Prvd Symm

1 Credebam uitiis aegram gentilibus urbem Iam satis antiqui pepulisse pericula morbi Nec quidquam restare mali postquam medicina Principis immodicos sedarat in arce dolores. Sed, quoniam renouata luis turbare salutem Temptat Romulidum, patris imploranda medella est, Ne sinat antiquo Romam squalere ueterno Neue togas procerum fumoque et sanguine tingui.

Prohibition of pagan cults , for natural elements are created by God

Inclytus ergo parens patriae moderator et orbis Nil egit prohibendo uagas ne pristinus error Crederet esse deum nigrante sub aere formas Aut elementorum naturam, quae patris ars est Omnigeni, summa pro maiestate sacraret?

Prohibition of pagan cults , for natural elements are created by God

Vir solus cui cura fuit ne publica morum Plaga cicatricem summa leuiter cute clausam Duceret et latebram tabentis uulneris alte Impressam penitusque putri de pure peresam Iuncta superficies medico fallente foueret Sed studuit quo pars hominis generosior intus Viueret atque animam letali peste piatam Nosset ab interno tutam seruare ueneno. Illa tyrannorum fuerat medicina uidere Quis status ante oculos praesentibus ac perituris Competeret rebus nec curam adhibere futuris. Heu, male de populo meriti, male₁ patribus ipsis Blanditi, quos praecipites in tartara mergi Cum Ioue siuerunt multa et cum plebe deorum! Ast hic imperium protendit latius aeuo Posteriore suis cupiens sancire salutem. Nimirum pulchre quidam doctissimus: "Esset Publica res" inquit "tunc fortunata satis, si Vel reges saperent uel regnarent sapientes." Estne ille e numero paucorum qui diadema Sortiti aetheriae coluerunt dogma sofiae? Contigit ecce hominum generi gentique togatae Dux sapiens. Felix nostrae res publica Romae Iustitia regnante uiget. Parete magistro

Christianity as the only possible cult and God as the only deity and Creator

Sceptra gubernanti; monet ut deterrimus error Vtque superstitio ueterum procul absit auorum Nec putet esse deum nisi qui super omnia summus Emineat magnique immensa creauerit orbis.

Christianity as the only possible cult and God as the only deity and Creator

Num melius Saturnus auos rexisse Latinos Creditur? edictis qui talibus informauit Agrestes animos et barbara corda uirorum: "Sum deus. Aduenio fugiens. Praebete latebras. Occultate senem nati feritate tyranni Deiectum solio. Placet hic fugitiuus et exul Vt lateam. Genti atque loco Latium dabo nomen.

Saturn as responsible for the invention of the plow and for the building of walls along the river Tiber

Vitibus incuruum, si qua est ea cura, putandis Procudam chalybem nec non et moenia uestri Fluminis in ripa statuam Saturnia uobis. Vos nemus appositasque meo sub honore sacrantes (Sum quia nam caelo genitus) celebrabitis aras."
Tag globali: pagans Consecrating AWood To Saturn pagans Consecrating Altars To Saturn
Enunciato 1:
divine agent
forging
procudam
inanim patient
incuruum
chalybem
oth goal
Vitibus
putandis
Enunciato 2:
divine agent
building
statuam
oth patient
moenia
oth loc
in ... ripa
Saturnia
Enunciato 3:
hum agent
Vos
consecrating
sacrantes
oth theme
nemus
divine benef
meo ... honore
Enunciato 4:
hum agent
Vos
consecrating
sacrantes
inanim theme
appositasque
aras
divine benef
meo ... honore

Saturn as responsible for the invention of the plow and for the building of walls along the river Tiber

Inde deos, quorum patria spectata sepulcra Scimus, in aere hebetes informauere minores, Aduena quos profugus gignens et equina libido Intulit Italiae; Tuscis namque ille puellis Primus adhinniuit simulato numine moechus. Mox patre deterior siluosi habitator Olympi Iuppiter incesta spurcauit labe Lacaenas: Nunc boue subuectam rapiens ad crimen amatam; Nunc tener ac pluma leuior blandosque susurros In morem recinens suaue immorientis oloris Capta quibus uolucrem uirguncula ferret amorem; Nunc foribus surdis, sera quas uel pessulus artis Firmarant cuneis, per tectum diues amator Imbricibus ruptis undantis desuper auri Infundens pluuiam gremio excipientis amicae; Armigero modo sordidulam curante rapinam Compressu immundo miserum afficiens catamitum Pelice iam puero magis indignante sorore. Haec causa est et origo mali, quod saecla uetusto Hospite regnante crudus stupor aurea finxit, Quodque nouo ingenio uersutus Iuppiter astus Multiplices uariosque dolos texebat, ut illum Vertere cum uellet pellem faciemque putarent Esse bouem, praedari aquilam, concumbere cycnum Et nummos fieri et gremium penetrare puellae.
Tag globali: pagans Consecrating AWood To Saturn pagans Consecrating Altars To Saturn
Enunciato 1:
divine agent
forging
procudam
inanim patient
incuruum
chalybem
oth goal
Vitibus
putandis
Enunciato 2:
divine agent
building
statuam
oth patient
moenia
oth loc
in ... ripa
Saturnia
Enunciato 3:
hum agent
Vos
consecrating
sacrantes
oth theme
nemus
divine benef
meo ... honore
Enunciato 4:
hum agent
Vos
consecrating
sacrantes
inanim theme
appositasque
aras
divine benef
meo ... honore

lack of reason in primitive humankind

Nam quid rusticitas non crederet indomitorum Stulta uirum, pecudes inter ritusque ferinos Dedere sueta animum diae rationis egenum?
Tag globali: man behaving like nonthinking animals man believing in false gods
Enunciato 1:
alhum agent
rusticitas ... uirum
living
dedere ... egenum
anim loc
pecudes ... ferinos

lack of reason in primitive humankind

In quamcumque fidem nebulonis callida traxit Nequitia, infelix facilem gens praebuit aurem. Successit Iouis imperio corruptior aetas, Quae docuit rigidos uitiis seruire colonos. Expertes furandi homines hac imbuit arte Mercurius Maia genitus; nunc magnus habetur Ille deus cuius dedit experientia fures. Nec non Thessalicae doctissimus ille magiae Traditur extinctas sumptae moderamine uirgae In lucem reuocasse animas, Cocytia leti Iura resignasse sursum reuolantibus umbris, Ast alias damnasse neci penitusque latenti Immersisse chao. Facit hoc ad utrumque peritus Vt fuerit geminoque armarit crimine uitam. Murmure nam magico tenues excire figuras Atque sepulcrales scite incantare fauillas, Vita itidem spoliare alios ars noxia nouit. Artificem scelerum simplex mirata uetustas Supra hominem coluit simulans per nubila ferri Aligerisque leues pedibus transcurrere uentos. Ecce deum in numero formatus et aeneus astat Graius homo augustaque Numae praefulget in arce.
Tag globali: man behaving like nonthinking animals man believing in false gods
Enunciato 1:
alhum agent
rusticitas ... uirum
living
dedere ... egenum
anim loc
pecudes ... ferinos

Priapus as the patron of vineyards and frequenter of the countryside to satisfy his desires

Strenuus exculti dominus quidam fuit agri Hortorumque opibus memorabilis; hic tamen idem Scortator nimius multaque libidine suetus Rusticulas uexare lupas interque salecta Et densas saepes obscena cubilia inire. Indomitum intendens animum semperque paratum Ad facinus numquam calidis dabat otia uenis. Hic deus e patrio praenobilis Hellesponto Venit ad usque Italos sacris cum turpibus hortos. Sinum lactis et haec uotorum liba quotannis Accipit ac ruris seruat uineta Sabini, Turpiter affixo pudeat quem uisere ramo.
Tag globali: Priapus As Ruler Of Fields And Gardens Priapus Preserves Vines
Enunciato 1:
divine agent
ruling
strenuus
dominus ... fuit
oth patient
exculti
agri
Enunciato 2:
divine agent
hic
bothering
suetus
uexare
hum patient
rusticulas
lupas
Enunciato 3:
divine benef
hic
receiving
accipit
oth theme
sinum ... liba
hum agent
Enunciato 4:
divine agent
hic
preserving
seruat
oth benef
ruris
uineta ... Sabini

Priapus as the patron of vineyards and frequenter of the countryside to satisfy his desires

Herculeus mollis pueri famosus amore Ardor et in transtris iactata efferbuit Argo; Nec maris erubuit Nemea sub pelle fouere Concubitus et Hylan pereuntem quaerere caelebs. Nunc Saliis cantuque domus Pinaria templum Collis Auentini conuexa in sede frequentat. Thebanus iuuenis superatis fit deus Indis, Successu dum uictor ouans lasciuit et aurum Captiuae gentis reuehit spoliisque superbus Diffluit in luxum cum semiuiro comitatu Atque auidus uini multo se proluit haustu Gemmantis paterae spumis mustoque Falerno Perfundens biiugum rorantia terga ferarum.
Tag globali: Priapus As Ruler Of Fields And Gardens Priapus Preserves Vines
Enunciato 1:
divine agent
ruling
strenuus
dominus ... fuit
oth patient
exculti
agri
Enunciato 2:
divine agent
hic
bothering
suetus
uexare
hum patient
rusticulas
lupas
Enunciato 3:
divine benef
hic
receiving
accipit
oth theme
sinum ... liba
hum agent
Enunciato 4:
divine agent
hic
preserving
seruat
oth benef
ruris
uineta ... Sabini

insane animal sacrifices offered to Bacchus

His nunc pro meritis Baccho caper omnibus aris Caeditur, et uirides discindunt ore chelydros Qui Bromium placare uolunt, quod et ebria iam tunc
Tag globali: killed animals animals as sacrifice humans tears apart serpents with mouth
Enunciato 1:
anim patient
caper
being sacrificed
caeditur
inanim loc
omnibus ... aris
Enunciato 2:
hum agent
qui
calming down
placare ... uolunt
divine patient
Bromium
Enunciato 3:
hum agent
qui
tearing apart
discindunt
anim patient
uirides
chelydros
manner
ore

insane animal sacrifices offered to Bacchus

Ante oculos regis satyrorum insania fecit, Et fecisse reor stimulis furialibus ipsas Maenadas inflammante mero in scelus omne rotatas. Hoc circumsaltante choro temulentus adulter Inuenit expositum secreti in litoris acta Corporis egregii scortum, quod perfidus illic Liquerat incesto iuuenis satiatus amore. Hanc iubet assumptam feruens post uina neaeram Secum in deliciis fluitantis stare triumphi Regalemque decus capitis gestare coronam. Mox Ariadneus stellis caelestibus ignis Additur; hoc pretium noctis persoluit honore Liber ut aetherium meretrix illuminet axem. Tantum posse omnes illo sub tempore reges Indocilis fatui ducebat ineptia uulgi Vt transire suis cum sordibus induperator Posset in aeternum caeli super ardua regnum. Regia tunc omnis uim maiestatis et omnis₁, Parua licet, caeli imperium retinere potestas Credita; ture etiam ducibus paruoque sacello Impertitus honos, quem dum metus aut amor aut₁ spes Accumulant, longum miseris processit in aeuum Mos patrius. Coepit falsae pietatis imago Ire per ignaros nebuloso errore nepotes. Tum quia, quae uiuis ueneratio regibus ante Contigerat, functis eadem iam munere lucis Cessit et ad nigras altaria transtulit urnas. Inde puellarum ludibria pignera partus Et furtiuus amor iuuenum et deprensa iugalis Corruptela tori, quoniam regalibus aula Feruere tunc uitiis solita est nec perdita luxu Diuorum subolis sancti meminisse pudoris. Atque ut, Roma, tuos caelesti ex sede parentes, Quis te semideam iactant auctoribus ortam, Praestringam breuiter, Gradiuum uel Cytheream, Ille sacerdotem uiolat, contra illa marito Succumbit Frygio. Coitus fuit impar utrique. Nec terrestre deam decuit mortalis obire Coniugium nec caelicolam descendere ephebum Virginis ad uitium furtiuoque igne calere. Sed Venus augusto de sanguine femina uili Priuatoque uiro uetitum per dedecus haesit. Et, si Rhea sacram lasciui Martis amore Lusa pudicitiam fluuiali amisit in ulua, Crediderim generosae aliquem stirpis sed eundem Moribus infamem compressa uirgine per uim Se dixisse deum, ne stuprum numinis ullus Obicere auderet turpi miseraeque puellae. Haec Italos induxit auos uel fama uel₁ error, Martia Romuleo celebrarent ut sacra campo, Vtque Palatinis Capitolia condita saxis Signarent titulo proaui Iouis atque Pelasgae Palladis et Libyca Iunonem ex arce uocarent, Cognatos de Marte deos, Veneris quoque nudum Accirent proceres Erycino e uertice signum, Vtque deum mater Frygia ueheretur ab Ida, Bacchica de uiridi peterentur ut orgia Naxo.
Tag globali: killed animals animals as sacrifice humans tears apart serpents with mouth
Enunciato 1:
anim patient
caper
being sacrificed
caeditur
inanim loc
omnibus ... aris
Enunciato 2:
hum agent
qui
calming down
placare ... uolunt
divine patient
Bromium
Enunciato 3:
hum agent
qui
tearing apart
discindunt
anim patient
uirides
chelydros
manner
ore

Mother Goddess as an earthly-originated deity

Facta est terrigenae domus unica maiestatis
Enunciato 1:
inanim patient
domus ... unica
being built
facta ... est
divine benef
terrigenae
maiestatis

Mother Goddess as an earthly-originated deity

Et tot templa deum Romae quot in orbe sepulcra Heroum numerare licet; quos fabula manes Nobilitat noster populus ueneratus adorat. Hos habuere deos Ancus Numitor Numa Tullus. Talia Pergameas fugerunt numina flammas. Sic Vesta est, sic Palladium, sic₁ umbra penatum. Talis et antiquum seruauit terror asylum. Vt semel obsedit gentilia pectora patrum Vana superstitio, non interrupta cucurrit Aetatum per mille gradus. Tener horruit heres Et coluit quidquid sibimet uenerabile cani Monstrarant ataui. Puerorum infantia primo Errorem cum lacte bibit. Gustauerat inter Vagitus de farre molae; saxa illita ceris Viderat unguentoque lares umescere nigros. Formatum Fortunae habitum cum diuite cornu Sacratumque domi lapidem consistere paruus Spectarat matremque illic pallere precantem. Mox umeris positus nutricis triuit et ipse Impressis silicem labris puerilia uota Fudit opesque sibi caeca de rupe poposcit, Persuasumque habuit quod quis uelit inde petendum. Numquam oculos animumque leuans rationis ad arcem Rettulit, insulsum tenuit sed credulus usum Priuatos celebrans agnorum sanguine diuos. Iamque domo egrediens, ut publica festa diesque Et ludos stupuit celsa et Capitolia uidit Laurigerosque deum templis astare ministros Ac sacram resonare uiam mugitibus ante Delubrum Romae (colitur nam sanguine et ipsa More deae nomenque loci ceu numen habetur Atque Vrbis Venerisque pari se culmine tollunt Templa, simul geminis adolentur tura deabus), Vera ratus quaecumque senatu auctore probantur, Contulit ad simulacra fidem dominosque putauit Aetheris horrifico qui stant ex ordine uultu. Illic Alcides spoliatis Gadibus hospes Arcadiae fuluo aere riget; gemini quoque fratres Corrupta de matre nothi, Ledaea proles, Nocturnique equites, celsae duo numina Romae, Impendent retinente ueru magnique triumphi Nuntia suffuso figunt uestigia plumbo. Assistunt etiam priscorum insignia regum: Tros Italus Ianusque bifrons genitorque Sabinus Saturnusque senex maculoso et corpore Picus, Coniugis epotum sparsus per membra uenenum. Omnibus ante pedes posita est sua cuique uetusta Arula. Iano etiam celebri de mense litatur Auspiciis epulisque sacris, quas inueterato (Heu miseri) sub honore agitant et gaudia ducunt Festa kalendarum. Sic obseruatio creuit Ex atauis quondam male coepta, deinde secutis Tradita temporibus serisque nepotibus aucta. Traxerunt longam corda inconsulta catenam Mosque tenebrosus uitiosa in saecula fluxit. Hunc morem ueterum docili iam aetate secuta Posteritas mense atque adytis et flamine et₁ aris Augustum coluit, uitulo placauit et agno, Strata ad puluinar iacuit, responsa poposcit. Testantur tituli, produnt consulta senatus Caesareum Iouis ad speciem statuentia templum. Adiecere sacrum, fieret quo Liuia Iuno, Non minus infamis thalami sortita cubile, Quam cum fraterno caluit Saturnia lecto. Nondum maternam partu uacuauerat aluum Conceptamque uiri subolem paritura gerebat. Pronuba iam grauidae fulcrum et geniale parantur, Iam sponsus saliente utero nubentis amicos Aduocat, haud sterilem certus fore iam sibi pactam. Vitricus anteuenit tardum praeferuidus ortum Priuigni nondum geniti. Mox editur inter Fescennina nouo proles aliena marito. Idque deum sortes, id Apollinis antra dederunt Consilium; numquam melius nam cedere taedas Responsum est, quam cum praegnans noua nupta iugatur Hanc tibi, Roma, deam titulis et honore sacratam Perpetuo Floras inter Veneresque creasti! Nec mirum; quis enim sapiens dubitauerat illas Mortali de stirpe satas uixisse et easdem Laude uenustatis claras in amoribus usque Ad famae excidium formae nituisse decore? Quid loquar Antinoum caelesti in sede locatum Illum delicias nunc diui principis, illum Purpureo in gremio spoliatum sorte uirili Hadrianique dei Ganymedem, non cyathos dis Porgere sed medio recubantem cum Ioue fulcro Nectaris ambrosii sacrum potare Lyaeum Cumque suo in templis uota exaudire marito? Ergo his auspicibus Traianus Nerua Seuerus Et Titus et fortes gesserunt bella Nerones, Quos terrena uiros illustres gloria fecit Et uirtus fragilis prouexit in ardua famae Adscita e terris sub religione iacentes! Quam pudet hoc illis persuasum talibus ut se Romanasque acies censerent Martis amore Posse regi, dum se Paphiae male blandus adulter Venditat Aeneadasque suos successibus auget! Felices, si cuncta deo sua prospera Christo Principe disposita scissent, qui currere regna Certis ducta modis Romanorumque triumphos Crescere et impletis uoluit se infundere saeclis! Sed caligantes animas et luce carentes In Iouis Augustique adytis templisque duarum Iunonum Martisque etiam Venerisque sacellis Mactatas taetro leti immersere baratro Supremum regimen crassis in partibus orbis Esse rati mersoque poli consistere fundo.
Enunciato 1:
inanim patient
domus ... unica
being built
facta ... est
divine benef
terrigenae
maiestatis

disapproval of pagans worshipping natural elements as idols

Quidquid humus, quidquid pelagus mirabile gignunt, Id duxere deos. Colles freta flumina flammas, Haec sibi per uarias formata elementa figuras Constituere patres, hominumque uocabula mutis Scripserunt statuis uel Neptunum uocitantes Oceanum uel Cyaneas caua flumina Nymphas Vel siluas Dryadas uel deuia rura Napaeas. Ipse ignis, nostrum factus qui seruit ad usum, Vulcanus perhibetur et in uirtute superna Fingitur ac delubra deus et nomine et₁ ore Assimulatus habet nec non regnare caminis Fertur et Aeoliae summus faber esse uel Aetnae.
Enunciato 1:
hum agent
worshipping
duxere ... deos
anim benef
Quidquid ... humus
Enunciato 2:
hum agent
worshipping
duxere ... deos
anim benef
quidquid ... gignunt
Enunciato 3:
hum agent
deifying
constituere ... patres
oth theme
haec
per ... figuras
hum benef
sibi
Enunciato 4:
oth patient
ipse ... ignis
serving
seruit
hum benef
nostrum
ad ... usum

Inferiority of the Sun to God

Est qui conspicuis superos quaesiuit in astris Ausus habere deum solem, cui tramite certo Condicio imposita est uigilem tolerare laborem Visibus obiectum mortalibus, orbe rotundo Praecipitem teretique globo per inane uolantem Et, quod nemo negat, mundo caeloque minorem. Area maior enim quam qui percurrit in illa, Et longe campi spatium diffusius in quo Emicat ac uolucri feruens rota uoluitur axe. Quamuis nonnullis placeat terram breuiorem Dicere circuitu quam sit pulcherrimus ille Circulus, et flammas immensi sideris ultra Telluris normam porrecto extendere gyro, Numne etiam caeli minor et contractior orbis Cuius planitiem longo transmittere tractu Circinus excurrens meta interiore laborat? Ille deus uerus quo non est grandior ulla Materies, qui fine caret, qui₁ praesidet omni Naturae, qui cuncta simul concludit et implet. Solem certa tenet regio, plaga certa₁ coercet, Temporibus uariis distinguitur. Aut subit ortu Aut ruit occasu latet aut sub nocte recurrens. Nec torquere facem potis est ad signa trionum Orbe nec obliquo portas aquilonis adire Nec solitum conuersus iter reuocare retrorsum. Hic erit ergo deus praescriptis lege sub una Deditus officiis? Libertas laxior ipsi Concessa est homini, formam cui flectere uitae Atque uoluntatis licitum est, seu tramite dextro Scandere seu laeuo malit decurrere campo, Sumere seu requiem seu₁ continuare laborem, Seu parere deo siue in contraria uerti. Ista ministranti regimen sollemne dierum Haudquaquam soli datur a factore potestas, Sed famulus subiectus agit quodcumque necesse est. Hoc sidus currum rapidasque agitare quadrigas Commenti et radios capitis et₁ uerbera dextrae Et frenos falerasque et equorum pectora anhela Aeris inaurati uel marmoris aut orichalci Iusserunt nitido fulgere polita metallo. Post trabeas et eburnam aquilam sellamque curulem Cernuat ora senex barbatus et oscula figit Cruribus aenipedum, si fas est credere, equorum, Immotasque rotas et flecti nescia lora Aut ornat redimita rosis aut ture uaporat.
Tag globali: sun As AServant Of God humans imagine sun as charioteer comparison between sun and charioteer God Ruling Over Nature comparison Between God And The Sun comparison Between God And Matter
Enunciato 1:
divine agent
ille ... uerus
ruling over
praesidet
oth patient
omni
naturae
Enunciato 2:
oth patient
famulus ... subiectus
doing
agit
oth theme
quodcumque ... est
Enunciato 3:
hum agent
senex ... barbatus
kissing
oscula ... figit
anim recip
cruribus ... aenipedum
equorum
Enunciato 4:
hum agent
decorating
ornat
veg instr
rosis
inanim benef
immotasque ... lora
Enunciato 5:
hum agent
scenting
uaporat
veg instr
ture
inanim benef
immotasque ... lora

The activities of Proserpina according the pagan worship

Hoc tamen utcumque est tolerabile. Quid, quod et ipsae Dant tibi, Roma, deos inferni gurgitis umbrae? Eumenidum domina Stygio caput exerit antro Rapta ad tartarei thalamum Proserpina regis Et, si quando suos dignatur adire Quirites, Placatur uaccae sterilis ceruice resecta Et regnare simul caeloque ereboque putatur, Nunc bigas frenare boues nunc saeua sororum Agmina uipereo superis immittere flagro Nunc etiam uolucres caprearum in terga sagittas Spargere terque suas eadem uariare figuras. Denique, cum Luna est, sublustri splendet amictu; Cum succincta iacit calamos, Latonia uirgo est; Cum subnixa sedet solio, Plutonia coniunx Imperitat Furiis et dictat iura Megaerae. Si uerum quaeris, Triuiae sub nomine daemon Tartareus colitur, qui te modo raptat ad aetram Sidereoque deum uenerandum suadet in astro; Per siluas modo mortiferi discurrere mundi Erroresque sequi subigit nemorumque putare Esse deam quae corda hominum pauitantia figat Quaeque feras perimat letali uulnere mentes Depressos modo subter humum formidine sensus Obruit, implorent ut numina lucis egena Seque potestati committant noctis opertae.
Tag globali: Proserpina As Charioteer Of Two Heifers Proserpina Spreads Arrows On The Goats Proserpina As Ruler Of Sky And Hell
Enunciato 1:
divine benef
Proserpina
being appeased
placatur
anim patient
uaccae ... resecta
Enunciato 2:
divine agent
ruling
regnare
putatur
anim patient
bigas
boues
Enunciato 3:
divine agent
sending
immittere
divine patient
saeua ... agmina
anim instr
uipereo
flagro
Enunciato 4:
divine agent
spreading
spargere
inanim theme
uolucres
sagittas
anim patient
caprearum ... terga
Enunciato 5:
divine agent
qui
convincing
suadet
hum recip
conative theme
sidereoque ... uenerandum
in ... astro
Clausola:
divine benef deum
being worshipped uenerandum
oth loc sidereoque in ... astro
Enunciato 6:
divine agent
forcing
subigit
hum patient
conative theme
per ... mundi
Clausola:
hum agent
traveling discurrere
oth loc per ... mortiferi mundi
Enunciato 7:
divine agent
forcing
subigit
hum patient
conative theme
putare
Clausola:
hum agent
thinking putare
divine recip
conative theme nemorumque esse ... deam
Enunciato 8:
divine agent
nemorumque
deam
being
esse

The activities of Proserpina according the pagan worship

Respice terrifici scelerata sacraria Ditis, Cui cadit infausta fusus gladiator harena Heu, male lustratae Flegetontia uictima Romae! Nam quid uaesani sibi uult ars impia ludi Quid mortes iuuenum, quid sanguine pasta uoluptas, Quid puluis caueae semper funebris, et illa Amphitheatralis spectacula tristia pompae? Nempe Charon iugulis miserorum se duce dignas Accipit inferias placatus crimine sacro. Hae sunt deliciae Iouis infernalis, in istis Arbiter obscuri placidus requiescit Auerni. Nonne pudet regem populum sceptrisque potentem Talia pro patriae censere litanda salute, Religionis opem subternis poscere ab antris? Euocat heu poenis tenebrosa ex sede ministrum Interitus, speciosa hominum cui funera donet. In cassum arguere iam Taurica sacra solemus; Funditur humanus Latiari in munere sanguis Consessusque ille spectantum soluit ad aram Plutonis fera uota sui. Quid sanctius ara Quae bibit egestum per mystica tela cruorem? Anne fides dubia est tibi sub caligine caeca Esse deum quem tu tacitis rimeris in umbris? Ecce, deos manes cur infitiaris haberi? Ipsa patrum monumenta probant; DIS MANIBVS illic Marmora secta lego, quacumque Latina uetustos Custodit cineres densisque Salaria bustis. Dic, quibus hunc scribis titulum, nisi quod trucis Orci Imperium uerae ceu maiestatis adoras? En quibus implicita squalebat regia summi Imperii tractis maiorum ab origine sacris, Cum princeps gemini bis uictor caede tyranni Pulchra triumphali respexit moenia uultu. Nubibus obsessam nigrantibus aspicit urbem; Noctis obumbratae caligine turbidus aer Arcebat liquidum septena ex arce serenum. Ingemuit miserans et sic ait: "Exue tristes, Fida parens, habitus. Equidem praediuite cultu Illustrata cluis spoliisque insigne superbis Attollis caput et multo circumfluis auro; Sed nebulis propter uolitantibus obsitus alti Verticis horret apex. Ipsas quoque liuida gemmas Lux hebetat spissusque dies et fumus ob ora Suffusus rutilum frontis diadema retundit. Obscuras uideo tibi circumferrier umbras Caeruleasque animas atque idola nigra uolare. Censeo sublimem tollas super aera uultum Sub pedibusque tuis nimbosa elementa relinquas. Omne quod ex mundo est tibi subiacet; hoc deus ipse Constituit, cuius nutu dominaris et orbi Imperitas et cuncta potens mortalia calcas Non decet ut submissa oculos regina caducum Contemplere solum maiestatemque requiras Circa humiles rerum partes, quibus ipsa superstas. Non patiar ueteres teneas ut me duce nugas Vt cariosorum uenereris monstra deorum Si lapis est, senio dissoluitur aut crepat ictu Percussus tenui, mollis si brattea gypsum Texerat, infido rarescit gluttine sensim Si formam statuae lamnis commisit aenis Lima terens, aut in partem caua membra grauato Pondere curuantur, scabra aut aerugo peresam Conficit effigiem crebroque foramine rumpit
Tag globali: Proserpina As Charioteer Of Two Heifers Proserpina Spreads Arrows On The Goats Proserpina As Ruler Of Sky And Hell
Enunciato 1:
divine benef
Proserpina
being appeased
placatur
anim patient
uaccae ... resecta
Enunciato 2:
divine agent
ruling
regnare
putatur
anim patient
bigas
boues
Enunciato 3:
divine agent
sending
immittere
divine patient
saeua ... agmina
anim instr
uipereo
flagro
Enunciato 4:
divine agent
spreading
spargere
inanim theme
uolucres
sagittas
anim patient
caprearum ... terga
Enunciato 5:
divine agent
qui
convincing
suadet
hum recip
conative theme
sidereoque ... uenerandum
in ... astro
Clausola:
divine benef deum
being worshipped uenerandum
oth loc sidereoque in ... astro
Enunciato 6:
divine agent
forcing
subigit
hum patient
conative theme
per ... mundi
Clausola:
hum agent
traveling discurrere
oth loc per ... mortiferi mundi
Enunciato 7:
divine agent
forcing
subigit
hum patient
conative theme
putare
Clausola:
hum agent
thinking putare
divine recip
conative theme nemorumque esse ... deam
Enunciato 8:
divine agent
nemorumque
deam
being
esse

humankind must not believe in natural pagan idols

Nec tibi terra deus, caeli nec sit deus astrum Nec deus oceanus, nec uis quae subter operta est
Enunciato 1:
hum agent
saying
ait
hum recip
conative theme
nec ... deus
Clausola:
oth agent terra
not being deified deus
hum agent tibi
Enunciato 2:
hum agent
saying
ait
hum recip
conative theme
caeli ... astrum
Clausola:
oth benef caeli astrum
not being deified nec ... deus
hum agent
Enunciato 3:
hum agent
saying
ait
hum recip
conative theme
nec ... oceanus
Clausola:
oth benef oceanus
not being deified nec ... deus

humankind must not believe in natural pagan idols

Infernis triste ob meritum damnata tenebris Sed nec uirtutes hominum deus aut animarum Spirituumue uagae tenui sub imagine formae Absit ut umbra deus tibi sit geniusue locusue Aut deus aerias uolitans fantasma per auras
Enunciato 1:
hum agent
saying
ait
hum recip
conative theme
nec ... deus
Clausola:
oth agent terra
not being deified deus
hum agent tibi
Enunciato 2:
hum agent
saying
ait
hum recip
conative theme
caeli ... astrum
Clausola:
oth benef caeli astrum
not being deified nec ... deus
hum agent
Enunciato 3:
hum agent
saying
ait
hum recip
conative theme
nec ... oceanus
Clausola:
oth benef oceanus
not being deified nec ... deus

Ferine habits of barbarians : worshipping idols and eating meat

Sint haec barbaricis gentilia numina pagis Quos penes omne sacrum est quidquid formido tremendum Suaserit, horrificos quos prodigialia cogunt Credere monstra deos, quos sanguinolentus edendi Mos iuuat, ut pinguis luco lanietur in alto Victima uisceribus multa inter uina uorandis. At te, quae domitis leges ac iura dedisti Gentibus, instituens magnus qua tenditur orbis Armorum morumque feros mansuescere ritus Indignum ac miserum est in religione tenenda Hoc sapere, immanes populi de more ferino Quod sapiunt nullaque rudes ratione sequuntur.
Tag globali: scared humans deify monsters animals killed to be eaten men behaving like irrational animals
Enunciato 1:
hum agent
saying
ait
hum recip
conative theme
sint ... pagis
Clausola:
divine agent haec gentilia ... numina
dwelling sint
oth loc barbaricis pagis
Enunciato 2:
hum benef
quos
appreciating
iuuat
anim patient
sanguinolentus ... mos
Enunciato 3:
anim patient
pinguis
Victima
being torn apart
lanietur
oth loc
luco
in ... alto

Ferine habits of barbarians : worshipping idols and eating meat

Seu nos procinctus maneat, seu pace quietas Dictemus leges, seu debellata duorum Colla tyrannorum media calcemus in urbe, Agnoscas, regina, libens mea signa necesse est, In quibus effigies crucis aut gemmata refulget Aut longis solido ex auro praefertur in hastis. Hoc signo inuictus transmissis Alpibus ultor Seruitium soluit miserabile Constantinus, Cum te pestifera premeret Maxentius aula. Lugebas longo damnatos carcere centum, Vt scis ipsa, patres. Aut sponsus foedera pactae Intercepta gemens diroque satellite rapta Immersus tenebris dura inter uincla luebat; Aut, si nupta torum regis conscendere iussa Coeperat impurum domini oblectare furorem, Morte maritalis dabat indignatio poenas. Plena puellarum patribus ergastula saeui Principis. Abducta genitor si uirgine mussans Tristius ingemuit, non ille impune dolorem Prodidit aut confessa nimis suspiria traxit. Testis christicolae ducis aduentantis ad urbem Muluius exceptum Tyberina in stagna tyrannum Praecipitans, quanam uictricia uiderit arma Maiestate regi, quod signum dextera uindex Praetulerit, quali radiarint stemmate pila. Christus purpureum gemmanti textus in auro Signabat labarum, clipeorum insignia Christus Scripserat, ardebat summis crux addita cristis. Ipse senatorum meminit clarissimus ordo, Qui tunc concreto processit crine catenis Squalens carcereis aut nexus compede uasta Complexusque pedes uictoris ad inclyta flendo Procubuit uexilla iacens. Tunc ille senatus Militiae ultricis titulum Christique uerendum Nomen adorauit quod collucebat in armis. Ergo caue, egregium caput orbis, inania posthac Prodigia et laruas olido tibi fingere cultu Atque experta dei uirtutem spernere ueri. Deponas iam festa uelim puerilia, ritus Ridiculos tantoque indigna sacraria regno. Marmora tabenti respergine tincta lauate, O proceres. Liceat statuas consistere puras Artificum magnorum opera. Hae pulcherrima nostrae Ornamenta fiant patriae nec decolor usus In uitium uersae monumenta coinquinet artis". Talibus edictis urbs informata refugit Errores ueteres et turbida ab ore uieto Nubila discussit iam nobilitate parata Aeternas temptare uias Christumque uocante Magnanimo ductore sequi et spem mittere in aeuum. Tunc primum senio docilis sua saecula Roma Erubuit, pudet exacti iam temporis, odit Praeteritos foedis cum religionibus annos. Mox, ubi contiguos fossis muralibus agros Sanguine iustorum innocuo maduisse recordans Inuidiosa uidet tumulorum milia circum Tristis iudicii mage paenitet ac dicionis Effrenis nimiaeque sacris pro turpibus irae. Compensare cupit taeterrima uulnera laesae Iustitiae sero obsequio ueniaque petenda. Ne tanto imperio maneat pietate repulsa Crimen saeuitiae, monstrata piacula quaerit Inque fidem Christi pleno transfertur amore. Laurea uictoris Marii minus utilis urbi, Cum traheret Numidam populo plaudente Iugurtham, Nec tantum Arpinas consul tibi, Roma, medellae Contulit extincto iusta inter uincla Cethego, Quantum praecipuus nostro sub tempore princeps Prospexit tribuitque boni. Multos Catilinas Ille domo pepulit, non saeua incendia tectis Aut sicas patribus sed tartara nigra animabus Internoque hominum statui tormenta parantes. Errabant hostes per templa per₁ atria passim, Romanumque forum et Capitolia celsa tenebant Qui coniuratas ipsa ad uitalia plebis Moliti insidias intus serpente ueneno Consuerant tacitis pestem miscere medullis. Ergo triumphator latitanti ex hoste togatus Clara tropaea refert sine sanguine remque Quirini Assuescit supero pollere in saecula regno. Denique nec metas statuit nec₁ tempora ponit, Imperium sine fine docet, ne Romula uirtus Iam sit anus, norit ne gloria parta senectam. Exultare patres uideas pulcherrima mundi Lumina, conciliumque senum gestire Catonum Candidiore toga niueum pietatis amictum Sumere et exuuias deponere pontificales. Iamque ruit paucis Tarpeia in rupe relictis Ad sincera uirum penetralia Nazareorum Atque ad apostolicos Euandria curia fontes Amniadum suboles et pignera clara Proborum. Fertur enim ante alios generosus Anicius urbis Illustrasse caput. Sic se Roma inclyta iactat. Quin et Olybriaci generisque et₁ nominis heres Adiectus fastis palmata insignis abolla Martyris ante fores Bruti submittere fasces Ambit et Ausoniam Christo inclinare securem. Non Paulinorum, non Bassorum dubitauit Prompta fides dare se Christo stirpemque superbam Gentis patriciae uenturo attollere saeclo Iam quid plebicolas percurram carmine Gracchos Iure potestatis fultos et in arce senatus Praecipuos simulacra deum iussisse reuelli Cumque suis pariter lictoribus omnipotenti Suppliciter Christo se consecrasse regendos? Sescentas numerare domos de sanguine prisco Nobilium licet ad Christi signacula uersas Turpis ab idolii uasto emersisse profundo. Si persona aliqua est aut si status urbis, in his est₁ Si formam patriae facit excellentior ordo Hi faciunt, iuncta est quotiens sententia plebis Atque unum sapiunt plures simul ac potiores. Respice ad illustrem lux est ubi publica cellam, Vix pauca inuenies gentilibus obsita nugis Ingenia obtritos aegre retinentia cultus Et quibus exactas placeat seruare tenebras Splendentemque die medio non cernere solem. Posthinc ad populum conuerte oculos. Quota pars est Quae Iouis infectam sanie non despuat aram? Omnis qui celsa scandit cenacula uulgus Quique terit silicem uariis discursibus atram Et quem panis alit gradibus dispensus ab altis, Aut Vaticano tumulum sub monte frequentat, Quo cinis ille latet genitoris amabilis obses, Coetibus aut magnis Laterani accurrit ad aedes, Vnde sacrum referat regali chrismate signum. Et dubitamus adhuc Romam tibi, Christi, dicatam In leges transisse tuas omnique uolentem Cum populo et summis cum ciuibus ardua magni Iam super astra poli terrenum extendere regnum? Nec moueor quod pars hominum rarissima clausos Non aperit sub luce oculos et gressibus errat. Quamlibet illustres meritis et sanguine clari Praemia uirtutum titulis et honoribus aucti Ardua rettulerint fastorumque arce potiti Annales proprio signarint nomine chartas Atque inter ueteres cera numerentur et aere At tamen in paucis iam deficiente caterua Nec persona sita est patriae nec curia constat; Et quodcumque fouent studii priuata uoluntas Ac iam rara tenet, sed publica uota reclamant Dissensu celebri trepidum damnantia murmur. Si consulta patrum consistere conscriptorum Non aliter licitum prisco sub tempore quam si Ter centum sensisse senes legerentur in unum, Seruemus leges patrias; infirma minoris Vox cedat numeri paruaque in parte silescat. Aspice quam pleno subsellia nostra senatu Decernant infame Iouis puluinar et omne Idolium longe purgata ex urbe fugandum. Qua uocat egregii sententia principis, illuc Libera cum pedibus tum corde frequentia transit. Nec locus inuidiae est. Nullum uis aspera terret. Ante oculos sic uelle patet, cunctique probatum Non iussum sola capti ratione sequuntur. Denique pro meritis terrestribus aequa rependens Munera sacricolis summos impertit honores Dux bonus et certare sinit cum laude suorum Nec pago implicitos per debita culmina mundi Ire uiros prohibet, quoniam caelestia numquam Terrenis solitum per iter gradientibus obstant. Ipse magistratum tibi consulis, ipse tribunal Contulit auratumque togae donauit amictum, Cuius religio tibi displicet, o pereuntum Assertor diuum, solus qui restituendos Vulcani Martisque dolos Venerisque peroras Saturnique senis lapides Phoebique furores Iliacae matris Megalesia Bacchica Nysi Isidis amissum semper plangentis Osirim Mimica ridendaque suis sollemnia caluis Et quascumque solent Capitolia claudere laruas. O linguam miro uerborum fonte fluentem Romani decus eloquii, cui cedat et ipse Tullius, has fundit diues facundia gemmas! Os dignum aeterno tinctum quod fulgeat auro, Si mallet laudare deum, cui sordida monstra Praetulit et liquidam temerauit crimine uocem.
Tag globali: scared humans deify monsters animals killed to be eaten men behaving like irrational animals
Enunciato 1:
hum agent
saying
ait
hum recip
conative theme
sint ... pagis
Clausola:
divine agent haec gentilia ... numina
dwelling sint
oth loc barbaricis pagis
Enunciato 2:
hum benef
quos
appreciating
iuuat
anim patient
sanguinolentus ... mos
Enunciato 3:
anim patient
pinguis
Victima
being torn apart
lanietur
oth loc
luco
in ... alto

Symmachus’ rhetorical skills are as soiled by pagan cults as an ivory rake by the mud

Haud aliter quam si rastris quis temptet eburnis Caenosum uersare solum limoque madentes Excolere aureolis si forte ligonibus uluas. Splendorem dentis nitidi scrobis inquinat atra Et pretiosa acies squalenti sordet in aruo.
Tag globali: comparison between rhetorical skills and agriculture ivory rake on black mud
Enunciato 1:
hum agent
quis
turning
temptet
uersare
oth patient
caenosum
solum
inanim instr
rastris
eburnis
Enunciato 2:
hum agent
quis
cultivating
temptet
excolere
oth patient
uluas
inanim instr
aureolis
ligonibus

Symmachus’ rhetorical skills are as soiled by pagan cults as an ivory rake by the mud

Non uereor ne me nimium confidere quisquam Arguat ingeniique putet luctamen inire. Sum memor ipse mei satis et mea friuola noui. Non ausim conferre pedem nec spicula tantae Indocilis fandi coniecta lacessere linguae. Illaesus maneat liber excellensque uolumen Obtineat partam dicendi fulmine famam. Sed liceat tectum seruare a uulnere pectus Oppositaque uolans iaculum depellere parma. Nam si nostra fides saeclo iam tuta quieto Viribus infestis hostilique arte petita est, Cur mihi fas non sit lateris sinuamine flexi Ludere uentosas iactu pereunte sagittas? Sed iam tempus iter longi cohibere libelli, Ne tractum sine fine ferat fastidia carmen.
Tag globali: comparison between rhetorical skills and agriculture ivory rake on black mud
Enunciato 1:
hum agent
quis
turning
temptet
uersare
oth patient
caenosum
solum
inanim instr
rastris
eburnis
Enunciato 2:
hum agent
quis
cultivating
temptet
excolere
oth patient
uluas
inanim instr
aureolis
ligonibus
2 Hactenus et ueterum cunabula prima deorum Et causas quibus error hebes conflatus in orbe est Diximus, et nostro Romam iam credere Christo. Nunc obiecta legam, nunc dictis dicta refellam. Vnde igitur coepisse ferunt aut ex quibus orsum Quo mage sancta ducum corda illice flecteret arte? Armorum dominos uernantes flore iuuentae Inter castra patris genitos sub imagine auita Eductos exempla domi congesta calentes Orator catus instigat, ceu classica belli Clangeret, exacuitque animos et talia iactat: "Si uobis uel parta, uiri, uictoria cordi est Vel parienda dehinc, templum dea uirgo sacratum Obtineat uobis regnantibus! Ecquis amicus Hostibus hanc uestro sancte negat esse colendam Imperio cui semper adest quod laudibus implet?" Haec ubi legatus, reddunt placidissima fratrum Ora ducum: "Scimus quam sit uictoria dulcis Fortibus, Ausoniae uir facundissime linguae, Sed quibus illa modis, qua sit ratione uocanda Nouimus. Hac primum pueros pater imbuit arte, Hanc genitore suo didicit puer ipse magistro. Non aris non farre molae uictoria felix Exorata uenit; labor impiger, aspera uirtus, Vis animi excellens, ardor, uiolentia, cura Hanc tribuunt, durum tractandis robur in armis. Quae si defuerint bellantibus, aurea quamuis Marmoreo in templo rutilas Victoria pinnas Explicet et multis surgat formata talentis, Non aderit uersisque offensa uidebitur hastis. Quid, miles, propriis diffisus uiribus aptas Irrita femineae tibimet solacia formae? Numquam pinnigeram legio ferrata puellam Vidit, anhelantum regeret quae tela uirorum. Vincendi quaeris dominam? Sua dextera cuique est Et deus omnipotens, non pexo crine uirago Nec nudo suspensa pede strofioque recincta Nec tumidas fluitante sinu uestita papillas. Aut uos pictorum docuit manus assimulatis Iure poetarum numen componere monstris; Aut lepida ex uestro sumpsit pictura sacello Quod uariis imitata notis ceraque liquenti Duceret in faciem sociique poematis arte Aucta coloratis auderet ludere fucis. Sic unum sectantur iter, sic cassa figuris Somnia concipiunt et Homerus et₁ acer Apelles Et Numa, cognatumque malum pigmenta camenae Idola. Conualuit fallendi trina potestas. Haec si non ita sunt, edatur cur sacra uobis Ex tabulis cerisque poetica fabula praestat? Cur Berecyntiacus perdit truncata sacerdos Inguina, cum pulchrum poesis castrauerit Attin? Cur etiam templo Triuiae lucisque sacratis Cornipedes arcentur equi, cum Musa pudicum Raptarit iuuenem uolucri per litora curru, Idque etiam paries tibi uersicolorus adumbret? Desine, si pudor est, gentilis ineptia, tandem Res incorporeas simulatis fingere membris, Desine terga hominis plumis obducere; frustra Fertur auis mulier magnusque eadem dea uultur. Vis decorare tuum, ditissima Roma, senatum? Suspende exuuias armis et sanguine captas, Congere caesorum uictrix diademata regum, Frange repulsorum foeda ornamenta deorum. Tunc tibi non terris tantum uictoria parta Sed super astra etiam media seruabitur aede." Talia principibus dicta interfantibus ille Prosequitur magnisque tubam concentibus inflat. Allegat morem ueterem, nil dulcius esse Affirmat solitis populosque hominesque teneri Lege sua: "Sicut uariae nascentibus" inquit "Contingunt pueris animae, sic urbibus affert Hora diesque suis, cum primum moenia surgunt, Aut fatum aut genium, cuius moderamine regnent." Addit et arcanum rerum uerique latebras Prosperitate aliqua deprendi posse secundi Per documenta boni, si sint felicia quae quis Experiendo probet; cessisse parentibus omne Idolium semper feliciter et pede dextro. Enumerat longi uim temporis; excitat ipsam Crinibus albentem niueis et fronte uietam Ore reposcentem querulo sua numina Romam: "Libera sum, liceat proprio mihi uiuere more. Ecquis erit qui mille meos reprehenderit annos? Vno omnes sub sole siti uegetamur eodem Aere, communis cunctis uiuentibus aura. Sed qui sit qualisque deus diuersa secuti Quaerimus, atque uiis longe distantibus unum Imus ad occultum. Suus est mos cuique genti, Per quod iter properans eat ad tam grande profundum." His tam magnificis tantaque fluentibus arte Respondit uel sola Fides doctissima primum Pandere uestibulum uerae ad penetralia sectae. Nam cum diuinis agimus de rebus, et illum Qui uel principio caruit uel₁ fine carebit Quique chao anterior fuerit mundumque crearit Coniectare animo contendimus, exigua est uis Humani ingenii tantoque angusta labori. Quippe minor natura aciem si intendere temptet Acrius ac penetrare dei secreta supremi, Quis dubitet uicto fragilem lassescere uisu Vimque fatigatae mentis sub pectore paruo Turbari inualidisque hebetem subcumbere curis? Sed facilis fidei uia prouocat omnipotentem Credere, qui bona non tantum praesentia donat, Sed uentura etiam longisque intermina saeclis Promittit, ne totus eam resolutus inane In nihilum pereamque breuem post luminis usum. Muneris auctorem ipso de munere pendas. Aeterna aeternus tribuit, mortalia confert Mortalis; diuina deus, peritura caducus. Omnia quae tempus peragit quaeque exitus aufert Vilia sunt breuitate sui, nec digna perenni Largitore, cui propria est opulentia numquam Desinere idque homini dare quod non desinat umquam. Nam, si corruptum corrumpendumue deus quid Praestat habetque nihil quod sit pretiosius istis, Pauper et infirmus et₁ summo indignus honore Et non omnipotens sed inanis numinis umbra est. Hac ratione fides sapienter conicit, immo Non dubitat uerum esse deum qui quod sumus et quod₁ Viuimus illaesum semper fore, si mereamur, Nos sperare iubet. "Caelestia si placet" inquit "Scandere, terrenas animo depellite curas.

God entrusts humankind with the world and establishes some regulations

Nam quantum subiecta situ tellus iacet infra Diuiditurque ab humo conuexi regia caeli, Tantum uestra meis distant mundana futuris, Dira bonis, scelerata piis, tenebrosa serenis. Quidquid obire potest fugiatis censeo, quidquid Naturae ratione capit uitium atque senescit, Pro nihilo, in nihilum quia sunt reditura, putetis. Cuncta equidem quae gignit humus quae₁ continet ipse Principio institui, nitidoque insignia mundo Ornamenta dedi speciosaque semina finxi. Sed tamen esse modum uolui parcisque fruenda Moribus indulsi, quantum moribundus et aeger Corporis ac uitae uolucris sibi posceret usus, Non ut captus homo studiis et inaniter ardens Duceret omne bonum positum in dulcedine rerum Et specie tenui, quas currere tempore iussi. Atque aeuum statui sub quo generosa probarem Pectora, ne torpens et non exercita uirtus Robur eneruatum gereret sine laude palestrae. Illecebrosus enim sapor est et pestifer horum Quae dum praetereunt miro oblectamine mentes Implicitas uinctasque tenent. Vincenda uoluptas, Elaqueanda animi constantia, ne retinaclis Mollibus ac lentis nexa et captiua prematur. Luctandum summis conatibus, inter acerba Sectandum uirtutis iter, ne suauia fluxae Condicionis amet, nimium ne congerat aurum, Ne uarios lapidum cupide spectare colores Ambitiosa uelit, ne se popularibus auris Ostentet pulchroque inflata tumescat honore Ne natale solum, patrii ne iugera ruris Tendat et externos animum diffundat in agros Et ne corporeis addicat sensibus omne Quod uult aut quod agit, ne praeferat utile iusto, Spemque in me omnem statuat numquam peritura Quae dedero longoque die mea dona trahenda."
Tag globali: God Bestowing Eternal Gifts
Enunciato 1:
divine agent
ipse
creating
institui
oth patient
cuncta
Enunciato 2:
divine agent
ipse
bestowing
dedi
oth patient
insignia
ornamenta
oth benef
nitidoque
mundo
Enunciato 3:
divine agent
ipse
producing
finxi
veg patient
speciosaque ... semina

God entrusts humankind with the world and establishes some regulations

Haec igitur spondente deo quis fortis et acer Virtutisque capax breue quidque perennibus in se Praetulerit, uel quis sapiens potiora putarit Gaudia membrorum quam uiuae praemia mentis? Nonne hominem ac pecudem distantia separat una, Quod bona quadrupedum ante oculos sita sunt, ego contra Spero quod extra aciem longum seruatur in aeuum? Nam si tota mihi cum corpore uita peribit Nec poterit superesse meum post funera quidquam, Quis mihi regnator caeli, quis conditor orbis, Quis deus aut quae iam merito metuenda potestas? Ibo per impuros feruente libidine luxus, Incestabo toros, sacrum calcabo pudorem Infitiabor habens aliquod sine teste propinqui Depositum, tenues auidus spoliabo clientes, Longaeuam perimam magico cantamine matrem Tardat anus dominum dilata morte secundum), Nec formido malum. Falluntur publica iura, Lex armata sedet sed nescit crimen opertum, Aut, si res pateat, iudex corrumpitur auro, Rara reos iusta percellit poena securi. Sed quid ego haec meditor? Reuocat deus ecce seuera Maiestate minax, negat interitura meorum Per mortem momenta operum. "Non occidet" inquit "Interior qui spirat homo, luet ille perenne Supplicium, quod subiectos male rexerit artus. Nec mihi difficile est liquidam circumdare flammis Naturam; quamuis perflabilis illa feratur More noti, capiam tamen et tormenta adhibebo Ipse incorporeus ac spirituum sator unus. Quin et corporibus parilis consortia poenae Decernam, possum quoniam renouare fauillas Antiquam in faciem, nec desperanda potestas. Qui potui formare nouum reparabo peremptum. Non desunt exempla meae uirtutis in ipsis Seminibus; natura docet reuirescere cuncta Post obitum. Siccantur enim pereunte uigore Quo uixere prius; tunc sicca et mortua sulcis Aut foueis mandata latent et more sepulcri Obruta de tumulis rediuiuo germine surgunt. Numquid nosse potes uel coniectare quis istud Tam sollers opifex struat aut quae uis agat intus? Nil uos, o miseri, physicorum dogmata fallant! En ego gignendi dominus ac restituendi Quod periit fluxitque potens, arentia quaeque In ueteres formas aut flore aut₁ fronde reduco, Idque ipsum quandoque homini facturus, inani Surgat ut ex cinere structuraque pristina constet, Quae mihi pro meritis uel per tormenta rependat Crimina uel summae uirtutis in arce coruscet, Non peritura dehinc quacumque in sorte manebit.
Tag globali: God Bestowing Eternal Gifts
Enunciato 1:
divine agent
ipse
creating
institui
oth patient
cuncta
Enunciato 2:
divine agent
ipse
bestowing
dedi
oth patient
insignia
ornamenta
oth benef
nitidoque
mundo
Enunciato 3:
divine agent
ipse
producing
finxi
veg patient
speciosaque ... semina

God is the only Creator

Interea, dum mixta uiget substantia in unum, Sit memor auctoris proprii, ueneretur et oret Artificem submissa suum. Non condidit alter Halantis animae figmentum et corporis alter, Nec bona praesentis uitae numerosa gubernant Numina. Non alius segetes et spicea farra Suppeditat deus ast alius dat musta racemis Purpureumque graui fundit de palmite sucum; Ipse ego sum uirides oleas pinguescere bacis Qui facio, Graia quas Pallade fingitis ortas, Et qui Lucinas tribuo nascentibus horas. Duplex lege mea per mutua foedera sexus Gignere amat subolem generisque propagine gaudet, Quem uos lasciuis uiolatis amoribus ignem Et stupra uestra deae Veneris praetexitis umbra. Vnus ego elementa rego nec mole laboris Vt miser infirmusue aliquis fragilisue fatigor. Lux immensa mihi est et non resolubilis aetas Sensibus et uestris haud intellecta uetustas. Inde ministeriis ad tot moderamina mundi Non egeo nec participes sociosue requiro. Porro autem angelicas legiones, quas mea fecit Dextera, nosse meum est et quae natura creatis Subsistat qualesque mihi seruentur ad usus.
Enunciato 1:
divine agent
ipse ... ego
causing to thrive
pinguescere
facio
veg benef
uirides ... oleas
Enunciato 2:
divine cause
lege ... mea
hum exp
duplex
sexus
rejoicing
gaudet
hum cause
generisque ... propagine
Enunciato 3:
divine agent
Vnus ... ego
dominating
rego
oth patient
elementa
Enunciato 4:
divine exp
not being overwhelmed
nec
fatigor
oth cause
mole ... laboris
Enunciato 5:
divine agent
mihi
oth patient
lux ... immensa
being owned
est

God is the only Creator

Tu me praeterito meditaris numina mille, Quae simules parere meis uirtutibus, ut me Per uarias partes minuas, cui nulla recidi Pars aut forma potest, quia sum substantia simplex Nec pars esse queo. Solis diuisio rebus Compositis factisque subest; me nemo creauit, Vt scindi ualeam cunctorum conditor unus. Crede, quod ex nihilo formaui pars mea non est. Quare age, mortalis, soli mihi construe templum Meque unum uenerare deum. Caementa remitto Et quae saxa Paros secat et quae₁ Punica rupis, Quae uiridis Lacedaemon habet maculosaque Synna. Natiuum nemo scopuli mihi dedicet ostrum. Templum mentis amo, non marmoris; aurea in illo Fundamenta manent fidei, structura niuali Consurgit pietate nitens, tegit ardua culmen Iustitia, interius spargit sola picta rubenti Flore pudicitiae pudor almus et atria seruat. Haec domus apta mihi est, haec me pulcherrima sedes Accipit, aeterno caelestique hospite digna.
Enunciato 1:
divine agent
ipse ... ego
causing to thrive
pinguescere
facio
veg benef
uirides ... oleas
Enunciato 2:
divine cause
lege ... mea
hum exp
duplex
sexus
rejoicing
gaudet
hum cause
generisque ... propagine
Enunciato 3:
divine agent
Vnus ... ego
dominating
rego
oth patient
elementa
Enunciato 4:
divine exp
not being overwhelmed
nec
fatigor
oth cause
mole ... laboris
Enunciato 5:
divine agent
mihi
oth patient
lux ... immensa
being owned
est

God creates mankind , but the creature is forgetful of their divine component

Nec nouus hic locus est, fluxit mea gloria in artus Et lux uera dei. (Deus illustrauit alumnam Materiem corpusque parens habitabile fecit Ipse sibi, placito ut possit requiescere templo.) Condideram perfectum hominem, spectare superna Mandaram totis conuersum sensibus in me, Recto habitu celsoque situ et sublime tuentem, Sed despexit humum seque inclinauit ad orbis Diuitias pepulitque meum de pectore numen. Restituendus erat mihimet. Submissus in illum Spiritus ipse meus descendit et edita limo Viscera diuinis uirtutibus informauit Iamque hominem assumptum summus deus in deitatem Transtulit ac nostro docuit recalescere cultu."
Tag globali: man Is Supposed To Look Up At God God As The True Light
Enunciato 1:
divine agent
mea ... gloria
flowing
fluxit
hum benef
in ... artus
Enunciato 2:
divine agent
Deus
ennobling
illustrauit
oth benef
alumnam
materiem
Enunciato 3:
divine agent
parens
ipse
creating
fecit
oth patient
corpusque
habitabile
divine benef
sibi
Enunciato 4:
divine patient
submissus
spiritus ... meus
descending
descendit
hum benef
in ... illum
Enunciato 5:
divine agent
moulding
informauit
hum patient
edita ... limo
Viscera
manner
diuinis ... uirtutibus

God creates mankind , but the creature is forgetful of their divine component

Scire uelim praecepta patris quibus auribus haec tu Accipias, Italae censor doctissime gentis. An ueterem tantum morem ratione relicta Eligis et dici id patitur sapientis acumen Ingeniumque uiri? "Potior mihi pristinus est mos Quam uia iustitiae, pietas quam prodita caelo Quamque fides ueri, rectae quam regula sectae"? Si quidquid rudibus mundi nascentis in annis Mos habuit sancte colere ac seruare necesse est, Omne reuoluamus sua per uestigia saeclum Vsque ad principium. Placeat damnare gradatim Quidquid posterius successor repperit usus.
Tag globali: man Is Supposed To Look Up At God God As The True Light
Enunciato 1:
divine agent
mea ... gloria
flowing
fluxit
hum benef
in ... artus
Enunciato 2:
divine agent
Deus
ennobling
illustrauit
oth benef
alumnam
materiem
Enunciato 3:
divine agent
parens
ipse
creating
fecit
oth patient
corpusque
habitabile
divine benef
sibi
Enunciato 4:
divine patient
submissus
spiritus ... meus
descending
descendit
hum benef
in ... illum
Enunciato 5:
divine agent
moulding
informauit
hum patient
edita ... limo
Viscera
manner
diuinis ... uirtutibus

Description of the stages of human progress with a focus on early human life

Orbe nouo nulli subigebant arua coloni; Quid sibi aratra uolunt, quid cura superflua rastri? Ilignis melius saturatur glandibus aluus. Primi homines cuneis scindebant fissile lignum; Decoquat in massam feruens strictura secures Rursus et ad proprium restillet uena metallum! Induuias caesae pecudes et frigida paruas Praebebat spelunca domos; redeamus ad antra, Pellibus insutis hirtos sumamus amictus! Immanes quondam populi feritate subacta Edomiti iam triste fremant iterumque ferinos In mores redeant atque ad sua prisca recurrant! Praecipitet Scythica iuuenis pietate uietum Votiuo de ponte patrem (sic mos fuit olim).
Tag globali: animals killed to create clothes primitive humans live in caves
Enunciato 1:
hum agent
nulli
coloni
subdueing
subigebant
oth patient
arua
Enunciato 2:
hum agent
primi ... homines
cutting
scindebant
veg patient
fissile ... lignum
inanim instr
cuneis
Enunciato 3:
anim patient
caesae ... pecudes
offering
praebebat
inanim theme
induuias
Enunciato 4:
inanim agent
frigida
spelunca
offering
praebebat
inanim theme
paruas
domos

Description of the stages of human progress with a focus on early human life

Caedibus infantum fument Saturnia sacra Flebilibusque truces resonent uagitibus arae. Ipsa casas fragili texat gens Romula culmo (Sic tradunt habitasse Remum). Regalia faeno Fulcra supersternant aut pelle Libystidis ursae Compositam clamydem uilloso corpore gestent! Talia Trinacrius ductor uel Tuscus habebant. Roma antiqua sibi non constat uersa per aeuum Et mutata sacris ornatu legibus armis. Multa colit quae non coluit sub rege Quirino. Instituit quaedam melius, nonnulla refugit Et morem uariare suum non destitit et quae Pridem condiderat iura in contraria uertit. Quid mihi tu ritus solitos, Romane senator, Obiectas, cum scita patrum populique frequenter Instabilis placiti sententia flexa nouarit? Nunc etiam, quotiens solitis decedere prodest Praeteritosque habitus cultu damnare recenti, Gaudemus compertum aliquid tandemque retectum Quod latuit. Tardis semper processibus aucta Crescit uita hominis et longo proficit usu. Sic aeui mortalis habet se mobilis ordo. Sic uariat natura uices; infantia repit, Infirmus titubat pueri gressusque animusque, Sanguine praecalido feruet neruosa iuuenta, Mox stabilita uenit maturi roboris aetas, Vltima consiliis melior sed uiribus aegra Corpore subcumbit mentem purgata senectus. His genus humanum per dissona tempora duxit Curriculis aeuum mutabile. Sic hebes inter Primitias mersumque solo ceu quadrupes egit, [Quadrupedis pueri lactantia uiscera traxit.] Mox tenerum docili ingenio iamque artibus aptum Noscendis uaria rerum nouitate politum est, Inde tumens uitiis calidos adoleuit in annos Donec decocto solidaret robore uires Tempus adest ut iam sapiat diuina serenae Mentis consilio uiuacius abdita sollers Quaerere et aeternae tandem inuigilare saluti. Quamquam, si tantus amor est et cura uetusti Moris et a prisco placet haud discedere ritu, Extat in antiquis exemplum nobile libris Iam tunc diluuii sub tempore uel prius uni Inseruisse deo gentem quae prima recentes Incoluit terras uacuoque habitauit in orbe. Vnde genus ducit nostrae porrecta propago Stirpis et indigenae pietatis iura reformat. Sed, quia Romanis loquimur de cultibus, ipsum Sanguinis Hectorei populum probo tempore longo Non multos coluisse deos rarisque sacellis Contentum paucas posuisse in collibus aras. Innumeros post deinde deos uirtute subactis Vrbibus et claris peperit sibi Roma triumphis. Inter fumantes templorum armata ruinas Dextera uictoris simulacra hostilia cepit Et captiua domum uenerans ceu numina uexit. Hoc signum rapuit bimaris de strage Corinthi, Illud ab incensis in praedam sumpsit Athenis, Quasdam uicta dedit capitis Cleopatra canini Effigies, quasdam domitis Hammonis harenis Syrtica cornutas facies habuere tropaea. Roma triumphantis quotiens ducis inclyta currum Plausibus excepit, totiens altaria diuum Addidit et spoliis sibimet noua numina fecit, Numina quae patriis cum moenibus eruta nullum Praesidium potuere suis afferre sacellis. Cernis ut antiqui semper uestigia moris Gressibus incertis uarie titubasse probentur Adsciscendo deos maioribus incompertos Seque peregrina sub religione dicasse Nec ritus seruasse suos? Quodcumque sacrorum est Exulat externumque inimicam uenit in urbem. Frustra igitur solitis, praua obseruatio, inhaeres; Non est mos patrius quem diligis, improba, non est₁. Sed sollers orator ait fataliter urbem Sortitam quonam genio proprium exigat aeuum. "Cunctis nam populis seu moenibus inditur" inquit "Aut fatum aut genius nostrarum more animarum, Quae sub disparili subeunt noua corpora sorte". Iam primum qui sit genius uel qui₁ status illi Competat ignoro, quid possit et unde oriatur, Spiritus informis sine corpore, formaue et ulla Sit species, et quid sapiat quae munera curet. Contra animas hominum uenis uitalibus intus Sic interfusas intellego, sanguis ut ex his Accipiat motumque leuem tenerumque uaporem, Vnde pererratis uegetet praecordia membris, Frigida succendat, riget arida, dura relaxet. Sic hominis uitam sibi temperat atque gubernat Viuida mens, quam tu ficto componere temptas Moerorum genio, qui nusquam est nec fuit umquam. Quin et corporibus uersat mens uiua regendis Summum consilium, fida ut tutacula nudis Inualidisque paret, metuenda pericula uitet, Vtile prospiciat, uarias agitetur ad artes, Consultet cui se domino submittat et orbis Quem putet auctorem quem rerum summa sequatur. At tuus hic urbis genius (dicas uolo) quando Coepit adhuc paruae primum se infundere Romae? Fluxit ab uberibus nemorosa in ualle lupinis Infantesque aluit dum nascitur ipse gemellos? An cum uulturibus uolitans ignota per auras Vmbra repentinam traxit de nube figuram? Culminibus summis sedet an penetralia seruat? Instituit mores et iura forensia condit, An castrorum etiam fossis interuenit, acres Cogit ad arma uiros, lituis ciet, urget in hostem? Quae quis non uideat sapientum digna cachinno? Fingamus tamen esse aliquam quae talia curet Vmbram siue animam, per quam res publica fatum Hauserit et calidis animetur tota medullis. Cur non haec eadem de religione colenda Consultat? Cur non suspectat libera caelum? Cur sibi praescriptum non commutabile fatum Vt captiua putat? Genesis cur uincula fingit? Cui iam nolle licet quod tunc uoluisse licebat Erroresque abolere suos ac flectere sensus. Sic septingentis errauit circiter annis Lubricaque et semper dubitans quae forma placeret Imperii, quae regnandi foret aequa potestas. Regius exortam iam tunc habuit status urbem Non sine grandaeuis curarum in parte locatis. Mox proceres de stirpe senum tractasse uidemus Clauum consilii. Plebeias inde cateruas Collatas patribus mixtim dicionibus aequis Imperitasse diu belloque et pace regendis; Consule nobilitas uiguit, plebs fisa tribuno est. Displicet hic subito status et bis quina creantur Summorum procerum fastigia, quos duodeni Circumstant fasces simul et sua quemque securis. Rursus se geminis reddit ductoribus omnis Publica res et consulibus dat condere fastos. Vltima sanguineus turbauit saecla triumuir. Fluctibus his olim fatum geniusue animusue Publicus errauit; tandem deprendere rectum Doctus iter caput augustum diademate cinxit Appellans patrem patriae, populi atque senatus Rectorem, qui militiae sit ductor et idem Dictator censorque bonus morumque magister, Tutor opum, uindex scelerum, largitor honorum. Quod si tot rerum gradibus totiens uariatis Consiliis aegre tandem peruenit ad illud Quod probet ac sancto reuerentia publica seruet Foedere, quid dubitat diuina agnoscere iura Ignorata prius sibimet tandemque retecta? Gratemur, iam non dubitat. Nam subdita Christo Seruit Roma deo cultus exosa priores. Romam dico uiros quos mentem credimus urbis, Non genium, cuius frustra simulatur imago. Quamquam cur genium Romae mihi fingitis unum, Cum portis domibus thermis stabulis soleatis Assignare suos genios perque omnia membra Vrbis perque locos geniorum milia multa Fingere, ne propria uacet angulus ullus ab umbra? Restat ut et fatum similis dementia cunctis Aedibus imponat, paries ut quisque sub astro Fundatus structusque suo, qua sorte maneret, Quando autem rueret, primis acceperit horis. Adscribunt saxis Lachesis male fortia fila Tectorumque trabes fusis pendere rotatis Credunt atque ipsis tribuunt decreta tigillis Ceu distet cuius stellae sit fraxinus ortu Eruta quae summum conscenderet ardua culmen. Denique nulla hominum res est, nulla₁ actio mundi Cui non fatalem memorent incumbere sortem. Quae quia constituunt, dicant cur condita sit lex Bis sex in tabulis aut cur rubrica minetur Quae prohibet peccare reos, quos ferrea fata Cogunt ad facinus et ineuitabile mergunt. Quin et uelle adigunt prauum insinuantia uotum Ne liceat miseris uetitum committere nolle Cedite, si pudor est, gladiumque retundite uestrum. Aspera nil meritos poenis plectentia iura, Antrum carcereum dissoluite, corpora sub quo Agminis innocui fato peccante tenetis. Nemo nocens, si fata regunt quod uiuitur ac fit. Immo nocens quicumque uolens quod non licet audet, Alterutrum quia uelle suum est nec fata reatum Imponunt homini, sed fit reus ipse suopte Ingenio placitumque nefas et facta rependit Impia suppliciis merito non sorte peremptus. Quisque putat fato esse locum sciat omniparentem Nosse deum nulli uetitum fatalibus astris Nec mathesis praescripto aliquo pia uota repelli. Spirat enim maiora animus seque altius effert Sideribus transitque uias et nubila fati, Et momenta premit pedibus quaecumque putantur Figere propositam natali tempore sortem. Huc ades omne hominum genus, huc concurrite et urbes! Lux immensa uocat, factorem noscite uestrum! Libera secta patet. Nil sunt fatalia uel si Sunt aliqua opposito uanescunt irrita Christo. Sed multi duxere dei per prospera Romam, Quos colit ob meritum magnis donata triumphis. Ergo age, bellatrix, quae uis subiecerit ede Europam Libyamque tibi, dic nomina diuum. Iuppiter ut Cretae domineris, Pallas ut₁ Argis Cynthius ut Delfis tribuerunt omine dextro; Isis Nilicolas, Rhodios Cytherea reliquit, Venatrix Ephesum uirgo, Mars dedidit Hebrum Destituit Thebas Bromius, concessit et ipsa Iuno suos Frygiis seruire nepotibus Afros Et quam subiectis dominam dea gentibus esse Si qua fata sinant iam tum tenditque fouetque Iussit Romuleis addictam uiuere frenis. Perfidiane deum indigenum cecidere tot urbes Destructaeque iacent ipsis prodentibus arae? O pietas! O₁ sancta fides! Traduxit alumnos Maiestas infida locos et creditur istis Numinibus qui transfugio meruere sacrari! An uoluit seruare suos luctataque multum Religio infestas temptauit pellere turmas Romanis obnixa globis, sed fortior illam Virtus luctifico camporum in puluere fregit? Immo ita est, armis et uiribus indiga ueri Victa superstitio est et inanem gloria fugit. Sed nec difficilis fuit aut satis ardua genti Natae ad procinctus uictoria frangere inertes Molliaque omnigenum colla inclinare deorum. Num cum Dictaeis bellum Corybantibus asper Samnitis Marsusque leui sudore gerebat? Num mastigoforis oleoque et gymnadis arte Vnctis pugilibus miles pugnabat Etruscus? Nec petaso insignis poterat Lacedaemone capta Mercurius seruare suas de clade palestras. Appenninicolam peditem Cybeleius hostis Congressu excipiens Asiam defendere et Idam Qui potuit cogente acies in proelia Gallo? Idalias nisi forte rosas, laurum citharoedi Vatis, siluicolae calamos arcumque puellae Dedere seruitio calcataque sacra domare Difficilis operis fuit immensique laboris. Fluctibus Actiacis signum symphonia belli Aegypto dederat, clangebat bucina contra. Institerant tenues cumbae fragilesque faseli Inter turritas Memphitica rostra Liburnas. Nil potuit Serapis deus et latrator Anubis Stirpis Iuleae ductore exercitus ardens Praeualuit gelido quem miserat Algidus axe. Non armata Venus, non tunc clipeata Minerua Venere auxilio, non diuum degener ordo Et patria extorris Romanis affuit armis. Victus et ipse prius inimica nec agmina iuuit Si tamen antiquum norat retinere dolorem Sed dicis legisse deos ubi sanctior usus Templorum cultu celebri sine fine maneret, Aeneadumque ultro uictricia signa uirorum Regis amore Numae nullo cogente secutos. Num Diomedis item tentoria et acris Vlixi Castra uolens Pallas caesis custodibus arcis Legit, ubi umenti sudaret maesta sigillo? Aut quotiens ductor Macetum fortissimus altos Templorum cineres uictis cumulauit Amyclis Optarunt praedis domini se numina capta Misceri Assyriaeque uehi Babylonis ad arcem? Non fero Romanum nomen sudataque bella Et titulos tanto quaesitos sanguine carpi. Detrahit inuictis legionibus et sua Romae Praemia deminuit qui quidquid fortiter actum est Adscribit Veneri. Palmam uictoribus aufert. Frustra igitur currus summo miramur in arcu Quadriiugos stantesque duces in curribus altis Fabricios Curios hinc Drusos inde Camillos, Sub pedibusque ducum captiuos poplite flexo Ad iuga depressos manibusque in terga retortis Et suspensa graui telorum fragmina trunco, Si Brennum Antiochum Persen Pyrrhum Mithridaten Flora Matuta Ceres et Larentina subegit. "His tamen auspicibus successus dextra dederunt Omina laetificos et felix affuit ales." Quid sibi uult uirtus, quid gloria, si Coruinum Coruus Apollineus pinna uel gutture iuuit? Sed tamen hic coruus cur defuit exitiali Forte die, infaustas tegerent cum funera Cannas Oppeteretque super congesta cadauera consul? Cur Cremerae in campis cornice uel oscine parra Nemo deum monuit perituros Marte sinistro Tercentum Fabios uix stirpe superstite in uno? Nullane tristificis Tritonia noctua Carrhis Aduolitans praesto esse deam praenuntia Crasso Prodidit, aut Paphiam niueae uexere columbae Cuius inauratum tremeret gens Persica limbum? Sed uideo quae te moueant exempla uetustae Virtutis. Dicis domitum terraque marique Orbem, res laetas et prospera quaeque retexis, Mille triumphorum memoras ex ordine pompas Ductaque per mediam spoliorum fercula Romam. Vis dicam quae causa tuos Romane, labores In tantum extulerit, quis gloria fotibus aucta Sic cluat, impositis ut mundum frenet habenis? Discordes linguis populos et dissona cultu Regna uolens sociare deus, subiungier uni Imperio quidquid tractabile moribus esset Concordique iugo retinacula mollia ferre Constituit, quo corda hominum coniuncta teneret Religionis amor; nec enim fit copula Christo Digna, nisi implicitas societ mens unica gentes. Sola deum nouit concordia, sola benignum Rite colit tranquilla patrem. Placidissimus illum Foederis humani consensus prosperat orbi, Seditione fugat, saeuis exasperat armis, Munere pacis alit, retinet pietate quieta. Omnibus in terris quas continet occidualis Oceanus roseoque Aurora illuminat ortu Miscebat Bellona furens mortalia cuncta Armabatque feras in uulnera mutua dextras. Hanc frenaturus rabiem deus undique gentes Inclinare caput docuit sub legibus hisdem Romanosque omnes fieri quos Rhenus et Hister Quos Tagus aurifluus quos magnus inundat Hiberus Corniger Hesperidum quos interlabitur et quos₁ Ganges alit tepidique lauant septem ostia Nili. Ius fecit commune pares et nomine eodem Nexuit et domitos fraterna in uincla redegit. Viuitur omnigenis in partibus haud secus ac si Ciues congenitos concludat moenibus unis Vrbs patria atque omnes lare conciliemur auito. Distantes regione plagae diuisaque ponto Litora conueniunt nunc per uadimonia ad unum Et commune forum, nunc per commercia et artes Ad coetum celebrem, nunc per genialia fulcra Externi ad ius conubii; nam sanguine mixto Texitur alternis ex gentibus una propago. Hoc actum est tantis successibus atque triumphis Romani imperii. Christo iam tunc uenienti, Crede, parata uia est, quam dudum publica nostrae Pacis amicitia struxit moderamine Romae. Nam locus esse deo quis posset in orbe feroci Pectoribusque hominum discordibus et sua iura Dissimili ratione tuentibus, ut fuit olim? Sic incompositos humano in pectore sensus Disiunctasque animi turbato foedere partes Nec liquida inuisit sapientia nec deus intrat. At si mentis apex regnandi iure potitus Pugnacis stomachi pulsus fibrasque rebelles Frenet et omne iecur ratione coerceat una, Fit stabilis uitae status et sententia certa Haurit corde deum domino et subiungitur uni. En ades, omnipotens, concordibus influe terris! Iam mundus te, Christe, capit quem congrege nexu Pax et Roma tenent. Capita haec et₁ culmina rerum Esse iubes nec Roma tibi sine pace probatur Et pax ut placeat facit excellentia Romae, Quae motus uarios simul et dicione coercet Et terrore premit. Nec enim spoliata prioris Robore uirtutis senuit nec saecula sensit Nec tremulis cum bella uocant capit arma lacertis Nec tam degeneri uenerandis supplicat ore Principibus, quam uult praenobilis ille senator Orandi arte potens et callida fingere doctus Mentitumque grauis personae inducere pondus, Vt tragicus cantor ligno tegit ora cauato, Grande aliquod cuius per hiatum crimen anhelet. Si uocem simulare licet, nempe aptior ista Vox Romae est quam nunc eius sub nomine promam. Quae, quia turpe putat templorum flere repulsam Aegidaque in dubiis pro se pugnasse periclis Dicere seque grauem senio inclinante fateri, Ductores complexa suos sic laeta profatur: "O clari saluete duces generosa propago Principis inuicti, sub quo senium omne renascens Deposui uidique meam flauescere rursus Canitiem; nam, cum mortalia cuncta uetustas Imminuat, mihi longa dies aliud parit aeuum, Quae uiuendo diu didici contemnere finem. Nunc, nunc iusta meis reuerentia competit annis, Nunc merito dicor uenerabilis et caput orbis, Cum galeam sub fronde oleae cristasque rubentes Concutio uiridi uelans fera cingula serto Atque armata deum sine crimine caedis adoro. Crimen enim (piget heu!) crimen persuaserat atrox Iuppiter ut sacro iustorum sanguine tincta Assuetum bellis scelerarem funere ferrum. Illius instinctu primus Nero matre perempta Sanguinem apostolicum bibit ac me strage piorum Polluit et proprium facinus mihi saeuus inussit. Post hunc et Decius iugulis bacchatus apertis Insanam pauit rabiem; mox et sitis arsit Multorum similis per uulnera tristia flagrans Extrahere insignes animas ac ludere poenis Vndantesque meum in gremium defundere mortes Et sub iure fori non noxia colla secare. Hac me labe ream modo tempora uestra piarunt. Viuo pie uobis auctoribus, impia pridem Arte Iouis fateor; quid enim non ille cruentum Tradidit aut quid mite sibi placidumue poposcit? Qui, dum praemetuit cultus inolescere Christi, Saeuiit ac miserum foedauit sanguine saeclum. Et sunt qui nobis bella exprobrare sinistra Non dubitent, postquam templorum spreuimus aras, Affirmentque Libyn Collinae a cardine portae Hannibalem Iouis imperio Martisque repulsum Victores Senonas Capitoli ex arce fugatos Cum super e celso pugnarent numina saxo. Qui mihi praeteritam cladem ueteresque dolores Inculcant iterum, uideant me tempore uestro Iam nil tale pati. Nullus mea barbarus hostis Cuspide claustra quatit, non armis ueste comisque Ignotus capta passim uagus errat in urbe Transalpina meam rapiens in uincula pubem. "Temptauit Geticus nuper delere tyrannus Italiam patrio ueniens iuratus ab Histro Has arces aequare solo, tecta aurea flammis Soluere, mastrucis proceres uestire togatos.
Tag globali: animals killed to create clothes primitive humans live in caves
Enunciato 1:
hum agent
nulli
coloni
subdueing
subigebant
oth patient
arua
Enunciato 2:
hum agent
primi ... homines
cutting
scindebant
veg patient
fissile ... lignum
inanim instr
cuneis
Enunciato 3:
anim patient
caesae ... pecudes
offering
praebebat
inanim theme
induuias
Enunciato 4:
inanim agent
frigida
spelunca
offering
praebebat
inanim theme
paruas
domos

Italian territories ravaged by Goths

Iamque ruens Venetos turmis protriuerat agros Et Ligurum uastarat opes et amoena profundi Rura Padi Tuscumque solum uicto amne premebat.
Enunciato 1:
hum agent
ruens
turmis
devastating
protriuerat
oth patient
Venetos
agros
Enunciato 2:
hum agent
ruens
turmis
ravaging
uastarat
oth patient
Ligurum
opes
Enunciato 3:
hum agent
ruens
turmis
tormenting
premebat
oth patient
rura ... solum
Enunciato 4:
oth patient
amne
being defeated
uicto

Italian territories ravaged by Goths

Depulit hos nimbos equitum non peruigil anser, Proditor occulti tenebrosa nocte pericli, Sed uis cruda uirum perfractaque congredientum Pectora nec trepidans animus subcumbere leto Pro patria et pulchram per uulnera quaerere laudem. Numquid et ille dies Ioue contulit auspice tantum Virtutis pretium? Dux agminis imperiique Christipotens nobis iuuenis fuit et comes eius Atque parens Stilico; deus unus Christus utrique. Huius adoratis altaribus et cruce fronti Inscripta cecinere tubae. Prima hasta dracones Praecurrit quae Christi apicem sublimior effert. Illic ter denis gens exitiabilis annis Pannoniae poenas tandem deleta pependit. Corpora famosis olim ditata rapinis In cumulos congesta iacent mirabere seris Posteritas, saeclis inhumata cadauera late Quae Pollentinos texerunt ossibus agros. Si potui manibus Gallorum excisa leuare De cinerum squalore caput, redeunte Camillo Signa renidenti fumans si fronte recepi Si potui miseras sertis redimire ruinas Et male pendentes lauru praecingere turres, Quo te suscipiam gremio, fortissime princeps, Quos spargam flores, quibus insertabo coronis Atria, quae festis suspendam pallia portis Immunis tanti belli ac te stante sub armis Libera et aure tenus Geticos experta tumultus? Scande triumphalem currum spoliisque receptis Huc Christo comitante ueni! Date uincula demam Captiuis gregibus; manicas deponite longo Tritas seruitio, matrum iuuenumque cateruae! Dediscat seruire senex laris exul auiti Discat et ad patrium limen genetrice reuersa Ingenuum se nosse puer. Timor omnis abesto Vicimus, exultare libet. Quid tale repulso Poenorum quondam duce contigit? Ille petitae Postquam perculerat tremefacta repagula portae, Baianis resolutus aquis durissima luxu Robora destituit ferrumque libidine fregit. At noster Stilico congressus comminus ipsa Ex acie ferrata uirum dare terga coegit. Hic Christus nobis deus affuit et mera uirtus; Illic lasciuum, Campania fertilis, hostem Deliciae uicere tuae. Non Iuppiter acrem Protexit Fabium, sed iuuit amoena Tarentus, Quae dedit illecebris domitum calcare tyrannum. "His ego pro meritis quae praemia digna rependam Non habeo. Membra statuis effingere uile est (Virtutem nil uile decet). Nam uile₁ quod aetas Eripit. Aera cadunt aut fuluum defluit aurum Aut candor perit argenti, si defuit usus, Et fuscata situ corrumpit uena colorem. Viua tibi, princeps, debetur gloria, uiuum Virtutis pretium decus immortale secuto. Regnator mundi Christo sociabere in aeuum, Quo ductore meum trahis ad caelestia regnum. Nil te permoueat magni uox rhetoris oro Qui sub legati specie sacra mortua plorans Ingenii telis et fandi uiribus audet Heu nostram temptare fidem nec te uidet ac me Deuotos, Auguste, deo cui sordida templa Clausimus et madidas sanie deiecimus aras. Vnus nostra regat seruetque palatia Christus. Ne quis Romuleas daemon iam nouerit arces, Sed soli pacis domino mea seruiat aula." Sic affata pios Roma exorauit alumnos Spernere legatum non admittenda petentem, Legatum Iouis ex adytis ab haruspice missum, At non a patria; patriae nam gloria Christus. Persistit tamen affirmans iter esse uiandi Multifidum uariumque, deus cum quaeritur unus.
Enunciato 1:
hum agent
ruens
turmis
devastating
protriuerat
oth patient
Venetos
agros
Enunciato 2:
hum agent
ruens
turmis
ravaging
uastarat
oth patient
Ligurum
opes
Enunciato 3:
hum agent
ruens
turmis
tormenting
premebat
oth patient
rura ... solum
Enunciato 4:
oth patient
amne
being defeated
uicto

All elements are shared by humankind , but different peoples worship different deities

Hinc alios ast inde alios₁ properare seorsum, Quemque per anfractus proprios, sed competa eodem Fine coartari simul et concurrere in unum. Quin etiam caelum atque solum uentos mare nubes Omnibus in commune dari uel qui colimus te, Christe, uel exta litant sculptis qui tabida saxis. Non nego communem cunctis uiuentibus usum Aeris astrorum pelagi telluris et imbris. Immo etiam iniustus pariter iustusque sub uno Axe habitant; unas capit impius et pius auras, Castus et incestus, meretrix et₁ nupta, nec alter Ore sacerdotis quam myrmillonis anhelat Spiritus aerio uitam qui temperat haustu. Nubis uerna pluit zephyro impellente, sed aeque Furis et innocui fecundat rura coloni. Gurgitis aestiui sic pura fluenta uiator Vt latro fessus adit. Sic piratis mare seruit Vt mercatori, nec fluctus secius hosti Obsequitur quam cum licitae fert transtra carinae. Ergo capax utriusque rei natura creandis Se praebet populis nec habet discernere dispar Viuentum meritum, quos tantum pascere iussa est. Seruit enim mundus, non iudicat; hoc sibi summus Naturae dominus praescripta in tempora seruat. Nunc adsunt homini data munera legibus hisdem Quis concessa semel: fons liquitur, amnis inundat, Veliuolum ratibus mare finditur, influit imber, Aura uolat tenuis, uegetatur mobilis aer, Et res naturae fit publica promptaque cunctis Dum seruant elementa suum famulantia cursum. Sic probus atque reus capitalis criminis hisdem Sideribus facilisque poli bonitate fruuntur. Viuere commune est, sed non commune₁ mereri. Denique Romanus Daha Sarmata Vandalus Hunnus Gaetulus Garamans Alamannus Saxo Galaulas Vna omnes gradiuntur humo, caelum omnibus unum est, Vnus et oceanus nostrum qui continet orbem. Addo aliud: nostros potant animalia fontes, Ipso rore mihi seges est quo gramen onagris, Spurca suis nostro amne natat, nostra intrat et ipsos Aura canes animatque leui fera corpora flatu. Sed tantum distant Romana et barbara, quantum Quadrupes abiuncta est bipedi uel muta loquenti, Quantum etiam qui rite dei praecepta sequuntur Cultibus a stolidis et eorum erroribus absunt. Non facit ergo pares in religione tenenda Aeris et caeli communio; corpora tantum Gignit alit reparat recidiuaque semina seruat.
Tag globali: human exploits air human exploits stars human exploits sea human exploits earth human exploits rain donkey eats the same crops as human pig swims in the same river as human dogs breath the same air as human
Enunciato 1:
hum agent
impius ... pius
taking
capit
oth patient
unas
auras
Enunciato 2:
oth agent
nubis ... uerna
fertilizing
pluit
oth patient
rura
hum benef
furis ... innocui
coloni
Enunciato 3:
hum agent
uiator ... fessus
approaching
adit
oth theme
pura ... fluenta
Enunciato 4:
oth patient
mare
serving
seruit
hum benef
sic ... piratis
mercatori
Enunciato 5:
oth patient
natura
being offering
se ... praebet
hum benef
populis
Enunciato 6:
oth agent
natura
being ordered
iussa ... est
conative theme
quos ... pascere
Clausola:
oth agent
feeding pascere
hum benef quos
Enunciato 7:
oth patient
data ... munera
being offered
adsunt
hum benef
homini
Enunciato 8:
hum benef
probus ... reus
exploiting
fruuntur
oth patient
hisdem ... sideribus
Enunciato 9:
hum agent
omnes
walking
gradiuntur
oth patient
Vna
humo

All elements are shared by humankind , but different peoples worship different deities

Nec refert cuius generis cuiusue figurae Aut cuius meriti, modo sint ut corpora terra Edita, terrenis quibus est uigor ex elementis, Artificis quia patris opus discrimine nullo Influit in medium nec auaro munere currit Ante datum quam primus homo sordesceret Adam. Nec uitio utentum restrictum deficit aut se Subtrahit indignis nec foeda et turpia uitat. Haud aliter solis radius colluminat omnes Diffuso splendore locos; ferit aurea tecta, Sed ferit et nigro sordentia culmina fumo. Intrat marmoribus Capitolia clara, sed intrat Carceris et rimas et₁ taetra foramina clausi Stercoris et spurcam redolenti in fornice cellam. Sed non illud erunt obscura ergastula quod sunt Regia gemmato laquearia fulua metallo. Nempe magis non illud erunt qui numen in urnis Quaerunt ac tumulis et laruas sanguine placant Quod sunt qui summum caeli dominum uenerantur Iustitiamque litant et templum pectoris ornant. "Secretum sed grande nequit rationis opertae Quaeri aliter quam si sparsis uia multiplicetur Tramitibus et centenos terat orbita calles Quaesitura deum uariata indage latentem." Longe aliud uerum est; nam multa ambago uiarum Anfractus dubios habet et perplexius errat. Sola errore caret simplex uia nescia flecti In diuerticulum biuiis nec pluribus anceps. Non tamen infitior duplex occurrere nobis Semper iter, geminis mortalia partibus ire Cum dubitant quonam ferat ignorantia gressum. Altera multifida est, at simplex altera et una. Vna deum sequitur, diuos colit altera plures, Et tot sunt eius diuortia quot templorum Signa, quot aeriis uolitant fantasmata monstris. Aut hos thyrsigeri rapit ad Dionysia Bacchi, Illicit aut alios ad Saturnalia festa, Aut docet occultus quae sacra Diespiter infans Inter tinnitus solui sibi poscat aenos. Iamque Lupercales ferulae nudique petuntur Discursus iuuenum, Megalesius hinc spado diris Incensus furiis caeca ad responsa uocatur.
Tag globali: human exploits air human exploits stars human exploits sea human exploits earth human exploits rain donkey eats the same crops as human pig swims in the same river as human dogs breath the same air as human
Enunciato 1:
hum agent
impius ... pius
taking
capit
oth patient
unas
auras
Enunciato 2:
oth agent
nubis ... uerna
fertilizing
pluit
oth patient
rura
hum benef
furis ... innocui
coloni
Enunciato 3:
hum agent
uiator ... fessus
approaching
adit
oth theme
pura ... fluenta
Enunciato 4:
oth patient
mare
serving
seruit
hum benef
sic ... piratis
mercatori
Enunciato 5:
oth patient
natura
being offering
se ... praebet
hum benef
populis
Enunciato 6:
oth agent
natura
being ordered
iussa ... est
conative theme
quos ... pascere
Clausola:
oth agent
feeding pascere
hum benef quos
Enunciato 7:
oth patient
data ... munera
being offered
adsunt
hum benef
homini
Enunciato 8:
hum benef
probus ... reus
exploiting
fruuntur
oth patient
hisdem ... sideribus
Enunciato 9:
hum agent
omnes
walking
gradiuntur
oth patient
Vna
humo

Fruit and vegetables worshippers

Sunt qui quadriuiis breuioribus ire parati Vilia Niliacis uenerantur holuscula in hortis Porrum et caepe deos imponere nubibus ausi Alliaque et +serapen+ caeli super astra locare.
Tag globali: deified mustard deified garlic deified leek deified onion
Enunciato 1:
hum agent
sunt ... qui
worshipping
uenerantur
veg benef
Vilia
holuscula
oth loc
Niliacis
in ... hortis
Enunciato 2:
hum agent
putting
imponere
ausi
veg theme
porrum ... caepe
oth loc
nubibus
Enunciato 3:
hum agent
putting
ausi
locare
veg theme
Alliaque ... +serapen+

Syncretistic forms of gods and goddesses in Egypt and Rome

Isis enim et Serapis et₁ grandi Simia cauda Et Crocodillus idem quod Iuno Lauerna Priapus; Hos tu, Nile, colis, illos tu, Thybris, adoras.

Syncretistic forms of gods and goddesses in Egypt and Rome

Vna superstitio est, quamuis non concolor error. Hinc alia exoritur tenebrosis tecta frutectis Semita, quam pecudes et muta animalia carpunt Quaeque latent siluis; operitur nescia caeli Mens hominum saeuo uiuens captiua tyranno. Haec putat esse deum nullum, namque omnia uerti Casibus et nullo sub praeside saecla rotari. Hoc iter haudquaquam magno discrimine distat Hisce uiis quas uos teritis, qui numina multa Et portenta deum summum numerosa putatis. Simplicis ergo uiae dux est deus. Ille per unam Ire iubet mortale genus quam dirigit ipse Sublimem dextro celsa ad fastigia cliuo. Prima uiae facies inculta subhorrida tristis Difficilis sed fine sui pulcherrima et amplis Praedita diuitiis et abundans luce perenni Et quae praeteritos possit pensare labores. Multiplici dux daemon adest, qui parte sinistra Centifidum confundit iter. Trahit inde sofistas Barbatos, trahit hinc opibus uel honore potentes. Illicit et uolucrum linguis et₁ haruspice fallit, Instigat bacchantis anus ambage Sibyllae, Inuoluit mathesi, magicas impellit in artes, Omine sollicitat, capit augure, territat extis. Cernis ut una uia est multis anfractibus errans Talem passa ducem qui non sinat ire salutis Ad dominum, sed mortis iter per deuia monstret, Deuia picta bonis breuibus sed fine sub ipso Tristia et in subitam praeceps immersa Carybdem? Ite procul, gentes! Consortia nulla uiarum Sunt uobis cum plebe dei. Discedite longe Et uestrum penetrate chaos, quo uos uocat ille Praeuius infernae perplexa per auia noctis. At nobis uitae dominum quaerentibus unum Lux iter est et clara dies et₁ gratia simplex. Spem sequimur gradimurque fide fruimurque futuris, Ad quae non ueniunt praesentis gaudia uitae Nec currunt pariter capta et capienda uoluptas. Vltima legati defleta dolore querella est Palladiis quod farra focis uel quod₁ stipis ipsis Virginibus castisque choris alimenta negentur Vestales solitis fraudentur sumptibus ignes. Hinc ait et steriles frugescere rarius agros Et tristem saeuire famem totumque per orbem Mortales pallere inopes ac panis egenos. Quae tanta extiterit praesenti tempore tamque Inuidiosa famis, quam Triptolemi Cererisque Mouerit ira penu pro uirginis ulciscendo, Non memini nec tale aliquid uel fama susurrat. Audio per Pharios Nilum discurrere campos More suo uiridisque sata stagnare Canopi. Aut ueniat sicco qui flumine nuntius affert Ieiunam squalere siti sub puluere Memphim Nec Pelusiacae limum sudare paludis. Num fons arcano naturae tectus operto Aruit et tenuem uix stillat uena liquorem? Num refugus nostras odit praestringere ripas Amnis et exustos cursum deflectit ad Indos? Num tractu in medio bibulus uorat alueus undam Fluminis et subito stagna absorbentur hiatu, Ne sulcos operire uadis neue arida possint Aegypti per plana trahi glaebasque rigentes Infusis ad pingue lutum mollire fluentis Vnde seges late crinitis fluctuet agris Densius et grauidis se uestiat aequor aristis? Respice num Libyci desistat ruris arator Frumentis onerare rates et ad ostia Thybris Mittere triticeos in pastum plebis aceruos, Numne Leontini sulcator soluere campi Cesset frugiferas Lilybeo ex litore cumbas Nec det uela fretis Romana nec horrea rumpat Sardorum congesta uehens granaria classis. Ergo piris mensas siluestribus implet arator Poenus et auulsas Siculus depascitur herbas, Iamque Remi populo quernas Sardinia glandes Suppeditat, iam corna cibus lapidosa Quiritum? Quis uenit esuriens magni ad spectacula circi? Quae regio gradibus uacuis ieiunia dira Sustinet aut quae Ianiculi mola muta quiescit? Quantos quaeque ferat fructus prouincia quamque Vbere fecundo large fluat orbis opimus, Indicio est annona, tuae quae publica plebi, Roma, datur tantaeque manus longa otia pascit. Sit fortasse aliquis paulo infecundior annus; Nil mirum, nec in orbe nouum. Didicere priores Perpessi plerumque famem, si tabidus aer Siccauit tenues ardenti sidere nubes Nec uernas infudit aquas creberrimus imber Fruge noua et uiridi, si messis adulta priusquam Conceptas tenero solidaret lacte medullas Afflatum calido sucum contraxit ab euro Ieiunosque tulit calamos atque irrita uota Agricolae sterilis stipularum silua fefellit. His, ni fallor, ager uitiis corruptus et ante Subiacuit, quam Palladium, quam₁ Vesta penates Sub lare Pergameo seruarent igne reposto, Quam Priami genitor conductis moenia fabris Extrueret, quam uirgo suas fundaret Athenas Pallas, in his quoniam Vestalis origo fauillae Vrbibus, ut memorant, primo de fomite sumpta est Sacraruntque focos aut Fryx aut₁ Graius alumnos. Antiquis elementa labant erroribus ac de Legitimo discussa modo plerumque feruntur In casus alios quam lex habet aut iter anni. Nunc consumit edax segetem rubigo maligni Aeris ex uitio, nunc culpam uere tepenti Post zephyros gelidi glacies aquilonis inurit Ambustumque caput culmi fuligine tinguit. Seminis aut teneri turgens dum germinat herba, Continuis nimiisque perit constricta pruinis Nec potis est tenuem telluri affigere fibram. Mox eiecta solo glacie sidente superfit Nudaque subducto radix auellitur aruo. Ancipites tribuli subeunt et carduus horrens; Hos fert sicca sitis, hunc ebrius educat umor. Temperies effusa minus uel plus agit istos Terrarum morbos et mundum uulnerat aegrum. Non aliter nostri corruptus corporis usus In uitium plerumque cadit nec in ordine recto Perstat et excessu moderaminis afficit artus. Vnus enim status est mundique et corporis huius Quod gerimus, natura eadem sustentat utrumque. Edita de nihilo crescunt nihilumque futura Aut titubant morbis aut tempore uicta senescunt, Nec natura caret uitio cui terminus instat. Semper, crede, polus uariis prouentibus annos Texuit; hos multa ditauit fruge fluentes Quosdam infelices astris damnauit iniquus Spe cassa et sterili curam frustratus agrestem. Sed, si Vestales ulciscitur ista puellas Pestis, ab infido quae gignitur improba mundo, Cur non christicolum tantum populatur agellos, Per quos uirginibus uestris stata dona negantur? Vtimur et ruris reditu et₁ ratione colendi (Exercere manum non paenitet), et lapis illic Si stetit, antiquus quem cingere sueuerat error Fasceolis uel gallinae pulmone rogare, Frangitur et nullis uiolatur Terminus extis Et quae fumificas arbor uittata lucernas Seruabat cadit ultrici succisa bipenni. Nec tamen idcirco minor est aut fructus agelli Aut tempestatis clementia laeta serenae, Temperet aut pluuius qui culta noualia uentus. Sed nec magno opus est frugi uiuentibus et cum Maxima proueniunt non amplo in gaudia censu Soluimur inque lucrum studio exultamus auaro. Nam quibus aeternum spes informatur in aeuum, Omne bonum tenue est quod praesens ingerit aetas.

Praise of the wise man and farmer following divine precepts

O felix nimium sapiens et rusticus idem, Qui terras animumque colens impendit utrisque Curam peruigilem, quales quos imbuit auctor Christus et assumptis dedit haec praecepta colonis: "Semina cum sulcis committitis, arua cauete Dura lapillorum macie, ne decidat illic Quod seritur, primo quoniam praefertile germen Luxuriat, suco mox deficiente sub aestu Sideris igniferi sitiens torretur et aret; Neue in spinosos incurrant semina uepres, Aspera nam segetem surgentem uincula texunt Ac fragiles calamos nodis rubus artat acutis; Et ne iacta uiae spargantur in aggere grana, Haec auibus quia nuda patent passimque uorantur Immundisque iacent foeda ad ludibria coruis." His deus agricolam confirmat legibus. Ille Ius caeleste patris non summa intellegit aure, Sed simul et cordis segetem disponit et₁ agri, Ne minus interno niteant praecordia cultu Quam cum laeta suas ostentant iugera messes.
Tag globali: God Giving Regulations About Farming farming as ametaphor for moral development
Enunciato 1:
divine agent
auctor
Christus
prescribing
dedit ... praecepta
hum benef
assumptis
colonis
conative theme
arua ... macie
Clausola:
hum agent
avoiding cauete
oth theme arua dura
inanim cause lapillorum ... macie
Enunciato 2:
divine agent
auctor
Christus
prescribing
dedit ... praecepta
hum benef
assumptis
colonis
conative theme
neue ... uepres
Clausola:
veg patient semina
not facing neue incurrant
veg goal in ... spinosos uepres
Enunciato 3:
veg agent
rubus
tightening
artat
veg patient
fragiles ... calamos
veg instr
acutis
nodis
Enunciato 4:
divine agent
auctor
Christus
prescribing
dedit ... praecepta
hum benef
assumptis
colonis
conative theme
et ... grana
Clausola:
veg patient iacta grana
not being spread ne spargantur
oth loc uiae in ... aggere
Enunciato 5:
veg patient
haec
being exposed
nuda ... patent
anim benef
auibus
Enunciato 6:
veg patient
haec
being devoured
uorantur
Enunciato 7:
veg patient
haec
being attacked
iacent ... ludibria
anim agent
immundisque
coruis

metaphor of the soul as a field requiring care

Extirpamus enim sentos de pectore uepres, Ne uitiosa necent germen uitale flagella, Ne frugem segetemque animae spinosa malorum Impediat sentix scelerum peccamine crebro, Glarea ne tenuis ieiunis siccet harenis Marcentem sub corde fidem, ne pectoris aestus Flagret et effetis urat charismata uenis, Denique ne iecoris detrita in parte relinquat Vilis cura deum, ne spem qua uescimur intus Deserat obscenisque auibus permittat edendam Et proiecta fides hosti sit praeda uolucri. Talis nostrorum sollertia centiplicatos Agrorum rediget fructus, quibus acrius instat; Nec metuit ne congestum populetur aceruum Curculio uel nigra cauis formica recondat.

metaphor of the soul as a field requiring care

Sunt et uirginibus pulcherrima praemia nostris Et pudor et sancto tectus uelamine uultus Et priuatus honos nec nota et publica forma Et rarae tenuesque epulae et mens sobria semper Lexque pudicitiae uitae cum fine peracta. Hinc decies seni rediguntur in horrea fructus Horrea nocturno non umquam obnoxia furi, Nam caelum fur nullus adit, caelestia numquam Fraude resignantur; fraus terris uoluitur imis. Quae nunc Vestalis sit uirginitatis honestas Discutiam, qua lege regat decus omne pudoris. Ac primum paruae teneris capiuntur in annis, Ante uoluntatis propriae quam libera secta Laude pudicitiae feruens et amore deorum Iusta maritandi condemnet uincula sexus. Captiuus pudor ingratis addicitur aris Nec contempta perit miseris sed adempta uoluptas Corporis intacti. Mens non intacta tenetur Nec requies datur ulla toris quibus innuba caecum Vulnus et amissas suspirat femina taedas. Tum quia non totum spes salua interficit ignem Nam resides quandoque faces adolere licebit Festaque decrepitis obtendere flammea canis. Tempore praescripto membra intemerata requirens Tandem uirgineam fastidit Vesta senectam. Dum thalamis habilis tumuit uigor, irrita nullus Fecundauit amor materno uiscera partu. Nubit anus ueterana sacro perfuncta labore Desertisque focis quibus est famulata iuuentas Transfert emeritas ad fulcra iugalia rugas Discit et in gelido noua nupta tepescere lecto. Interea dum torta uagos ligat infula crines Fatalesque adolet prunas innupta sacerdos, Fertur per medias ut publica pompa plateas Pilento residens molli seque ore retecto Imputat attonitae uirgo spectabilis urbi. Inde ad consessum caueae pudor almus et expers Sanguinis it pietas hominum uisura cruentos Congressus mortesque et uulnera uendita pastu Spectatura sacris oculis. Sedet illa uerendis Vittarum insignis faleris fruiturque lanistis. O tenerum mitemque animum! Consurgit ad ictus Et quotiens uictor ferrum iugulo inserit illa Delicias ait esse suas, pectusque iacentis Virgo modesta iubet conuerso pollice rumpi, Ne lateat pars ulla animae uitalibus imis, Altius impresso dum palpitat ense secutor. Hoc illud meritum est, quod continuare feruntur Excubias Latii pro maiestate palati, Quod redimunt uitam populi procerumque salutem, Perfundunt quia colla comis bene uel bene₁ cingunt Tempora taeniolis et licia crinibus addunt, Et quia subter humum lustrales testibus umbris In flammam iugulant pecudes et murmura miscent? An quoniam podii meliore in parte sedentes Spectant aeratam faciem quam crebra tridenti Impacto quatiant hastilia, saucius et quam Vulneribus patulis partem perfundat harenae Cum fugit, et quanto uestigia sanguine signet? Quod genus ut sceleris iam nesciat aurea Roma Te precor, Ausonii dux augustissime regni, Et tam triste sacrum iubeas ut cetera tolli Perspice, nonne uacat meriti locus iste paterni, Quem tibi supplendum deus et genitoris amica Seruauit pietas? Solus ne praemia tantae Virtutis caperet "Partem tibi, nate, reseruo" Dixit et integrum decus intactumque reliquit. Adripe dilatam tua, dux, in tempora famam, Quodque patri superest successor laudis habeto. Ille urbem uetuit taurorum sanguine tingui, Tu mortes miserorum hominum prohibeto litari. Nullus in urbe cadat cuius sit poena uoluptas, Nec sua uirginitas oblectet caedibus ora. Iam solis contenta feris infamis harena Nulla cruentatis homicidia ludat in armis. Sit deuota deo, sit tanto principe digna Et uirtute potens et criminis inscia Roma, Quemque ducem bellis sequitur pietate sequatur.