris nostrae dispendia mortis Nec quoquam pereunte tuis contingere damnum Diuitiis poterit. nescis decrescere, nescis₁ Augeri et pleno perstat tibi gloria regno. Sed famulis tu redde tuis, quod perdidit Adam Quodque tulit primum uitiatae stirpis origo, Ortu restituat melior iam uita secundo. Sorduerit nimium lacero circumdata peplo Forma uetus: scissam ponens cum crimine uestem Pallia prima pater redeunti porrige proli, Seminecem quondam miserans qui forte repertum Proiectumque uia, quem saeui caede latrones Impositis cuncto spoliarant tegmine plagis. Sed tu, sancte, uiam sumpto dum corpore curris, Inuenis adlisum nec praeteris: insuper aegrum Iumento carnis propriae sub tecta reportas. Nos fuimus quondam rabido data praeda furori; Sed si nunc medico percurrat uulnera fotu Gratia producens oleum, sapientia uinum; Commendet stabulo Samaritis dextera curam, Pelletur ualidus medicato corpore languor. Suscipe, qui non uis moriendi crescere causas, Quos confessa tibi gemitus pia pectora fundunt. Vt quondam tecum passae sub tempore carnis Proximus immani dependens stipite praedo, Quem non culpa tibi similem, sed poena tenebat Ille tamen nexus membris nec corde ligato, Etsi confixas clauis extendere palmas Non potuit, liber mentem cum uoce tetendit. Sicque reus scelerum, dum digna piacula pendit, Martyrium de morte rapit. cui fine sagaci Maxima cura fuit tales non perdere poenas, Praeripuit scandens aditum caeloque leuandus Ardua sublimi tenuit compendia saltu. Porrige sic nobis celsam, pater inclite, dextram. Nos quoque perpetuae conquirat uita saluti Atque profanati deceptis fraude latronis Ceu tibi compasso miserans succurre latroni. Liuida quos hostis paradiso depulit ira, Fortior antiquae reddat tua gratia sedi.
Tag globali: Christ As Potter broken vase as sinner metaphor of the potter Christ As Shepherd lost sheep as sinner metaphore of the lost sheep
Enunciato 1:
hum agent
figulus
repairing
potis ... reparare
inanim patient
massam
caducam
Enunciato 2:
hum agent
pastor
searching
dignatus ... quaerere
anim theme
uagantem
ouem
4

Invective against the myth of Pyrrha and Deucalion

Infectum quondam uitiis concordibus orbem Legitimumque nefas laxata morte piatum Diluuio repetam: sed non quo fabula mendax Victuros lapides mundum sparsisse per amplum Deucaliona refert, durum genus unde resumpti Descendant homines cunctisque laboribus apti Saxea per duram monstrent primordia mentem: Sed ueri compos fluctus nunc prosequar illos, Per quos immissus rebus uix paene creatis Lactantem uelox praeuenit terminus orbem.

Invective against the myth of Pyrrha and Deucalion

Extulerat mortale genus crudelibus ausis Ingentes animos: licitum quod quisque liberet, Credidit et propria ualuit pro lege uoluntas. Ius adeo nullum, sic nil distare putatum Fasque nefasque inter, recti custodia nusquam, Non iudex, non testis erat, non₁ denique rector, Arbiter aut morum uel qui suaderet honestum, Sed princeps sibi quisque fuit uirtute nocendi Nec meritis sed mole potens; qui fortior esset Hic melior sibimet, sed se censore, placebat.

The postlapsarian life : agriculture and carnivorous diet

Sic hominum uitam brutorum more tenebat Motibus addicens mens inclinata ferinis. Sanguine potus erat, caesorum uiscera passim Indomitis laceras praebebant faucibus escas. Insuper et quadrupes, propria qui morte necatus, Saeuior aut certe quem uincens bestia cepit, Pastus erat, quem nulla fides, lex nulla₁ uetabat. Vt uero pecorum ritu permissa uoluptas Et diffusa palam ruptis lasciuia frenis Luxuriaeque forum atque obsceni nundina mundi Feruuerit, casto fas non est dicere cantu. Talibus ac tantis hominum gens improba gestis Siluestres animos naturae foedere rupto Induerat pulsaque simul ratione furebat Et deserta iacens domini caelestis imago Omne decus mentis turpi deiecerat actu. Haut secus ac pulchri cum fertilis area campi, Quam succisa dedit purgato robore silua, Dum colitur, iusto paret fecunda labori. Subicitur rastris, respondet frugibus ac se Seruat composito ruralis gratia uultu: Agricola oblitus si bracchia forte remisit Laxauitque manus fessoque quieuit aratro, Pigrescit primum durato caespite tellus; Mox rudibus ramis atque aspera palmite crebro Disciplinatos dissuescit promere fructus, Effundit frutices uacuos siluamque minatur: Quam si nec sera succisor falce repurget, Non iam uirgultis, sed denso stipite lucus Texitur et steriles diffundit in aera frondes, Donec conclusa ramis currentibus umbra Mox opportunae depulso sole tenebrae Iam secura feras inuitent credere lustra.
Tag globali: man eating animal entrails killed animals cut down forest fertile fields instead of the forest earth subjected to the plough useless vegetation without human work comparison between human life and animal life postlapsarian life
Enunciato 1:
hum agent
eating
praebebant ... faucibus
anim patient
caesorum ... uiscera
Enunciato 2:
oth patient
silua
being cut down
succisa
Enunciato 3:
oth agent
silua
giving
dedit
oth theme
fertilis ... campi
Enunciato 4:
oth patient
being subdued
subicitur
inanim benef
rastris
Enunciato 5:
oth agent
spreading
effundit
veg theme
frutices ... uacuos

The postlapsarian life : agriculture and carnivorous diet

Taliter humani generis, non ordine recto, Perdita mandatae iam post primordia legis In prauum labens paulatim uita tetendit Proficiens peiore uia, constantior ipso Iam paribus studiis nutriti criminis usu. Et tamen auctorem uitii culpaeque magistrum Doctior errorum lapsuque peritior omni Succiduae prolis crescens audacia uicit.
Tag globali: man eating animal entrails killed animals cut down forest fertile fields instead of the forest earth subjected to the plough useless vegetation without human work comparison between human life and animal life postlapsarian life
Enunciato 1:
hum agent
eating
praebebant ... faucibus
anim patient
caesorum ... uiscera
Enunciato 2:
oth patient
silua
being cut down
succisa
Enunciato 3:
oth agent
silua
giving
dedit
oth theme
fertilis ... campi
Enunciato 4:
oth patient
being subdued
subicitur
inanim benef
rastris
Enunciato 5:
oth agent
spreading
effundit
veg theme
frutices ... uacuos

The metaphor of the river in flood

Vt fluuius parua primum diffusus ab urna Perspicuum leni promittit gurgite fontem, Tramite quem summo facili transmittere saltu Quisque potest: mox irriguo deductus ab ortu Viribus augetur subitis ripasque retrorsum Pellens crescentes tendit per plana liquores Occupat et spatium pereuntique imminet aruo: Tum circumfusos uicinis uallibus amnes Sorbet praeteriens externasque incipit undas Augmento finire suo mixtasque sub uno Nomine cum rasis diffuso gurgite terris, Cum trabibus stabulisque boum lustrisque ferarum, Saeuior accessu longoque furore potitus, Tandem desistens pelagi transportat in undas. Hos inter motus similisque ad turbinis instar Humanum uitiis ibat genus: et tamen ipsa Longior insanas mentes dissoluerat aetas.
Tag globali: comparison between the river and the human life river absorbing others rivers river extending on fields river extending on stables river extending on dens
Enunciato 2:
oth agent
absorbing
sorbet
oth patient
circumfusos
amnes
Enunciato 3:
oth agent
gurgite
extending
diffuso
oth patient
cum ... rasis
terris
Enunciato 4:
oth agent
gurgite
extending
diffuso
oth patient
cum
ferarum

The metaphor of the river in flood

Centenos nouies crebro cum duceret annos Vita tenax, tanto suspensi tempore leti Nullus terror erat. sors si quem sera tulisset, Ceu qui nec natus fuerit numquamque leuandus Morte putabatur. sic cunctis nulla futuri Spes inerat solusque sibi fundauerat omnem Sensibus in caecis periturum mundus amorem.
Tag globali: comparison between the river and the human life river absorbing others rivers river extending on fields river extending on stables river extending on dens
Enunciato 2:
oth agent
absorbing
sorbet
oth patient
circumfusos
amnes
Enunciato 3:
oth agent
gurgite
extending
diffuso
oth patient
cum ... rasis
terris
Enunciato 4:
oth agent
gurgite
extending
diffuso
oth patient
cum
ferarum

The Giants and the Tower of Babel

Tempore quin etiam peccatrix terra sub ipso Nutribat saeuos immania monstra gigantes, Nec tamen effari licitum, quo semine cretos. Communem cunctis ortum de matre ferebant; Qui genus, unde patres, prohibent arcana fateri. Si speciem quaeras, humani corporis illis Plus uultus quam forma fuit: sic linea membris Conueniens hominem monstrabat, dissona molem. Quam propter deinceps commentis graecia fictis Dedecus infandum massis informibus auxit Et portentosis descripsit corpora membris: Pube tenus quod forma uiris, cum corporis ima Supplerent uasti mixto pro crure dracones, Artus semihominum patulis qui faucibus atri Ferrent et uerso praeberent uertice gressus: Tunc etiam solitos iusso terrore tonanti Blasphemis caelo conuicia mittere plantis Mordacesque pedes moto fremuisse ueneno. Hos similis mendax Phlegraei fabula belli Excussas finxit iecisse per aera rupes, Pro telis spatiosa manus quod turbine montes Sparserit et missis caelum quassauerit aruis. Haec sunt priscorum quae de terrore gigantum Carmine mentito Grai cecinere poetae. Et tamen audaci uoluit contendere pugna, Quisque rebellis erat. qui cum confligere telis Non potuit, saeuis concepit proelia uotis. Montibus impositos fas non est credere montes, Hoc tamen et deinceps illos temptasse putabo, Qui coctos lateres lentoque bitumine iunctos In sublime rati manibus sic posse superbis Sustolli et celsas in sidera surgere moles: Cum fureret mortale genus cassoque labore Irrita transcensis caementa inferret in altum Nubibus et refugum sequeretur machina caelum, Non prius absistens, subitas discordia linguas Quam daret et uarius confunderet omnia sermo. Hinc sparsum foedus, scissa sic lege loquendi Consensum scelerum turbata superbia rupit, Dum se quisque suis possit quae noscere, uerbis Adgregat atque nouas sequitur gens quaeque loquellas. Sic interruptae perierunt culmina massae Effectuque carens cessauit in aethere turris. Haec post diluuium; nam quantas tempore prisco Pressa giganteas tellus produxerit arces Atque lacessitis contemptum miserit astris, Abstergente deo sat nostra silentia damnent.
Tag globali: earth feeding giants giants throw rocks against the sky giants attacking sky giants shaking sky tower made of bricks and bitumen tower of babel attacking sky comparison Between Gigantomachy And Tower Of Babel challenged stars giants half man half serpents
Enunciato 1:
oth agent
terra
feeding
nutribat
oth benef
saeuos
gigantes
Enunciato 2:
oth agent
hos
throwin
iecisse
inanim theme
excussas
rupes
Enunciato 3:
oth agent
spatiosa ... manus
spreading
sparserit
oth theme
montes
Enunciato 4:
oth agent
spatiosa ... manus
shaking
quassauerit
oth patient
caelum
Enunciato 5:
oth agent
qui
thinking
rati
conative theme
coctos ... sublime
manibus ... sustolli
Clausola:
inanim patient coctos ... iunctos
being lifted sustolli
oth goal in ... sublime
Enunciato 6:
inanim agent
machina
chasing
sequeretur
oth patient
refugum
caelum
Enunciato 7:
oth patient
astris
challenging
lacessitis

The Giants and the Tower of Babel

Cernebat patiens iam dudum insana frementes Terrarum populos hominum rerumque creator Expectans, si quem uani consortia mundi Linquentem melior moneat resipiscere cura. Sed coniuratus postquam percurrere coeptum Perditionis iter statuit sensumque per omnem Obtinuit uictor peccati insignia mundus Nec reuocare gradum quisquam gressumque referre Praecipiti iam mente potest, exhorruit auctor Paenituitque uidens totum, quod fecerit, orbem.
Tag globali: earth feeding giants giants throw rocks against the sky giants attacking sky giants shaking sky tower made of bricks and bitumen tower of babel attacking sky comparison Between Gigantomachy And Tower Of Babel challenged stars giants half man half serpents
Enunciato 1:
oth agent
terra
feeding
nutribat
oth benef
saeuos
gigantes
Enunciato 2:
oth agent
hos
throwin
iecisse
inanim theme
excussas
rupes
Enunciato 3:
oth agent
spatiosa ... manus
spreading
sparserit
oth theme
montes
Enunciato 4:
oth agent
spatiosa ... manus
shaking
quassauerit
oth patient
caelum
Enunciato 5:
oth agent
qui
thinking
rati
conative theme
coctos ... sublime
manibus ... sustolli
Clausola:
inanim patient coctos ... iunctos
being lifted sustolli
oth goal in ... sublime
Enunciato 6:
inanim agent
machina
chasing
sequeretur
oth patient
refugum
caelum
Enunciato 7:
oth patient
astris
challenging
lacessitis

God decides to destroy the humanity with the Great Flood

Tum tales tonuisse minas commotus ab alto Fertur et excitas laxasse his uocibus iras. "O nullis attracta bonis nullisque repressa Legibus, antiquo tantum submissa draconi Effera gens hominum, ducto corruptior aeuo. Non Euam cecidisse sat est, transcenditur omni Inuentor leti lapsu: nec sufficit illud, Vicit inexpertum quod serpens pristinus Adam. Non contenta suo foedari uita parente Adfectat mortem propria uirtute mereri. Expectasse diu non profuit. insuper omne Concessum ueniae rapuerunt crimina tempus. Iam nimium longas patientia presserit iras, Vindictae iam tempus adest. non fulmina caelo Flammeus ardor aget uasto nec cedet hiatu, Quae premitur nimio succumbens terra tumultu: Sed sordens uitiis fluctu delebitur orbis. Ad chaos antiquum species mundana recurrat Inque suas redeant undarum pondera sedes. Arida decedat lymphis rursusque sepultas Terrarum facies informis contegat umor. Haec clades uiuis carnique hic terminus esto". Sic pater aeternus disponens funera rerum Diluuium dextra terras uibrabat in omnes.
Tag globali: serpent subdueing man serpent Defeating Adam world deleted by the water flood as original chaos earth buried by waters water and earth indistict direct Speech Of God
Enunciato 1:
hum patient
effera ... hominum
being subdued
submissa
anim benef
antiquo
draconi
Enunciato 2:
anim agent
serpens ... pristinus
defeating
uicit
hum patient
inexpertum
Adam
Enunciato 3:
oth patient
orbis
being deleted
delebitur
oth cause
fluctu
Enunciato 4:
oth patient
species ... mundana
returning
recurrat
oth goal
ad ... antiquum
Enunciato 5:
oth patient
terrarum ... facies
being buried
sepultas
Enunciato 6:
divine agent
pater ... aeternus
threatening
uibrabat
oth theme
diluuium
oth goal
terras
in ... omnes

God decides to destroy the humanity with the Great Flood

Interea pleno uiuebat iustus in orbe Vnus homo et mentem solus seruabat honestam. Nullus uota deo donis precibusque ferebat Hunc praeter, dignum quem summus laude creator Nosset et exceptum uitae seruare pararet. Stemmatis hic sancti: nam claro nobilis ibat A proauo, quem prisca fides et conscia uirtus In caelum sine morte tulit; sic celsa petenti Successit magno non impar pronepos actu. Nec plus est illum salui cum corporis usu Terrenas liquisse domus, intrasse supernas. Denique quo priscus quondam conscenderat Enoch, Helias curru post tempora longa secutus Scribitur ignitis scandens penetrasse quadrigis, Cum suspensa leues transmitteret orbita uentos Vngula uel premeret calcatas pondere nubes Vallatumque ferens sanctum non ureret ignis Et motus seruans nesciret flamma calorem. Hos igitur satis est caelum potuisse mereri Membrorum sub lege sitos: sed non tamen illud Segnius admirer, sancti quod tempora Noe Vnius ob meritum natis nuribusque tuendis Orbis in exitio potuerunt ferre salutem. Est ille in caelis numero praestantior omni Angelicus sine fine chorus, qui laude perenni Conclamat celebratque deum famulantia suetus Ferre ministeria et iussis parere supernis. Hi nunc, quod rectum mortalia corda precantur, Concipitur dignis sancto quod pectore uotis, Quidquid larga manus collectis sparsit egenis, Excipiunt sanctoque ferunt super astra uolatu. Quin etiam iustos, fragilis dum uita fatigat, Tutantur mundique inter discrimina seruant. Sed tamen in cunctis praecellit clarior ille, Maxima quaeque dei quo dispensante ministro Res geritur summisque parat mysteria causis. Hic dominum caeli uenturum corpore sumpto Virginis intactam iussus praedixit in aluum Sacraque dotali compleuit uiscera uerbo. Hic et baptistae praecurrens nuntius ortum, Desperata diu dum ferret germina patri, Inter sacra uirum conterruit et dubitantes Protenus ingrato restrinxit in ore loquellas, Donec praedicto fecundam redderet ortu Prolis anum, multos sterilis quae tenta per annos Fudit diffidens effeta puerpera fetum. Hic rerum sollers summusque archangelus alto Aera per liquidum leuibus circumdatus auris Vibratasque mouens ignito in corpore pinnas Nulli conspectis ad terram motibus ibat Et tum sorte gemens cunctorum crimina Noe Inflexis stratus genibus cum supplice planctu Mundanis ueniam mundo nolente petebat:
Tag globali: serpent subdueing man serpent Defeating Adam world deleted by the water flood as original chaos earth buried by waters water and earth indistict direct Speech Of God
Enunciato 1:
hum patient
effera ... hominum
being subdued
submissa
anim benef
antiquo
draconi
Enunciato 2:
anim agent
serpens ... pristinus
defeating
uicit
hum patient
inexpertum
Adam
Enunciato 3:
oth patient
orbis
being deleted
delebitur
oth cause
fluctu
Enunciato 4:
oth patient
species ... mundana
returning
recurrat
oth goal
ad ... antiquum
Enunciato 5:
oth patient
terrarum ... facies
being buried
sepultas
Enunciato 6:
divine agent
pater ... aeternus
threatening
uibrabat
oth theme
diluuium
oth goal
terras
in ... omnes

The Archangel Gabriel orders Noah to build the ark

Cum subito clausis foribus tunc aliger intrat Conspicuus claro resplendens nuntius ore. Horrescit uisu tanto perterritus heros Mortalisque oculus personam ferre supernam Vix ualet et pauidi detorquent lumina uultus. Ille salutiferis primum mulcere timentem Adgrediens uerbis caeli mandata ferebat: "Pax tibi, iuste uirum, pacem tibi missus ab alto Imprecor, ut pulso capias mea dicta pauore. Haec mandat summus terrae pelagique creator: Insperata quidem cunctis sententia leti Imminet; hanc solus sed qui transire mereris. Et praescire potes. Nam te calcata uoluptas Iam pridem rectum toto discreuit ab orbe. Vnica sed quoniam saeuum depellere letum Vita tibi poterit, tantos euadere casus Qualiter incipias, paucis ex ordine fabor. Finis erit rerum permissis undique lymphis Atque relaxata uastabitur orbis abysso. Nunc age, congestis crescat fortissima lignis Machina, quae surgens fluctus superenatet omnes. Tercentum cubitos per longum ducta tenebit. Bis quinis lato claudatur bisque uicenis: In triginta illi constabit culminis altum; Per medium pariter longo cenacula tractu Edita suspensis domibus tabulata leuabunt: Vt generis proprii seruans consortia mansor Componat partis dispersa cubilia cellis. Tum ne rimosi compagum forte meatus Accipiant inimicum imbrem, linire memento Iuncturas laterum pigrumque infunde bitumen. Taliter effectam cum consummaueris aedem, Protenus ingredere ac mundum dimitte cadentem: Exclusit quem culpa frequens, includere uita Incipiat circumque fremant te sospite mortes. Quin etiam lateris sociam succedere tecto Et cum coniugibus natos intrare iubebo. Tuque secundus eris deleti germinis auctor? Vt te post primum repleatur terra parente. Sed quia perfecto diuinis uiribus orbe, Post operis finem, post leges postque sacrata Sabbata formari quidquam non conuenit ultra: Ne penitus cessans intercidat omne creatum, Spirantum e cunctis pecorum celerumque uolucrum Siluarumque feris et quae iumenta uocantur Vel quae per tacitos reptant labentia motus, Bina cape et tecum claustro uictura reconde. Sic tamen, ut proprios teneant sua uincula sexus, Vnde genus rursum tellus implenda resumat. Nec timeas, ne forte feros animantia motus Seruent aut solitis praesumant rictibus iras. Foedus erit totis, quae discordantia profert Per uarios natura modos, et pace fideli Parebit iussis, quidquid concluseris illic. Serpentis tantum semper figmenta caueto. Vertice submisso blandum licet ille trisulcos Finxerit abscondens per dulcia sibila linguis Immortale odium, numquam tu credulus illi, Quem nimis expertus uitandum praemonet Adam. Hostis namque semel uoluit quicumque nocere, Hic semper suspectus erit penitusque cauendum est, Ne iam mentito coniungat foedera prudens. Tu post exemplum iussis seruire memento". Haec fatus uacuum leuibus secat aera pinnis Mortalem fugiens aciem caeloque relatus Heroem trepidum mandata lege reliquit.
Tag globali: ark floating on the flood animals lying in separated beds ark greased with bitumen Noah And His Family In The Ark beasts and tame animals in the ark Noah Must Collect Animals In Pairs subsiding beast Noah Must Beware Of The Serpent
Enunciato 1:
oth patient
lymphis
being spread
permissis
oth goal
undique
Enunciato 2:
divine agent
ille
transmitting orders
mandata ... ferebat
hum recip
conative theme
congestis ... machina
Clausola:
inanim patient fortissima machina
rising crescat
veg instr congestis lignis
Enunciato 3:
inanim patient
quae
floating
superenatet
oth loc
fluctus
omnes
Enunciato 4:
divine agent
ille
transmitting orders
mandata ... ferebat
hum recip
conative theme
ut ... cellis
Clausola:
anim patient mansor
lying componat
oth loc dispersa ... cubilia
Enunciato 5:
divine agent
ille
transmitting orders
mandata ... ferebat
hum recip
conative theme
linire ... laterum
Clausola:
hum agent
greasing linire ... memento
inanim patient iuncturas ... laterum
Enunciato 6:
divine agent
ille
transmitting orders
mandata ... ferebat
hum recip
conative theme
linire ... laterum
Clausola:
hum agent
spreading infunde
oth patient pigrumque bitumen
Enunciato 7:
divine agent
ordering
iubebo
conative theme
cum ... intrare
hum recip
Clausola:
hum agent natos
entering intrare
hum company cum ... coniugibus
Enunciato 8:
divine agent
ille
transmitting orders
mandata ... ferebat
hum recip
conative theme
spirantum ... motus
tecum ... reconde
Clausola:
hum agent
preserving reconde
anim theme uictura
hum company tecum
Enunciato 9:
anim exp
animantia
subsiding
ne
feros
motus ... seruent
Enunciato 10:
divine agent
ille
transmitting orders
mandata ... ferebat
hum recip
conative theme
serpentis ... caueto
Clausola:
hum agent
bewaring caueto
anim theme serpentis figmenta

The Archangel Gabriel orders Noah to build the ark

Ipse tamen tali manibus cum uoce leuatis: "Quisquis, ait, nobis tantam spondere salutem Seu missus seu sponte tua super aethere celso Venisti et placidum sacrasti foedere pactum, Sis fautor firmentque tuas promissa loquellas Auxiliumque tuum conatibus insere nostris, Vt tenuis tantam ualeat manus edere molem".
Tag globali: ark floating on the flood animals lying in separated beds ark greased with bitumen Noah And His Family In The Ark beasts and tame animals in the ark Noah Must Collect Animals In Pairs subsiding beast Noah Must Beware Of The Serpent
Enunciato 1:
oth patient
lymphis
being spread
permissis
oth goal
undique
Enunciato 2:
divine agent
ille
transmitting orders
mandata ... ferebat
hum recip
conative theme
congestis ... machina
Clausola:
inanim patient fortissima machina
rising crescat
veg instr congestis lignis
Enunciato 3:
inanim patient
quae
floating
superenatet
oth loc
fluctus
omnes
Enunciato 4:
divine agent
ille
transmitting orders
mandata ... ferebat
hum recip
conative theme
ut ... cellis
Clausola:
anim patient mansor
lying componat
oth loc dispersa ... cubilia
Enunciato 5:
divine agent
ille
transmitting orders
mandata ... ferebat
hum recip
conative theme
linire ... laterum
Clausola:
hum agent
greasing linire ... memento
inanim patient iuncturas ... laterum
Enunciato 6:
divine agent
ille
transmitting orders
mandata ... ferebat
hum recip
conative theme
linire ... laterum
Clausola:
hum agent
spreading infunde
oth patient pigrumque bitumen
Enunciato 7:
divine agent
ordering
iubebo
conative theme
cum ... intrare
hum recip
Clausola:
hum agent natos
entering intrare
hum company cum ... coniugibus
Enunciato 8:
divine agent
ille
transmitting orders
mandata ... ferebat
hum recip
conative theme
spirantum ... motus
tecum ... reconde
Clausola:
hum agent
preserving reconde
anim theme uictura
hum company tecum
Enunciato 9:
anim exp
animantia
subsiding
ne
feros
motus ... seruent
Enunciato 10:
divine agent
ille
transmitting orders
mandata ... ferebat
hum recip
conative theme
serpentis ... caueto
Clausola:
hum agent
bewaring caueto
anim theme serpentis figmenta

Noah builds the ark

His breuiter dictis uitae spem corde reponit Adgrediturque celer sacri praecepta laboris. Quis tantus capiat sensus, quis denique sermo Explicet, aduectis fuerit quae copia lignis. Nudati colles, spoliatae robore siluae; Mons ut quisque fuit, famulo placuere paratu. Pelion immensas cum mittat uertice quercus, Insuper exponit multa uirtute recisum Ossa nemus Pindoque abies subducitur alta. Atlans ipse nouas ictu resonante secures Sensit et annosas dedit ad naualia pinus. Inuictum tunc surgit opus, contexta leuatur Porrectis trabibus praecelsi culminis aedes. Haec inter discors uarii sententia uulgi. Nam multi lymphis obstacula tanta parantem Irrisere uirum, moles quod clausa moueri Fluminibusque dari nequeat, quam forte uel ampli Euphrates Nilusque queant uix claudere ripis. Humani generis quid mens incredula reris Mortalem non posse manum coniungere ponto Aedem longinquam? pontus namque obuius ultro Curret et adductum tanget stans fabrica litus. Ast alios celsam compacto robore massam, Ignaros quamquam cladis causaeque latentis, Mirari nouitas et formidare coegit.
Tag globali: hills stripped of trees forests bare of trees ossa offering wood firs Stolen To Pindus Atlans Perceiving Axes Atlans Offering Old Pines ark lining the coast
Enunciato 1:
oth patient
colles
being stripped
nudati
veg agent
Enunciato 2:
oth patient
siluae
being undressed
spoliatae
veg agent
robore
Enunciato 3:
oth agent
Ossa
offering
exponit
veg theme
recisum
nemus
hum benef
Enunciato 4:
veg theme
abies
alta
being stolen
subducitur
oth patient
Pindoque
Enunciato 5:
oth exp
Atlans
perceiving
sensit
inanim agent
nouas
secures
Enunciato 6:
oth agent
Atlans
offering
dedit
veg theme
annosas
pinus
inanim goal
ad ... naualia
hum benef
Enunciato 7:
inanim patient
fabrica
lining
tanget
oth loc
adductum
litus

Noah builds the ark

Haut aliter studium iam tunc diuiserat omnes, Quam nunc mundus habet: sunt qui compuncta fideli Corda dicant operi rebusque instare supremum Discrimen norunt, corpus quo concidat omne Bacchatamque diu consumant saecula carnem. Effugiet tunc ille malum quicumque paratus, Construat ut ualidam praeduri tegminis arcam; Per lignum uitale crucis seruatus ab undis Tunc cernet quanto contempserit otia fructu. Haut procul attentum contemplans hunc operantem Nonne piger quisquam lucri taedensque laboris Insanire putet, cura quod solus inani Aestuet et rebus nolit pereuntibus uti? Sic epulans parcum, sic largum quisquis auarus, Sic nudum raptor, sic castum ridet adulter, Sic circumscribens illuso simplice gaudet. Desipuisse dolet diues, cum congregat aurum, Spargentem nummos ultroque in paupere censu Consumptis opibus miserum re speque beatum. Inde repentinum iudex cum cerneret orbi Aduentare diem: "Finis sic protenus, inquit, Imminet, ut iusti quondam sub tempore Noe, Diluuium uarios mundi cum repperit actus Et carnem consumpsit aquis opifexque salutis Euasit parto diffusa pericula claustro". Haec euangelicis sunt inclamata figuris.
Tag globali: hills stripped of trees forests bare of trees ossa offering wood firs Stolen To Pindus Atlans Perceiving Axes Atlans Offering Old Pines ark lining the coast
Enunciato 1:
oth patient
colles
being stripped
nudati
veg agent
Enunciato 2:
oth patient
siluae
being undressed
spoliatae
veg agent
robore
Enunciato 3:
oth agent
Ossa
offering
exponit
veg theme
recisum
nemus
hum benef
Enunciato 4:
veg theme
abies
alta
being stolen
subducitur
oth patient
Pindoque
Enunciato 5:
oth exp
Atlans
perceiving
sensit
inanim agent
nouas
secures
Enunciato 6:
oth agent
Atlans
offering
dedit
veg theme
annosas
pinus
inanim goal
ad ... naualia
hum benef
Enunciato 7:
inanim patient
fabrica
lining
tanget
oth loc
adductum
litus

The animals enter the ark

Prouidus interea consummat conditor arcam. Tum iussae accurrunt uolucres, tum bestia quaeque Consuetum linquens siluoso tegmine lustrum Deposita feritate uenit seseque tenendam Ingerit occurrens et libertate relicta Includi gaudet. tantum secreta futuri Vis ualet. occultus brutis in sensibus ardet Terror et expectans agitat formidine uita. Ast homines, quos sors certi discriminis urget, Vicina nec morte pauent. satis undique constat Vitali indicio praecedere saepe timorem.
Tag globali: birds rushing into the ark animals abandoning their dens animals rejoycing at being locked up fearing animals
Enunciato 1:
anim agent
uolucres
rushing
accurrunt
inanim goal
Enunciato 2:
anim agent
bestia ... quaeque
abandoning
linquens
oth patient
consuetum
lustrum
Enunciato 3:
hlanim exp
bestia ... quaeque
rejoycing
gaudet
expressive theme
includi
Clausola:
anim patient
being locked up includi
Enunciato 4:
anim exp
brutis
fearing
occultus
ardet ... terror

The animals enter the ark

Securos laetosque reos tellure Gomorrae Iam prope sub flammis sententia dicta uidebat. Niniuae contra populis terrore salubri
Tag globali: birds rushing into the ark animals abandoning their dens animals rejoycing at being locked up fearing animals
Enunciato 1:
anim agent
uolucres
rushing
accurrunt
inanim goal
Enunciato 2:
anim agent
bestia ... quaeque
abandoning
linquens
oth patient
consuetum
lustrum
Enunciato 3:
hlanim exp
bestia ... quaeque
rejoycing
gaudet
expressive theme
includi
Clausola:
anim patient
being locked up includi
Enunciato 4:
anim exp
brutis
fearing
occultus
ardet ... terror

The story of Jonah and the regret of the people of Nineveh

Praeualuit pro pace metus; nam uenerat istic Iussus multum ille et terris iactatus et₁ alto, Qui clamaturus tantae discrimina plebi Diluuium timuit mundo constante propheta. Hauserat hunc ualido peruadens belua rictu Immersumque mari uentris concluserat arca. Degluttire uirum faucesque implere capaces Ardenti monstro cum sit permissa potestas, Non licuit mordere tamen; nil dentibus actum. Intrauit cupidum deludens praeda uorantem Inuasusque cibus ieiuna uixit in aluo, Dum tres luce dies una sub nocte prophetae Sol ageret litusque nouum uacuanda uiderent Et castigatum uomerent ergastula pastum. Vt monstro exutus uates caelumque recepit Contingens terras, magnam tunc percitus urbem Terribili cum uoce petens: "Quid criminis, inquit, Ardetis flammis? restinguent omnia poenae. Iamque uenit finis; lentum est hoc dicere, uenit". Non plus fatus erat, totus coniurat in omne Lamentum populus: procurrunt undique fletus, Pectora tunduntur, caelum suspiria pulsant. Mollibus abiectis cilicum dant tegmina saetae Inque cibos cinerem lacrimasque in pocula fundunt. Ipse etiam, dignus tali qui tempore princeps Ante aciem flentum portet uexilla salutis Atque nouum dictu metuens discrimina uincat, Proicit hic sceptrum, linquit sublime tribunal, Pallia blattarum spreto diffibulat auro Serica despiciens atque aspera tegmina sumens. At pius ex alto contemplans talia rector Exertas reuocat sedatis motibus iras Vibratumque tenens restinxit missile fulmen.
Tag globali: whale Absorbing Jonah whale Swallowing Jonah whale does not bite Jonah As Living Food whale Throwing Up Jonah whale as aprison Jonah Stripped Of The Beast Christ Stripped Of The Devil comparison Between Jonah And Christ Jonah As Typology Of Christ God Turning Off The Lightning lightning as metaphor of divine punishment whale as ark
Enunciato 1:
anim agent
belua
absorbing
hauserat
hum patient
Enunciato 2:
anim agent
swallowing
degluttire
hum patient
uirum
Enunciato 3:
anim agent
biting
non ... mordere
Enunciato 4:
hum agent
inuasusque ... cibus
living
uixit
Enunciato 5:
anim agent
ergastula
throwing up
uomerunt
hum patient
castigatum
pastum
Enunciato 6:
hum patient
uates
being stripped
exutus
anim agent
monstro
Enunciato 7:
divine agent
rector
turning off
restinxit
inanim patient
missile ... fulmen

The passengers of the ark

Temporibus propriis iustus sic conditor arcae Securo solus timuisse pericula mundo Gaudebit, finem cunctis, sibi ferre salutem Diuersam cernens meriti discrimine sortem. Ergo ubi siluestres sexu collegit utroque Inclusitque feras, pecudum tunc eligit illa Sumere, quae pastu licitum uel munda uocantur. Hinc tantum septena dedit uiuentia claustro, Vt ternis paribus seruato semine saluis Septima quae fuerint, sacris quandoque litentur. Et iam uitalis concluserat omnia carcer. Tunc iustum cunctosque suos natosque nurusque Accipit expectans claustrum uitaeque reponit.
Tag globali: pure animals in the ark ark as aprison
Enunciato 1:
hum agent
conditor ... arcae
collecting
collegit
anim patient
siluestres
manner
sexu
utroque
Enunciato 2:
inanim agent
uitalis
carcer
enclosing
concluserat
anim theme
omnia
Enunciato 3:
inanim agent
claustrum
accomodating
accipit
hum patient
iustum ... nurusque

The passengers of the ark

Nam seruos nondum dederat natura uocari Nec dominos famulis discernere nouerat ordo. Primus enim maculam seruili nomine sensit Huius natorum medius, qui forte cachinno Distectum petiit misero spectamine patrem Materiamque sui risit deformior ortus Et plus iam turpis nudato simplice nequam. Quod postquam sanctus potuit cognoscere Noe, Natum germanis famulum dedit. inde repertum Tale iugum; cuncti nam semine nascimur uno. Seruitii certe causam fecisse reatus Cernitur et liber peccans fit crimine seruus: Si rursum nexu famulus stringatur honestus, Natales faciens sibimet iam nobilis hic est. Nuntius interea, dudum qui missus ab alto Detulerat iusto caelestis munera uerbi, Protenus ut clausum uidit rebusque paratis Expectare diem, rursus descendere caelo Festinans laxos firmauit cardine postes Inclusitque uiros atque ostia fortia traxit Confestimque leuans supero se rettulit axi.
Tag globali: pure animals in the ark ark as aprison
Enunciato 1:
hum agent
conditor ... arcae
collecting
collegit
anim patient
siluestres
manner
sexu
utroque
Enunciato 2:
inanim agent
uitalis
carcer
enclosing
concluserat
anim theme
omnia
Enunciato 3:
inanim agent
claustrum
accomodating
accipit
hum patient
iustum ... nurusque

Description of the Great Flood

Aeuo sexcentos senior transcenderat annos Lunaque bis plenos addebat menstrua cursus, Septimus et decimus qui post illuxerit orbi, Vltimus ille dies iam nunc dabit omnia leto. Ilicet obtegitur caelum nimiisque tenebris Victa repelluntur fuscati lumina solis Insanas hominum mentes uix tangere terror Coeperat, insuetus mox profluus aethere nimbus Et ualido primum similis demittitur imbri. Arida terrarum pariter maduere per orbem, Vna fuit toto facies et nubila caelo. Aegyptus tunc ipsa nouas expauit ad undas Alsit et infusus Garamans dudumque calentes Vmida Massylas tetigerunt frigora Syrtes. Nec longum pluuiae species, non denique guttae Stillant, sed rupto funduntur flumina caelo. Non aliter Tanais, niuibus cum pascitur aluus, Riphaeo de monte ruens illiditur amni Praecipitatque simul, longo quod tramite ducat. Vndarum tali quatitur certamine tellus, Atque facit luctam compressus fluctibus aer. Nec tamen hic lymphas tantum fudere superna Terrestres etiam consurgit mundus in iras. Rumpitur omne solum, crebros dant arua meatus, Prosiliunt fontes ignotaque flumina manant. Vergitur in sursum mutato pondere nimbus: Inde cadens caelis, hinc terris undique surgens Occurrit mox unda sibi iunctoque furore Coniurant elementa neci. transcenditur omnis Riparum limes fluuiis atque obice rupta Saeuit laxatis discurrens umor habenis. Sed cum diffusae spatium concludere terrae Omnia certarent mundumque implere capacem, Suspendi forsan potuit sententia leti Atque mora maiore trahi, quo tardius omnem Concedens spatium rapiat sors ultima carnem: Oceanus uertex rerum ni feruidus uno Litore, quo tantum terras atque aequora cingit Exiret rumpensque fidem perfunderet arua. Dissipat aeternas leges et sede relicta Regna aliena petens naturae foedera turbat. Vt diros primum pelagi sensere furores Illustres fluuii, magnos quos inclita cursu Fama refert, motusque nouos stupuere parumper: Vt credas sapuisse fugam, sic uersa retrorsum Per terras spargunt sublata uolumina ponto. Insequitur tamen oceanus refugisque fluentis Imminet et falsis impellit molibus amnes. Tum maior strepitu tanto mortalibus aegris Fit metus, ascendunt turres et celsa domorum Culmina praesentemque iuuat uel tempore paruo Sic differre necem. multos, dum scandere temptant, Crescens unda trahit, quosdam montana petentes Consequitur letoque fugam deprendit inanem. Ast alii longo iactantes membra natatu Defessi expirant animas, aut pondere nimbi Obruta flumineas commixta per aequora lymphas In quocumque bibunt morientia corpora monte. Aedibus impulsis alii periere ruina Inque undas uenere simul dominique domusque. It fragor in caelum sonitu collectus ab omni Quadrupedumque greges humana in morte cadentum Augent confusos permixta uoce tumultus. Haec inter miseri feruentia funera mundi Praegrauis insanis pulsatur motibus arca Compagesque tremunt, stridens iunctura laborat. Non tamen obstructam penetrat uis improba, quamquam Verberet et solidam fluctu feriente fatiget.
Tag globali: dusking sky Egypt Getting Scared garamans shivering cold touching syrtes air fighting with water war of the elements cracking earth elements plotting the death overflooding rivers overflooding Ocean Ocean Threatening Others Rivers men drinking salt and fresh water in the flood death common to men and animals destiny common to landlord and houses paradoxes in nature
Enunciato 1:
oth patient
caelum
dusking
obtegitur
nimiisque ... tenebris
Enunciato 2:
hloth exp
Aegyptus
getting scared
expauit
oth cause
nouas
ad ... undas
Enunciato 3:
oth exp
Garamans
shivering
alsit
Enunciato 4:
oth agent
umida
frigora
touching
tetigerunt
oth patient
Massylas
Syrtes
Enunciato 5:
hloth agent
aer
fighting
facit ... luctam
oth patient
fluctibus
Enunciato 6:
oth patient
omne ... solum
cracking
rumpitur
Enunciato 7:
hloth agent
elementa
plotting
coniurant
oth goal
neci
Enunciato 8:
oth agent
fluuiis
overflooding
trascenditur ... limes
Enunciato 9:
hloth agent
oceanus
threatening
insequitur
oth patient
refugisque ... fluentis
Enunciato 10:
hum agent
morientia ... corpora
drinking
bibunt
oth patient
flumineas ... lymphas

The metaphorical “ storms ” of the Church

Non aliter crebras ecclesia uera procellas Sustinet et saeuis sic nunc uexatur ab undis. Hinc gentilis agit tumidos sine more furores, Hinc Iudaea fremit rabidoque illiditur ore, Prouocat inde furens heresum uesana charybdis: Turgida Graiorum sapientia philosophorum Inter se tumidos gaudet committere fluctus. Obloquiis uanos sufflant mendacia uentos, Sed clausam uacuo pulsant impune latratu.

Subverting natural lows , the Great Flood submerges mountains

Iam medium crescens arcae contexerat unda Commouitque cauam suspendens undique molem Et melius tutam facili portante natatu Quoque uocant undae, sequitur iam mobile pondus. Cedamus mundo, dum ducimur: omne resistens, Si flecti nescit, metuat uel pondere frangi. Sed sic cedamus, fluxum ne sentiat intus Peccatumue trahat mens impenetrabilis ullum. Nauigat interea claustro commissus eunti Fons uitae seruatque furens super omnia pontus Orbis depositum, fido quod tegmine promat, Cum pax terrarum reddi sibi debita poscet. Ergo ibant undae, tellus subducitur omnis, Collibus impositae uicerunt edita lymphae. Delituit tectus ponto tum piniger Othrys, Parnasi uertex cautem non protulit altam, Ipsa cupressiferi latuerunt saxa Lycaei, Subductae rupes, aequatae fluctibus, Alpes, Omnibus exclusis totus iam denique mundus Axis et unda fuit; nam cunctis morte subactis Regnabant pelagi siluoso in gurgite monstra. Et iam uicinum pulsabant umida caelum Iamque quater denis manabat noctibus imber Compleratque necem; nec iam quod tolleret, ultra Mors habuit pressitque natantia funera pontus. Frenantur tandem pluuiae, resplenduit aether Redditur et caelis uultus. sol ipse reductus; Sed non inuentis, quis reddat lumina, terris: Tantum luxit aquis. tristis uidet aequora fulgor Quamque breues radios admotas frangit in undas, Tam consumendis feruens ac proximus instat. Nec minus et patuli terrae clauduntur hiatus Quaeque prius uomuit letali ex ore fluenta, Obicibus propriis constricta resorbet abyssus. Nec tamen ut uenit, breuiter sic lympha recedit: Siccant non pauci, longo sed tempore, menses, Quod pauci fudere dies. iam ducta natatu
Tag globali: ark as safekeeping of the world fishes ruling in awoody sea water near the sun paradoxes in nature othrys hidden by the flood Alpes Submerged
Enunciato 1:
oth agent
pontus
preserving
seruatque
oth theme
orbis ... depositum
Enunciato 2:
anim agent
monstra
ruling
regnabant
oth loc
siluoso ... gurgite
Enunciato 3:
oth agent
umida
hitting
pulsabant
oth theme
uicinum
caelum

Lands start to reappear and Noah send a dove and a raven

Quod pauci fudere dies. iam ducta natatu Armeniae celsis instabat montibus arca Et nondum nudis fundo consedit in aruis. Vt stabilem sensit senior motuque carentem Nec fluitare natans uentosa per aequora lignum, Credidit abductis nituisse liquoribus orbem. Tum reserat summam sublimi a fronte fenestram, Emissa refluos exploret ut alite fluctus. Illa uolans longo diuerberat aera plausu Atque quatit uacuas pinnarum motibus auras. Cumque diu fessis undas perstringeret alis Nec locus optatam requiem concederet ullus, Consuetum repetit prospecto ex aequore claustrum. Exceptam senior manibus tum colligit intus Aduertens nullas patuisse per umida terras. Interea magna pontus se mole mouendo In chaos antiquum linquens mundana redibat. Excelsi tandem proferre cacumina primum Incipiunt, post quos tenues crebrescere montes. At uero ut pelagus cinxerunt litora priscum Oceanusque sacer notas collectus in oras Contentus solito labentia flumina tractu Sorbuit et cunctis distrinxit frena fluentis Torrentesque suae clauserunt undique fossae, Libera subductis nituerunt arida lymphis. Tunc interposito producens tempore coruum Scire cupit senior uacuumque interrogat orbem. Ales ut extensis nitidum petit aera pinnis, Aspiciens plenis stipata cadauera terris, Carnibus incumbens et mox oblita reuerti Rectorem placidum communi in sede reliquit. Sic nescis, Iudaee, fidem seruare magistro, Sic carnem dimissus amas, sic gratia numquam Custodi uitae dominoque rependitur ulla. Mente uaga sic laxus abis, sic₁ foedera legis Rupisti et primum uiolasti perfide pactum. Temporis ut spatio senior collegit inertem Iam potuisse satis coruum se reddere claustris, Ignarus tardi reditus causaeque morandi, Ne fors innexis fessum consumpserit alis Iunxerit et cunctis pereuntibus unda recurrens: Protenus albentem mittit de sede columbam. Illa memor iussi rapido petit arua uolatu Paciferaeque uidens ramum uiridantis oliuae Decerpit mitique refert ad condita rostro. Tali legatus firmauit foedera simplex Indicio purumque pius sic comperit orbem.
Tag globali: Noah Accomodating The Dove In His Hands dove coming back to the ark raven eating flesh of corpses reven forgetting to come back to the ark dove remembering to come back dove reaching fields dove picking up an olive branch dove taking an olive branch to the ark comparison Between Hebrew And The Raven
Enunciato 1:
hum agent
senior
accomodating
colligit
anim patient
exceptam
Enunciato 2:
hum agent
senior
noting
aduertens
conative theme
nullas ... terras
Clausola:
oth patient nullas terras
being visible patuisse
Enunciato 3:
anim agent
ales
jumping
incumbens
oth patient
carnibus
Enunciato 4:
anim agent
ales
forgetting
oblita
referential theme
oblita
Clausola:
anim agent
coming back reuerti
Enunciato 5:
anim agent
illa
reaching
petit
oth goal
arua
Enunciato 6:
anim agent
illa
picking up
decerpit
veg patient
paciferaeque
ramum ... oliuae
Enunciato 7:
anim agent
illa
taking
refert
inanim goal
ad ... condita

Noah sacrifices pure animals on the altrs

Integer emensum uertebat circinus annum, Quo felix claustrum spirantia cuncta tenebat. Tum pater ablatis obducta repagula serris Pandit et inclusis desuetum reddere solem Incipit, effeto redeant ut semina mundo. Ante tamen iustus iubeat quam sparsa uagari, Singula de septem, quae dudum claudere munda Curauit, natis pariter nuribusque uocatis, Caespite constructa disponens immolat ara Accendens sanctos his primum altaribus ignes. Plurima dum magnis adolentur corpora flammis Et numerosa leuat praepinguem uictima fumum: Suauis odor laetum tetigit trans aethera caelum Primaque purgati suscepta est hostia mundi.
Enunciato 1:
hum agent
pater
returning
reddere
incipit
oth theme
solem
hum benef
inclusis
Enunciato 2:
hum agent
iustus
ordering
iubeat
conative theme
sparsa ... uagari
Clausola:
anim agent sparsa
roaming uagari
Enunciato 3:
hum agent
sacrificing
immolat
oth patient
sanctos
ignes
Enunciato 4:
anim agent
numerosa
uictima
lifting
leuat
oth patient
praepinguem
fumum

God promises that no other disaster will strike humanity

Tunc igni permixta sacro uox intonat ista: Hactenus infectus contagia traxerit orbis; Sufficiat regnasse nefas. mundata lauando Perpetuo niteat tellus uultusque reductos Contineant elementa suos: non amplius ullis Perturbata malis moles mundana patescat. Vos quoque, quos leti saluauit tempore uita Intactosque tenens casu defendit ab omni, Ducite securum seruatis legibus aeuum. Vosque caput generis fecundo semine prolem Spargite, diffusum late quae compleat orbem, Deletum instauret numerum dominetur et orbi. Fertile quin etiam reddant animantia germen," Quod tamen inflexum famulabitur ordine prisco. Insuper et terris ex hoc iam non erit ultra Diluuium regnans, carnem quod conterat omnem. Vnum quod fuerit, signo monstrabitur uno Nec similem repetita necem peccata uidebunt Et, si crimen erit, terror non deforet alter". Sic unum genitor iurans baptisma sacrabat, Vt semel ablutum lymphis purgantibus orbem, Sic sperare reos lauacrum non posse secundum.
Enunciato 1:
divine agent
ordering
intonat
conative theme
mundata
perpetuo ... tellus
Clausola:
oth patient tellus
shining niteat
oth manner perpetuo
Enunciato 2:
divine agent
ordering
intonat
conative theme
quae
dominetur ... orbi
Clausola:
hum agent quae
dominating dominetur
oth patient orbi

The rainbow appears

Vix tribus exactis caeli iam partibus ibat Pronus in occasum radius, cum forte remotam Axe sub eoo iussus contingere nubem Protulit excussum madefacto ex aethere signum Arcus et emicuit, quem nunc Thaumantida Graio, Irim Romuleo uocitant sermone poetae. Pendulus obliquum solem cum senserit umor, Ancipites uario mittit splendore colores: Nec numerare queas sic mixtos lumine uisus Inludunt dubii diuersis uultibus orbes Sapphirusque uirens, maculosus, caerulus, albus. Purpureum de nube trahit, de₁ sole coruscum, De caelo nitidum, de terra sumitur atrum, Et tamen abiunctis quae constant haec elementis, Sic diuersa putas, ut concordantia cernas. Hanc formam signo trepidis mortalibus arcus Praestitit esse deus promittens nube serenum Nullaque iam terris debere pericula caelum. Nunc quicumque cupis ueram seruare salutem, Illud suspicies signum, quod signa figurant. Namque dator uitae praemisit talia Christus Et geminata dedit substantia saluatorem. In terris sumptae nitida de uirgine carni Naturalis inest patrio de germine fulgor: Et medius quidam mediator in aethere celso Munere multimodo uarius, sed fulgidus omni, Vitalem monstrat sacrati pigneris arcum. Istum corde uide, quisquis baptismate lotus Ad caelum liber culpis pereuntibus exis. Namque legis: "Forma uos, inquit apostolus, ista Saluabit lauacrum, prisci cum tempore Noe Conclusas lignis animas discriberet octo". Comparat ille datum, tu seruans dilige donum, Hoc uotis precibusque gerens, hoc fletibus optans, Ne redeant peccata tibi, ne mersa leuentur, Mortua ne surgant, ne₁ debellata rebellent, Ne post ablutum ualeant discrimina crimen; Et flammam timeas, quo iam non suppetit unda.
Tag globali: appeal to the reader flood as typology of baptism eight people in the ark eight sides of the baptistery rainbow between earth and sky rainbow As Typology Of Christ Christ As Union Of Earth And Sky typological interpretation
Enunciato 1:
divine agent
deus
offering
praestitit
hum recip
trepidis ... mortlibus
oth theme
hanc ... formam
Enunciato 2:
divine agent
deus
promising
promittens
expressive theme
esse
nube ... caelum
Clausola:
oth agent caelum
being harmless esse nullaque pericula
oth patient terris
5 Hactenus in terris undas potuisse canenti Terram inter fluctus aperit nunc carminis ordo. Illic diluuium quos perderet, ante petiuit, Nunc ad diluuium pleno succensa furore Sponte sua current periturae milia gentis. Sed non, ut dignum tanti praeconia facti Eloquium captent: diuina in laude uoluntas Sufficit et famulo monstrari munere uotum. Quod si quis nequeat uerbis persoluere grates, Non minimum uirtutis habet uel credere gestis, Signa per electos quae porrexere priores. In quibus excellit longe praestantius illud, Quod pelago gestum rubro celeberrima perfert Scriptorum series, in cuius pondere sacro Causarum mage pignus erat pulchramque relatu Pulchrior exuperat praemissae forma salutis, Historiis quae magna satis maiorque figuris Conceptam grauido peperit de tegmine uitam. Sustinuit duros externa in sede labores, Cum Pelusiacae seruiret subdita genti, Plebs oppressa diu: densi quam pondere caeni Et laterum numeris operis mensura diurni Adflictam saeui uexabat fraude tyranni. Inuisam sibimet frendens qui crescere turbam, Augeri doluit famulos; nam iusserat, ut lux Vidisset quoscumque mares, mox docta necaret Omnis anus natumque premat sollertia sexum. Sed tamen auersae fugerunt talia matres Atque interdictos detrectant perdere fetus, Persistente deo plebem diffundere sanctam: Quoque magis mens caeca trahit crudelia uota, Hoc plus adcrescunt tenerae primordia gentis. Viderat interea genitor de sede superna Afflictamque manum placido prospexerat ore.

The burning bush

Iam sacer innocuas dederat de fomite flammas Et rubus in rubeo uiridis permanserat aestu: Quo signo spinas nostrae feruescere mentis Et lucere, pium qui non consumeret, igne Deuotus nosset sanctis in cordibus ardor.
Tag globali: burning bush intact bush burning bush as typology of human soul
Enunciato 1:
veg agent
rubus
burning
innocuas ... dederat
flammas
Enunciato 2:
oth agent
qui
consuming
consumeret
hum patient
pium

The burning bush

Ilicet electi uates mandata ferebant, Depromit regi cum primus talia Moyses: "Seruitii longo lassatam pondere plebem, Oppressos cophinis umeros attritaque colla Quasque opus adsiduum fecit durescere palmas Laxandi iam tempus adest: dimitte precantes Tandem caelesti domino persoluere uota Et conplere datos patrio moderamine ritus". Ille fremens inquit: "Quae tanti causa tumultus Quisue nouus populum deus exigit omine misso? Scilicet haec uacuae tangunt caelestia curae, Vt dominus dominis famulos nunc tollere priscos Vellet et ad tumidos mittat mandata rebelles. Quis deus iste foret, cui me parere necesse est? Aut sceptris celso quid formidabile regi? Sed uestras nimium seducunt otia mentes: Et nisi laxatos requies concessa foueret, Nulla superuacuis tererentur tempora uerbis. Quae si castigans restringat sarcina maior, Inlicitus uetitum conari desinet ausus. At uos, signifero qui talia uota ducatu Instruitis uanoque gregem subuertitis ore, Conspectus uitate meos uultumque cauete. Ditem namque Pharon uel pollentissime cursus Testor Nile tuos et diuae uocis Anubem, Cum rabidus latrat, iam non inpune futurum, Si nostrum rursus repetant haec dicta tribunal".
Tag globali: burning bush intact bush burning bush as typology of human soul
Enunciato 1:
veg agent
rubus
burning
innocuas ... dederat
flammas
Enunciato 2:
oth agent
qui
consuming
consumeret
hum patient
pium

The staff of Moses

Virgam forte manu gestabat legifer heros, Quo baculo nitens gressum tum dextra regebat; Excutit hanc ualido proiectam comminus ictu. Tum, mirum dictu, commotum serpere lignum, Non insensibiles ceu promit palmite ramos Vita mouens tantum, quos praestat crescere fructus: Sed flexu reptans mutati et corporis usu Sensum animamque gerens coepit decurrere uirga. Mox anguem formata refert. conterritus haesit Aeternumque niger tunc palluit ore tyrannus. Sed ne confusum tali subcumbere signo Cerneret adsistens uultu nutante satelles, Dissimulat summo rem gestam credere iussu. Nec diuina uolens, hominum sed facta putari Praecipit, ut quoscumque magos uel carmina doctos, Inlicitam diris temptantes fraudibus artem, Aegypti longinqua darent hostilia, cogens Murmure funereo faciat monstrare minister. Vndique tunc iussi concurrunt et medicatas Armant quisque suas noto phantasmate uirgas. Dant iactae uanas species anguesque putati Inlusos terrent oculos fallente figura. Nec longum tumuere magi: consumitur omne, Quod fecisse rati. fictos namque arte dracones Primus adhuc mordax absorbuit ore cerasta. Postquam uirtutis clausit spectacula Moyses Victorisque tenens caudam tellure leuauit, Decedit serpens ligno uultusque recedit, Diriguere uagi durato corpore flexus. Quid multis? fit uirga prior, qua deinde sacerdos Plurima succiduo monstrauit tempore signa.
Tag globali: Moses Throwing The Staff crawling staff staff coming alive staff turning into aserpent Pharaoh Being Scared Of The Serpent mages transforming staffs into serpents magic on the staffs serpents terrifying men Moses Serpent Devouring Fake Serpents Moses Picking Up The Real Serpent real serpent turning into staff again real serpent solidified
Enunciato 1:
hum agent
throwing
excutit
inanim patient
hanc
Enunciato 2:
inanim patient
lignum
crawling
serpere
Enunciato 3:
inanim exp
uirga
coming alive
sensum ... gerens
Enunciato 4:
hum agent
quisque
arming
armant
inanim patient
medicatas
suas
uirgas
oth instr
noto ... phantasmate
Enunciato 5:
anim agent
anguesque ... putati
terrifying
terrent
hum exp
inlusos
oculos
Enunciato 6:
anim agent
primus
mordax
cerasta
devouring
absorbuit ... ore
anim patient
dracones
Enunciato 7:
hum agent
Moyses
picking up
leuauit
anim theme
uictorisque
caudam

The staff of Moses

Hinc dirum frendens Pharaonis conscius ardor, Diuinae incipiens per cuncta resistere dextrae Et, quae cognoscens, nolens tamen ipse fateri, Protenus expulsos iussit discedere uates. Illi diuinas pulsant cum fletibus aures, Vt fremitus gentis tandem frenetur iniquae, Quam grauius saeuam monitus fecere superni, Ipsis quin etiam caelestibus arma minantem.
Tag globali: Moses Throwing The Staff crawling staff staff coming alive staff turning into aserpent Pharaoh Being Scared Of The Serpent mages transforming staffs into serpents magic on the staffs serpents terrifying men Moses Serpent Devouring Fake Serpents Moses Picking Up The Real Serpent real serpent turning into staff again real serpent solidified
Enunciato 1:
hum agent
throwing
excutit
inanim patient
hanc
Enunciato 2:
inanim patient
lignum
crawling
serpere
Enunciato 3:
inanim exp
uirga
coming alive
sensum ... gerens
Enunciato 4:
hum agent
quisque
arming
armant
inanim patient
medicatas
suas
uirgas
oth instr
noto ... phantasmate
Enunciato 5:
anim agent
anguesque ... putati
terrifying
terrent
hum exp
inlusos
oculos
Enunciato 6:
anim agent
primus
mordax
cerasta
devouring
absorbuit ... ore
anim patient
dracones
Enunciato 7:
hum agent
Moyses
picking up
leuauit
anim theme
uictorisque
caudam

God promises fertile lands

Tum pater accipiens gemitus lacrimasque precantum Taliter hortatu blando solatur amaros. "Ne tantum uacuo submittite corda timori, Plebs mea, quam toto mundi de corpore sumptam Elegi et propria solam mihi sorte sacraui. Iam nunc cernetis, quanto primordia uestra Prosequar auxilio saeuos ac persequar hostes. Ducam sublimem portenta per omnia dextram. Nec uolet in paucis Pharius rex cedere signis, Longius ut duram uincant miracula mentem. Post haec laxatos quin et discedere coget Expelletque solo: quod nunc negat, ingeret ultro. Ibitis ad magnas post fortia proelia sedes, Qua uocat expectans praefertilis ubere terra Et claras uictis condetis gentibus urbes. Vos modo promissis tantum confidite donis Et, quos deposcent ingentia facta labores, Laeta ferat uirtus seseque ad prospera seruet". Talibus auditis melior spes accipit illos. Adtollunt animos palmasque ad sidera tendunt Concipiuntque fidem uotis gratesque rependunt.

First plague of Egypt : water turning into blood

Postera lux dubios primum praemiserat ortus Et successorem depulsa nocte ferebat Insistens aurora diem: tum flumina sanguis Inbuit et subito maduerunt arua cruore. Sed non hoc minimis portentum contigit undis, Fluuiorum rex ipse rubet nec lumine prisco Nilus agit proprium, quem sumpsit fonte, nitorem. Quin magis auerso, ne tangat pristina, Nilo Sanguis in extremum certans manare canalem Carnosus, non carnis erat nec corpore fusus, Aut strages quam multa simul quo uulnere possit Lympharum damnum proprio supplere cruore. Naribus obstructis pressi uinctoque natatu Interiere simul peregrini in gurgite crasso Auxeruntque suo saniem de funere pisces. Et fortasse rear cladis mortisque futurae Sanguinis indicio iam praecessisse ruinam, Hoc ipsum ni poena foret; nam scilicet omne Aegypti spatium, uel quo patet ampla Canopus, Mox inter pingues sitiens defecerat undas, Si non omnipotens celerem super arua medellam Spargeret et nitidos reuocaret uallibus amnes.
Tag globali: fields soaking of blood glowing nile fishes dying in the bloody river fishes contaminating the river
Enunciato 1:
oth patient
arua
soaking
maduerunt
oth agent
cruore
Enunciato 2:
oth patient
rex ... fluuiorum
glowing
rubet
Enunciato 3:
anim patient
pisces
dying
interiere
oth loc
in ... crasso
Enunciato 4:
divine agent
omnipotens
drawing
reuocaret
oth patient
amnes
oth goal
uallibus

Second plague of Egypt : invasion of frogs

Tum uero ut requiem pestis subducta reduxit, Effertur rursus dilata morte tyrannus Et uix euasum contemnens mente flagellum Innocuam flagris persistit subdere gentem. At quid per cunctam stilus aestuet ire superbi Perfidiam caesi numerans periuria regni? Sed tamen extorquent uarium mendacia monstrum Vndaque uicino uixdum purgata cruore Ranarum foedis texit cantatibus urbes. Conplentur cellae, strati, penetralia, mensae, Sustinet innumeros regalis purpura saltus Atque premens homines frendet subcumbere ranis.
Tag globali: frogs Invading Egyptian Cities frogs filling beds frogs filling rooms frogs filling tables Pharaoh Subdued To The Frogs
Enunciato 1:
oth agent
undaque
covering
texit
oth patient
urbes
oth instr
ranarum
cantibus
Enunciato 2:
oth patient
cellae ... mensae
being filled
conplentur
anim agent
Enunciato 3:
hum exp
getting angry
frendet
expressive theme
subcumbere ... ranis
Clausola:
hum patient
being subdued subcumbere
anim benef ranis

Third plague of Egypt : invasion of flies

Quarum mox cumulis tonitru feriente subactis Congestisque sonans muscarum nubis ad auras Exiit infecto corrumpens aere flatus, Illic quas scinifes uocitant. quantosque uolatus Pendula conmittunt leuibus corpuscula uentis Pinnarumque uices peragunt stridentibus alis: Fundunt se pariter turbataque moenia conplent. Et licet inmersis defigant uulnera rostris, Plus horror quam poena mouet. sed tollit et istam Ventus agens, cessat laxata molestia paulum Confestim cessante metu nec longius ira Sentitur, quam plaga calet: sed peste remota Succedunt aliae grauius. consumitur omne
Tag globali: flies filling the air flies with screeching wings flies filling cities flies biting
Enunciato 1:
anim agent
muscarum ... nubis
getting put
exiit
oth goal
ad ... auras
Enunciato 2:
anim agent
filling
complent
oth patient
turbataque ... moenia
Enunciato 3:
anim agent
biting
defigant ... uulnera

Others plagues of Egypt : death of the herds , ulcerations , heil , invasion of locusts

Succedunt aliae grauius. consumitur omne Iumentum cunctosque greges nox abstulit una. Nec tantum damnosa reos portenta fatigant: Vertitur ad carnem, quae suscitet ira dolores. Insidunt penitus turgentia uulnera membris Et sacer incubuit percussis artubus ignis. Creditur hic etiam casu contingere languor: Sed morbus mentis discrimina corporis urget. Praeterit ille dies: tum demum luce secuta Concutitur caelum tonitru nubesque coactae Terribili splendore micant: ferit omnia fulgor Fulmen agens, totas uno sub tempore mortes Aethere turbato terris elementa minantur. Ignibus inseritur praegrandis pondere grando, Non ut nube solet terris nimbosa uenire: Sed quemcumque cadens ut deprimat atque ruinam Pondere uel solo faciat. coniungitur ergo Grandineum flammis feruentibus aere frigus Et natura neci seruans adsignat utrumque. Hic primus stragem sparsis dat mortibus imber: Exim restantem surgit consumere fructum Brucus et excusso confidens crure lucusta.
Tag globali: beasts dying water and fire united in the air
Enunciato 1:
anim patient
omne ... iumentum
dying
consumitur
Enunciato 2:
oth agent
nox
una
ripping
abstulit
anim patient
cunctosque ... greges
Enunciato 3:
oth patient
caelum
being hit
concutitur
oth agent
tonitru
Enunciato 4:
oth agent
elementa
threatening
minantur
oth patient
terris
Enunciato 5:
oth agent
grandineum
frigus
being united
coniungitur
oth patient
flammis ... feruentibus
Enunciato 6:
anim agent
brucus ... et
lucusta
rising
surgit
conative theme
restantem
consumere ... fructum
Clausola:
anim agent
consuming consumere
veg patient restantem fructum

Others plagues of Egypt : death of the herds , ulcerations , heil , invasion of locusts

Hoc sed docta malis et iam discrimine crebro Tamquam lene satis callosa superbia duxit. Insequitur uelox, grauius quae uindicet, ira. Caecas mane nouo surgens sol sparserat umbras Et laetus iubaris splendebat fronte sereni, Cum surgens mediam nubes se porrigit atra Nascentemque diem depulso lumine clausit. In molem nox densa coit, perit obrutus aer Palpantesque manus densas sensere tenebras Atque repercussus uexatur anhelitus aeger: Et si sopitos flando quis suscitet ignes Aut flammas excire uelit, conpressa necantur Lumina nec uibrant restrictos pondere motus. Quo quemcumque loco tenebrosus repperit horror, Continuit, uidit nullum nec uisus ab ullo est. Squalentes pariter uiuentia milia credas Infernas intrasse domos aut forte reuulsa Obice terrarum patriam sordentis abyssi Migrasse in superos ac mundum luce fugata Sub leges misisse suas. tres perdidit ista Nocte dies dignis pendens periuria tellus. Istaec damnati; nam cetera fulgidus orbis Continet et solitos distinguunt tempora cursus.
Tag globali: beasts dying water and fire united in the air
Enunciato 1:
anim patient
omne ... iumentum
dying
consumitur
Enunciato 2:
oth agent
nox
una
ripping
abstulit
anim patient
cunctosque ... greges
Enunciato 3:
oth patient
caelum
being hit
concutitur
oth agent
tonitru
Enunciato 4:
oth agent
elementa
threatening
minantur
oth patient
terris
Enunciato 5:
oth agent
grandineum
frigus
being united
coniungitur
oth patient
flammis ... feruentibus
Enunciato 6:
anim agent
brucus ... et
lucusta
rising
surgit
conative theme
restantem
consumere ... fructum
Clausola:
anim agent
consuming consumere
veg patient restantem fructum

Moses instructs the people about animal sacrifice

Moyses interea lacrimas, ieiunia, uota Continuat precibusque frequens ac peruigil instat, Maioris natu fultus solamine fratris. Instruit hos sacris simul informatque creator, Mystica sollemnem quo pandat uictima ritum. "Cernitis, ut multa desudans clade reatum Aegyptus contrita gemat satis undique tacta, Sed tamen inmota perstans ceruice rebellis? Nec portanda diu praecedunt ista ruinam. Aegrotat, quodcumque tumet, nec sana superbo Causa subest, iunctum monstrat mens turgida letum. Vnus adhuc restat, qui uindicet omnia, luctus Postque nouem decima percellat caede merentes. Vos modo perpetuos sacrorum discite mores Cultibus et propriis mansura lege tenete. Mensibus in cunctis, orbis quos circinat anni, Iste caput princepsque foret, quem nomine belli Gentiles uocitant, uos tantum dicite primum: Lunaque bis septem cum fecerit addita noctes. Vespere tum sero dabitis primordia sacris. Sumite mansuetum perfecti temporis agnum, Qui careat macula et purum det corpore uellus. Hoc animal festis mactabitis, huius utrumque Signabit sanguis nitido de corpore postem. Hoc dabit indicium seruandae cura salutis, Cum percussor aget tacitam sine uulnere caedem; Perspiciat sacro limen maduisse cruore Hoc tantum transire uolens. distantia talis Custodiet uestras sparsis a mortibus aedes". Sic nos, Christe, tuum saluet super omnia signum Frontibus inpositum: sic sanguis denique sanctus, Tunc praemonstrati dudum qui funditur agni, Oribus infusus postes lustrasse tuorum Inter labentis feruentia funera mundi Credatur casuque tuos discernat ab omni, Dum non signatos percurrit funere mucro. Tu cognosce tuam saluanda in plebe figuram, Vt, quocumque loco mitis mactabitur agnus Atque cibo sanctum porrexerit hostia corpus, Rite sacrum celebrent uitae promissa sequentes. Fermento nequam duplici de corde reuulso Sincerum nitidae conspergant azyma mentis.
Tag globali: animal blood on the hinges animal blood as typology of the sign of the cross
Enunciato 1:
hum agent
Moyses
teaching
instruit
conative theme
sumite ... agnum
Clausola:
hum agent
taking sumite
anim theme mansuetum agnum
Enunciato 2:
hum agent
Moyses
teaching
instruit
conative theme
hoc ... mactabitis
Clausola:
hum agent
sacrificing mactabitis
anim patient hoc ... animal
Enunciato 3:
oth agent
huius
sanguis
signing
signabit
inanim patient
utrumque
postem
Enunciato 4:
hum agent
seeing
perspiciat
referential theme
sacro ... cruore
Clausola:
inanim patient limen
being wet maduisse
oth agent sacro cruore

Moses instructs the people about animal sacrifice

Finierat rector leges et foedera festi Paschalis mandare uiris, quod protenus omnes Arripuere simul. peragunt conuiuia laeti Sollemnisque nouo cultu disponitur esus, Transeat ad seros quae condita forma nepotes. Nox erat et mediam carpebant cuncta quietem Vmbraque libratas iamiam diuiserat horas: Ecce uenit tacito per dira silentia motu Angelus, exerto missus qui saeuiat ense: Nec confusa datur subiti sententia leti, Omne malum sed sorte cadit longeque uidetur, Quem petat in tenebris praefixi funeris ordo: Maiores natu pereunt florique leguntur Ad mortem, primos luci quos edidit ortus. Cum dominis famuli pereunt natique potentum Permixta cum plebe cadunt, sic uilis, ut ille Quem celsi tenuit molientem purpura fulcri. Haec nuda tellure iacent, haec serica uelant. Disparibus stratis sternuntur corpora leto. Non quemquam mors aequa timet, non excipit ullos, In uiuis tantum qui discernuntur, honores. Pauperis ad fletum nulla pietate mouetur; Ditibus ut parcat, nullo corrumpitur auro. Aegrotum sanus, longaeuum iunior ante Migrat: huic soli debet confidere nemo. Hoc tantum tamen est, sibimet quo mortua distent, Viuant ut meritis, qui conplent tempora sorte. Hic numquam penitus morti licet; auferat etsi Iure potestatis lutea conpage creatum, Semine mortali genitum terraeque reductum: Iustorum in factis leto nil ceditur ulli. Ergo ut percussas suboles confusa repente Aula uidet, currunt flentes ad funera matres; Mors patet et mortis non paret uulnere causa. Pectora contundunt pugnis crinesque reuellunt Vnguibus et nigras festinant scindere malas. Nec dominos planxere diu, mox occupat omnes Luctus quamque suus, sonat unus in aethere clamor Non uno ex fletu. coniungit uoce tumultum Nulla uacans a morte domus. tum lumine multo Omni curatur populosum funus in urbe. Iustitium iustum cogit maerere merentes. Et dum quis proprio seruat lamenta dolori, Exequias tardant luctus inhumataque turba Dilata iacuit tantisper sorte sepulchri: Et nisi iam tandem uacuos et honore carentes Vel nuda tellure locet uel concremet igni, Vix collecta manus, quae tantos clauderet urna. Tum regem circum commoto murmure sistit Maesta cohors humiles depromens uoce querellas. "Heu nimium nostris aduersa potentia rebus Hebraeum populi, totiens cui uindice dextra Militat omne malum, totus cui denique mundus Pugnat et irato succedunt prospera caelo. Vis quaedam secreta dei maiorque potestas Haec in sceptra furit gentemque ulciscitur ipsam Orbis iactura: solos pereuntia saluant Victores elementa suos redimuntque cadendo. En iacet Aegyptus nec iam reparabilis ultra. Atque utinam poenas uiuis damnumque per arua Ferret adhuc diuina manus nec funere tanto Deceptam subita uacuasset caede Canopum! Tandem parce solo causasque expelle ruinae, Dum leuior strages, dum quisquam luce tenetur, Dum superest, qui terga premat, qui₁ limite trudat Et, nequam si forte uelint ex corde morari, Non sinat eiecto depellens hospite cladem. Permoueat noster natorum funere luctus, Permoueat te forte tuus: uel pauca superstent Pignora, quae tantos tergant seruata dolores Et detruncatae reparent dispendia gentis". His dictis lacrimas populus dedit. ipse superbus Frangitur ad fletum princeps uictumque fatetur. Haec perturbata sed dum tractantur in aula, Hebraei uatum studio monitisque supernis Optima quaeque sacris fingunt epulisque requiri; Vasaque, sollemnis quae poscat plurima cultus, Ornamenta etiam uestesque, monilia, gemmas Vt reddenda petunt: nec tardus commodat hospes Ditat et ignorans trepidam manus aemula plebem. Quae iam digna tuis pandantur laudibus ora, Summe pater, qui tam saeuo sic uteris hoste? Adnuit aduersus, largitur munera nolens, Quae tecum dimisse feras: nec soluere tantum Sufficit oppressos, opibus ditantur euntes Thensaurosque nouos libertas reddita sumit. Inter feruentes inimica in sede furores Praedatur dominum fugiens fallitque uidentem. Praesentem uacuat; non tam discedere pulsos Quam laetos migrare putes. portantur auari Sic Pharaonis opes: quem tunc mercede soluta Seruitii longum credas taxasse laborem Nonnumquam rectis et, quae contraria, prosunt Et, quae laeua malus uoluit, mutata recurrunt In dextrum uertente deo solosque nocentes Vis odii perimens meditata in uulnera ducit Et partos fratri laqueos incurrere cogit. Egressi interea trepido de rege ministri Conpellunt celerare fugam coguntque uolentes, Praecipitant alacres et festinantibus instant Pellendasque putant pulsa cum gente ruinas. Iam prope centenum conpleuerat aduena lustrum In regnis, Aegypte, tuis, ex tempore quondam Quo priscus patriarcha Iacob perduxerat illic Bis sena cum prole domum carosque nepotes, Quo per fecundum creuerunt milia patrem. Procedit tandem populus moxque agmine iuncto Diram linquit humum tenebrisque ac luctibus orbam. Nam uicina dies nondum produxerat ortus. Haec nox festa deo redeuntibus annua sacris, Haec genti sollemnis erit, quae soluitur hoste. Primo conspicuus fulgebat in ordine ductor Legifer adiuncto praecedens agmina fratre. Post quos belliferae disponunt arma cohortes Ducunt et ualidas instructo robore turmas. Arma ferunt humeris, enses per cingula laeuo Dependent lateri, presso tum uertice cassis Fulget et albenti certat lux ferrea lunae. Nituntur iaculis alii clipeosque sinistris Voluunt et rapido meditantur bella rotatu. Gaudet pars etiam pharetris uolucresque sagittas Hostis in occursum mittendis mortibus aptat, Aut si forte uirum fugientia terga sequatur, Vt pinnata leues transmittant spicula uentos.
Tag globali: animal blood on the hinges animal blood as typology of the sign of the cross
Enunciato 1:
hum agent
Moyses
teaching
instruit
conative theme
sumite ... agnum
Clausola:
hum agent
taking sumite
anim theme mansuetum agnum
Enunciato 2:
hum agent
Moyses
teaching
instruit
conative theme
hoc ... mactabitis
Clausola:
hum agent
sacrificing mactabitis
anim patient hoc ... animal
Enunciato 3:
oth agent
huius
sanguis
signing
signabit
inanim patient
utrumque
postem
Enunciato 4:
hum agent
seeing
perspiciat
referential theme
sacro ... cruore
Clausola:
inanim patient limen
being wet maduisse
oth agent sacro cruore

Comparison between the army and natural elements

Incedit pauidum postrema per agmina uulgus Non inpar numero, caelum cum pingitur astris Aestuat aut motus pelagi crispantibus undis, Litore uel quantas conuerrit fluctus harenas Vel quantis stillant umentia nubila guttis.

Comparison between the army and natural elements

Mirantur Pharii satrapae nec credere tantum Se potuisse uident: placet eiecisse tot hostes. Sed non haec acies acie saluabere ferri. Quamlibet innumeris peditum stipere cateruis, Vnus pugnabit cunctis pro milibus auctor. At populus lento moderatus tramite gressum Arreptum carpebat iter, praecedere tantum Adgressis ducibus, quantum uel tarda senectus Vel rudibus reptans infantia sustinet annis, Ne praematurus fragilem contristet eundo Aetatem sexumque labor. sic cuncta supernus Dispensat nutus plebique adsistit ouanti.

The pillar of fire

Ergo ubi signatis sederunt milia castris Armatusque pedes uulgus uallauit inerme, Vespere tum primo stanti adsimulata columnae Insistens puro resplenduit aethere flamma: Non tamen ut moto dirum micat ignis in axe, Prodita cum terris caeli portenta minantur Seu morbis tristem bellisque aut cladibus annum: Sed radiis fulgens et lumine candida laeto Ostendit nitidum castris mirantibus ignem. Diffugiunt tenebrae uicinaque sidera cedunt Et latuit rutilis oppressus fulgor in astris. Obstipuere uiri primum, perterruit omnes Incussitque metum nouitas, tum luminis usus Paulatim caeleste iubar commendat amori. Maxima nocturnas iam pars exegerat horas Et uoluenda dies instabat sorte propinqua: Cunctorum ante oculos per caelum uisa moueri Arripuitque uiam populo spectante columna. Protenus hanc patres sancti sensere sequendam, Esse ducemque ducum: laeti mox praesule tanta Abrupere moras, castris excedere certant. Tunc, ut quaeque tribus primum sortita laborem, Ordine carpit iter, sequitur tum cetera pubes. Haec inter clarum rediens lux pandit olympum, Flammea pallescit conspecto sole columna. Vertitur in nubem totus, qui fulserat, ignis, Sed species perstat tensae super aethera formae.
Tag globali: stars going out disappearance of the stars terrifying men
Enunciato 1:
oth patient
uicinaque ... sidera
surrendering
cedunt
Enunciato 2:
oth patient
fulgor
hiding
latuit
Enunciato 3:
hum exp
uiri
wondering
obstipuere
Enunciato 4:
oth agent
nouitas
terrifying
perterruit
hum patient
omnes
Enunciato 5:
oth patient
columna
moving
uisa ... moueri
oth goal
per ... caelum
Enunciato 6:
hum agent
patres ... sancti
realizing
sensere
referential theme
protenus ... hanc
sequendam
Clausola:
oth patient hanc
being followed sequendam
Enunciato 7:
hum agent
patres ... sancti
realizing
sensere
referential theme
hanc
esse ... ducum
Clausola:
oth patient hanc
being esse
divine theme ducemque ... ducum

The bright pillar protects the Hebrews from cold and heat

Tertia nocturnos deterserat hora liquores Et matutinas scandens sol uicerat umbras: Ecce nouum dictu, caelo seruata sereno Frigida feruenti iussa est opponere nubes Se radio densumque parat tenuissima tegmen. Sic circumiectis, tellus quis ardet eoa, Aestibus ignorat genuinum turba calorem, Vesperis ut credas leni respergere flatu Blanda uel umentes diffundere frigora uentos. Nec tamen hanc nubem taetro suffusa colore Forma dabat nec concreto sic horrida uultu, Vt terrent, ualidos cum promunt nubila nimbos: Sed qualis madidi, solem cum uiderit, arcus, Tanta fuit pulchrae species extenta columnae. Noctibus ignis erat lumenque accensa ferebat, Cum sol torreret, gelidi dabat umida roris. Has alternantem ducens cum tempore sortem Mutauit natura uices, substantia discors Muneribus propriis concordem reddidit usum. Si mansit, mansere uiri: si mota, secuti. Si multis etiam iussa est pendere diebus, Subdita defixo tardabant agmina uallo.
Tag globali: pillar as acloud cloud opposing to the sun discordant nature concordia discors colorful and bright pillar Hebrews Following The Moving Pillar comparison between the pillar and the rainbow
Enunciato 1:
oth patient
frigida
nubes
receiving orders
iussa ... est
conative theme
frigida ... feruenti
opponere
se ... radio
Clausola:
oth agent se
opposing opponere
oth theme feruenti radio
Enunciato 2:
oth agent
giving
dabat
hum benef
oth theme
gelidi
umida ... roris

The manna and the water flowing out the rock

Ista quater denis pietas percrebruit annis, Dum uastos heremi curris, Iudaee, recessus Vincla pedum firmante uia, dum tempore tanto Non adtrita suum seruarent tegmina pondus Mollitieque noua prisci durantis amictus Sic longaeua foret, quod non damnosa uetustas: Dum sacrum populo uictum candentia manna Ferrent et caeli frugem terrena uiderent. Per quam sublimis praediceret ante figura Edendum ex utero purum sine semine corpus, Quo caperet pascenda salus de sede superna Inlabente deo sanctis altaribus escas. Hoc signo summus percussa rupe sacerdos Protulit inriguos populis sitientibus haustus. Christum namque uides stabilem consistere petram, Percussus iaculo largas qui praebuit undas Porrexitque suis sacro de uulnere potum.
Tag globali: manna Feeding Hebrews Moses Hitting ARock rock emanating water manna As Typology Of The Virgin Birth Christ As Stable Rock Christ Hit By The Spear Christ Emanating Blood
Enunciato 1:
veg agent
candentia ... manna
taking
ferrent
oth theme
sanctum
uictum
hum benef
populo
Enunciato 2:
hum agent
summus
sacerdos
offering
protulit
hum benef
populis ... sitientibus
oth theme
inriguos
haustus

Pharaoh orders the extermination of the Hebrews

Hebraei interea laeti ducente columna Per terras gressu, per caelum uisibus ibant. Ecce iterum Phariis insedit mentibus ira Et populus sine more ferox his uocibus armat Tandem postremos uicina morte furores: "O nimium stultis inludens mentibus error Praestigiaeque satis nebulosa in fraude peractae. Nonne pudet famulam nullo certamine gentem Sic inpune rapi? quo numine praesule tanto Deseruit uacuas discedens accola terras? Rura uacant, coeptis desistunt oppida muris. Non solitum consurgit opus, non cultor in agris Exercet ualidos adtrito dente ligones. Torpidus exactor siluit nulloque tumultu Feruida consuetos repetunt suspendia census. Quin potius sumptis exercitus inruat armis Inbellemque manu profugosque reducat alumnos. Quos si seruilis tantum succenderit ausus, Vt telis certare uelint, mox occidat omnis Confusa cum plebe manus: feruentibus armis Permixtae pereant confosso pectore matres, Vberibus iunctos configant spicula natos. Prolem quisque suam cernens ante ora cadentem Oblatis optet iugulis succurrere mortem. Orbatum nostros faciat libare dolores Vltima sors populum: sic uiuens omnia perdat, Tum pereat. densa campi sub strage latentes Tristi committant inhumata cadauera caelo. Inde ubi iam totos satiauerit ense furores, Thensauros reuocet fugientes dextera uictrix". Talibus excitas acuebant flatibus iras Inridente deo, solus qui dispicit omnem Conatum rigido meditantem uana tumore Consiliumque ducum cassato dissipat actu.
Tag globali: empty fields inactive farmers in the fields fields hidden by the corpses fields offering corpses to the sky
Enunciato 1:
oth patient
rura
being empty
uacuas
Enunciato 2:
hum agent
cultor
handling
exercet
inanim theme
ualidos
ligones
oth loc
in ... agris
Enunciato 3:
oth patient
campi
hiding
latentes
oth loc
densa
sub ... strage
Enunciato 4:
hum agent
populus
enraging
armat
postremos
furores
conative theme
densa ... caelo
oth agent
campi
offering
committant
oth recip
tristi
caelo
hum theme
inhumata ... cadauera

Description of the Egyptian soldiers

Ergo bella rogant, feruens rapit arma iuuentus, Spumantes ducuntur equi phalerisque potentes, Suspendunt alacres splendentia frena iugales. Pugnax pompa nitet, subiectos curribus axes Aurato temone trahunt: tum cetera pubes Induitur chalybe aut fuluo circumdatur aere. Hi loricarum uasto sub tegmine gaudent, Intexit creber sibimet quas circulus haerens, Atque catenosi crepitant per corpora panni. Ast aliis tenui concurrens lammina ferro, Qua se succiduas iunctim scandente per oras Flectitur, adsuti cratis compacta metalli, Horrentes habitus diuersa fecerat arte. Et tamen ardentum cuncta inter tela uirorum Terribilis plus forma fuit; quis namque furentes Spectet, quos laetos uix possit cernere uultus? Inclusae galeis facies et ferrea uestis Cinxerat iratas armorum luce tenebras.
Tag globali: art worked armours metal scale armours
Enunciato 1:
hum patient
cetera ... pubes
dressing up
induitur
inanim instr
chalybe
Enunciato 2:
hum benef
aliis
inanim agent
lammina
surrounding
concurrens
inanim instr
tenui
ferro

The Egyptian army reaches the camped Hebrews

Progreditur collecta manus: rex ipse frementes Curru cogit equos, telis tamen undique saeptus Delituit, densam reddunt hastilia siluam. Concutitur pulsata rotis et pondere tellus, Angustauit humum latam stipata iuuentus Conclusitque uias. quidquid uirtutis habere Aegyptus potuit, totum mors proxima ducit. Iunxerat interea, ponto qua Magdalus instat, Hebraeus populus rubranti castra profundo Euasos credens securis mentibus hostes. Dum resident fixoque parant requiescere uallo, Cernunt puluereas in caelum surgere nubes. Cunctatis primum mox agmina saeua patescunt, Non tamen infensas patitur conmittere partes Sole sub occiduo uicinus proelia uesper. Distulit in lucem uallatus bella tyrannus, Et fors ardentes nondum compesceret iras Nec seruare furor potuisset foedera nocti Auroramque uelit motis praecedere signis, Flammea ni retro subsistens forte columna Obiectu medio gentes discerneret ambas. Contemplans rex ipse tamen mirabile lumen Sic ignem metuit, quod sensu feruidus ardet. Paulatimque mori non profuit: itur ad unam, Quae claudat cunctas pelago pandente, ruinam.
Tag globali: metaphor of the spears as forest earth hit by cartwheels bright Pillar Separating Egypians And Hebrews Pharaoh Fearing The Bright Pillar
Enunciato 1:
inanim agent
hastilia
reproducing
reddunt
veg theme
densam
siluam
Enunciato 2:
oth patient
tellus
shaking
concutitur
Enunciato 3:
oth patient
tellus
being hit
pulsata
inanim instr
rotis ... pondere
Enunciato 4:
inanim agent
flammea
columna
separating
discerneret
hum patient
gentes
ambas
Enunciato 5:
hum exp
rex
fearing
metuit
oth theme
ignem

Expression of sorrow among the Jewish people

Plebs trepidat conclusa loco finemque sequenti Expectat pauefacta die, non tela nec ullas Bellorum molita uices, sed uoce leuata Vatibus insistens: "O terque quaterque beati, Aegyptus quos morte tulit tellure uel ampla Vrnam defunctis suprema sorte parauit! Digni qui tantos nequeant sentire dolores Nec stragem prolis uel pignora capta uidere. Alitibus nos esca dati nec sede sepulchri Condita deserto soluemur corpora uasto". Talia uoce uiri: respondit luctibus omne Vulgus et accenso persultat turba tumultu. Tum sancti coepere duces promissa referre Solarique metum fletusque abstergere dictis. "Quaesumus, ingratos deponite mente timores Experti multum nec desperanda putetis, Quae tantis spondent caelestia munera signis. Infidisne potest elabi cordibus umquam Aegyptus tot caesa malis interque flagella, Subcumbens quae sensit humus, uos cunctaque uestra Adflicti regno saluos uixisse sub hostis? Quid de transactis dicatur? nempe uidetis Vt mediatricis curet tutella columnae, Ne quid ab aduersa liceat nos fraude uereri. Quin magis erectas firma spe tollite mentes. Vltima namque dies defixa est crastina genti, Quae nunc bella crepans sumptis confidit in armis. Non sic pugna foret nec telis tela feretis Obuia nec uestro uobis sudore triumphus Hac uice proueniet: caeli pugnabitur ira, Qua uobis placido peragentur proelia nutu". Talibus intenti uates deiecta leuabant Corda uirum, sancta sedantes uoce timorem.
Tag globali: earth feeling plagues bright Pillar As Protection Of The Hebrew
Enunciato 1:
hum patient
nos
being given
dati
anim benef
alitibus
Enunciato 2:
hloth patient
humus
feeling
sensit
oth theme
quae
Enunciato 3:
oth patient
humus
being subdued
subcumbens

The waters of the Red Sea gape and let through the Jewish people

At pontum ualidus feruenti flamine uentus Vrebat tota consumens nocte profundum, Contra naturam genitor dum fulminat undas, Ardet et adflatus percusso in gurgite fluctus. Iam matutinum peruenerat horrida tempus Vix acies primosque nitens aurora rubores Spargebat mundo: taetris cum protenus omnes Erumpunt castris, fremit undique mota iuuentus. At pauidae plebis postquam peruenit ad aures Clangentisque tubae percussit pectora terror, Arripiunt carpuntque uiam, qua proxima ponti Litora sollicitant rubro nudata liquore. Vt summas pelagi populus peruenit ad oras, Cessit confestim ducti reuerentia fluctus Expanditque uiam, cui terram clauserat hostis. Machina, pendentis struxit quam scaena liquoris, Frenatas celso suspenderat aere lymphas. Adgreditur medium fugiens uincensque sequentes Gens electa dei, figens uestigia terris In regione maris. calcantur saxa profundi, Conterit et nudum percurrens orbita limum. Torridus adspectum scissis sol inserit undis Ignotamque nouo contingit lumine terram: Longior et radius spatium descendere tantum Certauit fessumque iubar uix inpulit imis.
Tag globali: Red Sea Paving The Way To The Hebrews gaping Red Sea gaped Red Sea As Scaffold Hebrews Moving Through The Passage Of The Sea sun rays touching the sea floor
Enunciato 1:
oth agent
ualidus
uentus
burning
urebat
oth patient
profundum
Enunciato 2:
oth agent
paving
expanditque
oth patient
uiam
Enunciato 3:
inanim agent
machina
holding
suspenderat
oth patient
frenatas
lymphas
Enunciato 4:
hum agent
gens ... dei
moving
adgreditur
oth goal
medium
Enunciato 5:
oth agent
torridus
sol
fitting in
adspectum
inserit
oth goal
scissis
undis
Enunciato 6:
oth agent
torridus
sol
touching
contingit
oth theme
ignotamque
terram

By order of the Pharaoh , the Egyptian army goes through the passage of the Red Sea

Credidit exclusos primum fluctuque repulsos Inque fugam uersos Pharius dare terga tyrannus. Praecipitare moras tali iubet agmina uerbo: "Ecce iterum fugitiua cohors pendentia bella Deserit auxilioque pedum confisa recedit: Vos armis premite et clausis insistite tantum, Cetera pontus aget". uix haec perdixerat: illi Prosiliunt cursuque ruunt adtingere litus. Vt uenere, uident arentis uasta profundi Insolitam praebere uiam pansoque recessu Ceu trepidas fugisse piis calcantibus undas; Hos quoque per siccum tutos descendere callem, Securos pelagi atque sui, non arma nec ipsum Formidare satis patientem uincula pontum. Substitit ad modicum restrictis motibus agmen Frenaque suspensos tenuerunt ducta iugales. Atque aliquis, cui uel tenuem permota calorem Tunc scintilla dabat cordi, sic forte locutus: "Quis deus a prisco detorquet cardine mundum Lege noua mutatque uices et condita turbat? Nam si seruatur rebus natura creatis, Monstriferae quae causa uiae? quid denique restat, Si mare transitur gressu, nisi nauibus arua Sulcentur caelumque suo decurrat ab axe, In superos inferna leuent, plaga feruida caeli Algeat, adflatam succendat scorpius ursam: Haec nisi confusus rerum subuerterit ordo. Non duce me quisquam siccum descenderit aequor: Sit suspecta mihi quae semita dirigit hostem. Nam si bella uelit librans aequalia numen, Obice seruata fugitiuum clauserat agmen. Nunc habeant tantumque uagos sua monstra sequantur. Nec satis amplectar, scissum circumuenit alte Quod pelagus nudo celans discrimina fundo". Excipit haec ardens cum seditione tumultus Instantisque latens urget sententia leti. Vicerat aequoream pedibus plebs inclita uallem, Gurgitis et uacui conexa uolumina linquens Post baratrum superas scandebat litore terras. Effertur nigri dux agminis et Pharaonem Ira subit proprio uocitatum nomine Cencren. Arripiunt pariter reserati concaua ponti Inuaduntque uiam. Quid non furor audeat amens? Hinc equitum pars agmen agit, pars₁ inde citatis Ire iubet stimulis rapidas super arma quadrigas. Vt medium uenit frendens equitatus in aequor Accusatque moras tam lati gurgitis ardens Ira uirum, tremit artato pars altera mundo:
Tag globali: sea bearing bonds against nature constellation of the scorpio burning big dipper overturning of the natural laws fields rutted by ships
Enunciato 1:
hum agent
seeing
uident
referential theme
arentis ... uiam
Clausola:
oth agent arentis ... profundi
paving praebere
oth theme insolitam iiam
Enunciato 2:
hum agent
seeing
uident
referential theme
trepidas ... undas
Clausola:
oth agent trepidas undas
avoiding fugisse
hum benef piis ... calcantibus
Enunciato 3:
hum agent
seeing
uident
referential theme
hos ... callem
Clausola:
hum agent hos
going through descendere
oth goal per ... siccum callem
Enunciato 4:
hum agent
seeing
uident
referential theme
non ... pontum
Clausola:
fearing ipsum pontum
Enunciato 5:
oth patient
pontum
bearing
patientem
inanim theme
uincula
Enunciato 6:
hum agent
rushing
arripiunt
oth goal
reserati ... ponti

The Red Sea comes together and overwhelms the Egyptian army

Tum per sublimem splendenti nube columnam De caelo uox missa tonat uerbique superni Interpres sanctum conpellans nomine Moysen: "Venit, ait, tempus, mea quo mandata probentur: Aegypto iam finis erit, iam₁ clade suprema Tot castigatam uicibus sententia gentem Puniet expugnans: ensis succede flagellis. Tu modo diuisum uirga iam percute fluctum Atque reducta suos adsumant aequora uultus". Ille genu fixo siccati marginis oras Et litus, cui fluctus abest, mox iussus, ut adsit, Percutit insigni credens mysteria ligno. Hinc subitus crepitare fragor, tonat undique circum Lympha ruens primumque illic conmittitur unda, Qua monstrabat iter Phario sors ultima regi. Postquam clausa uia est fluctusque repellit euntem, Paenitet intrati iam gurgitis et fuga serum Molitur reditum: trepidae dant terga cohortes Armaque proiciunt. pontus fugientibus instat Occurritque sequens: perit undique circumiectus Decurrentis aquae laxatis murus habenis. Ille ferus semper, iam mitis morte sub ipsa: "Non haec humanis cedit uictoria bellis; Expugnamur, ait, caeloque euertimur hoste. Effuge quisque potes uictusque euade satelles Nec iam tela deo conatibus ingere cassis". O si conpunctas humana superbia mentes Ante obitum mutare uelit! quid denique prodest Tunc finem posuisse malis, cum terminus urget, Praesentis uitae spatium dum ceditur aeuo? "Confitearis"! ait sanus scriptura ualensque. Si tunc peccatum quisquam dimittere uouit, Cum peccare nequit, luxu dimittitur ipse. Ergo exaltatis pendens sustollitur undis Mox mergenda phalanx: lympharum monte leuata Pondere telorum premitur, fundoque tenaci Indutum reuehunt morientia corpora ferrum. Pars exarmatis cum primum libera membris Inplicuit nantes miseris conplexibus artus, Auxilio decepta perit pariterque tenentes Alterno sub fasce ruunt nexique necantur. Ast alii, lassata diu dum brachia iactant, Incurrunt enses iaculisque natantibus haerent, Concolor et rubro miscetur sanguine pontus. Quin et conspicuus princeps Memphitidis aulae, Candentes ducens nigro rectore iugales, Inspector cladis propriae gentisque superstes Vltimus ingressis per currum naufragat undis. Bella uacant pugnante salo uincitque quietus Israhel solo peragens certamina uisu. Tum uallis conpleta perit fluctuque reuerso Ducitur extentum planati gurgitis aequor. Litore iactantur tum taetra cadauera toto Exposuitque suum pelagus super arua triumphum.
Tag globali: Moses Hitting The Beach With The Staff Egyptian Soldiers Dragged Down By The Armours Egyptian Soldiers Stabbed By The Spears Pharaoh Sinking Last sea Fighting For Hebrews corpses threw on the beach by the sea Red Sea Becoming Red
Enunciato 1:
divine agent
uerbique ... interpres
warning
conpellans
conative theme
tu ... fluctum
Clausola:
hum agent tu
hitting percute
oth patient diuisum fluctum
inanim instr uirga
Enunciato 2:
divine agent
uerbique ... interpres
warning
conpellans
conative theme
reducta ... uultus
Clausola:
oth patient reducta aequora
assuming adsumant
oth theme suos uultus
Enunciato 3:
hum agent
hitting
percutit
oth patient
litus
Enunciato 4:
oth patient
fluctus
being ordered
iussus
conative theme
ut ... adsit
Clausola:
oth patient
appearing adsit
Enunciato 5:
hum patient
stabbing
haerent
inanim instr
iaculisque ... natantibus
Enunciato 6:
hloth agent
salo
fighting
pugnante
hum benef
Enunciato 7:
hum patient
taetra ... cadauera
bein throwed
iactantur
oth goal
litore
toto

The waters of the Red Sea fortell the baptism

Inclitus egregium sollemni carmine ductor Describit factum, toto quod psallitur orbe. Cum purgata sacris deletur culpa fluentis Emittitque nouam parientis lympha lauacri Prolem post ueteres, quos edidit Eua, reatus. De qua sermonem praemisso carmine sumpsit, Luctificos replicat tenuis dum pagina lapsus. Si quid triste fuit, dictum est quod paupere uersu, Terserit hic sacri memorabilis unda triumphi, Gaudia quo resonant, crimen quo₁ tollitur omne Per lauacrum uiuitque nouus pereunte ueterno; Quo bona consurgunt, quo noxia facta necantur, Israhel uerus sacris quo tingitur undis; Consona quo celebrat persultans turba tropaeum, Quo praecurrentes conplentur dona figurae Quas pius explicuit per quinque uolumina uates. Nosque tubam stipula sequimur numerumque tenentes Hoc tenui cumbae ponemus litore portum.