Hexameron

Water is ordered to give birth to living beings

Vestita diuersis terra germinibus uirebat omnis, caelum quoque sole et luna geminis uultus sui luminibus stellarumque insignitum decore fulgebat. Supererat elementum tertium, mare scilicet, ut et ipsi gratia uiuificationis diuino munere proueniret. Aetherio etenim spiritu omnes terrarum fetus aluntur, terra quoque semina resoluens uniuersa uiuificat et maxime tunc primum uerbo dei iussa uiridescere uiuificationis suae munere pullulabat: uacabat aqua et₁ a diuinae operationis feriata beneficio uidebatur. Habet adhuc creator quod illi conferat, quo munia terrarum possit aequare; seruabat ei, ut et ipsa proprium sibi et₁ speciale aliquid praerogatiuae conlati sibi₁ muneris uindicaret. Viuificauit prius terra, sed ea quae spirantem animam non habebant: aqua iubetur ea₁ producere quae₁ uiuentis animae uigorem dignitatemque praeferrent et sensum tuendae salutis et₁ fugiendae mortis acciperent.
Enunciato 1:
divine agent
ordering
iubetur
oth recip
aqua
conative theme
ea₁ ... acciperent
Clausola:
oth agent
producing producere
anim theme ea₁ quae ... acciperent

Temptation antedates mankind

Dixit itaque deus: «Producant aquae reptilia animarum uiuentium secundum genus et uolatilia uolantia secundum₁ firmamentum caeli». Venit mandatum et subito aqua iussos fundebatur in partus; generare fluuii, uiuificare lacus, mare ipsum coepit diuersa reptilium genera parturire et₁ secundum genus effundere quodcumque formauerat. Non exigui gurgites, non caenosae paludes uacabant, quin omnia datam sibi creandi adsumerent potestatem. Pisces exilibant de flumine, delphines praeludebant in fluctibus, concae saxis, ostreae adhaerebant profundis, adolescebant echini. Vae mihi! Ante hominem coepit inlecebra, nostrae mater luxuriae, ante hominem₁ deliciae. Prior ergo hominum temptatio quam creatura. Sed nihil natura deliquit: alimenta dedit, non uitia praescripsit. Haec communia dedit, ne tibi aliqua uelut propria uindicares. Tibi suos fructus terra producit, tibi scaros et acipenseres et₁ omnes fetus suos₁ generant aquae: et₂ his non contentus interdicta tibi₁ alimenta gustasti. Ad inuidiam tuam omnia congeruntur, ut praeuaricatio tuae auiditatis oneretur.
Tag globali: moral lesson limitless avidity of man apostrophe to mankind man eating forbidden food man not satisfied with lawful food
Enunciato 1:
divine agent
deus
ordering
dixit
oth recip
conative theme
producant ... genus
Clausola:
oth agent aquae
producing producant
anim patient reptilia et ... uolatilia
Enunciato 2:
hum benef
tibi
oth agent
terra
producing
producit
anim patient
suos ... fructus
Enunciato 3:
hum benef
tibi
oth agent
aquae
generating
generant
anim patient
scaros ... suos₁
Enunciato 4:
hum exp
tasting
gustasti
oth patient
interdicta ... alimenta

Watery beings have a soul and go on earth to eat

Sed neque quam multae species et nomina sint possumus enarrare, quae omnia in momento diuinae praeceptionis animata sunt. Simul coibat forma corporis et operabatur anima, uitalis etiam uigor aliquid uirtutis. Repleta erat terra germinibus, mare inpletum animantibus. Ibi insensibilia pullulant, hic sensibilia uersantur. In terris quoque aquae suas sibi uindicant portiones. Lambunt terram pisces aquarum et ex ea sibi praedam requirunt, culices quoque et₁ ranunculae circa genitales strepunt paludes; et₂ ipsae audierunt domini mandatum dicentis: «Producant aquae reptilia animarum uiuentium».
Tag globali: direct Speech Of God fish having soul mosquitos Hearing Order Of God frogs Hearing Order Of God mosquitos like human human like frogs
Enunciato 1:
anim agent
pisces
touching
lambunt
oth theme
terram
Enunciato 2:
anim agent
pisces
eating
praedam ... requirunt
anim benef
sibi
Enunciato 3:
hlanim exp
ipsae
hearing
audierunt
divine theme
domini ... dicentis
Enunciato 4:
divine agent
domini
ordering
dicentis
oth recip
conative theme
Clausola:
oth agent aquae
producing producant
anim patient reptilia ... uiuentium

We call ‘ reptiles’ also creatures that swim

Scimus reptilia dici genera serpentium eo quod super terram repant, sed multo magis omne quod₁ natat reptandi habet uel speciem uel₁ naturam. Nam etsi in profundum quaeque demerserint aquam uideantur incidere, tamen cum supra innatant, repunt toto corpore, quod trahunt super quaedam dorsa aquarum. Vnde et Dauid dixit: «Hoc mare magnum et₁ spatiosum; illic reptilia, quorum non est numerus». Quin etiam cum pleraque pedes habeant et ambulandi usum eo quod sint amphibia, quae uel in aquis uel₁ in₁ terris uiuant, ut sunt phocae, crocodilli, equi fluuiales, quos hippopotamos uocant eo₁ quod₁ ii generentur Nilo in₂ flumine, tamen cum₁ in₃ alto aquarum sunt₁, non ambulant, sed natant nec uestigio utuntur pedis ad incedendum, sed₁ tamquam remo ad₁ reptandum, siquidem et₁ nauis acta remis labitur et₂ aquas sulcat carina.
Tag globali: amphibians using legs as paddles comparison between animal legs and paddles comparison between amphibians and ship direct Speech Of David
Enunciato 1:
anim agent
quaeque
floating
innatant
Enunciato 2:
anim agent
quaeque
crawling
repunt
Enunciato 3:
anim agent
amphibia
walking
habeant ... usum
Enunciato 4:
anim agent
amphibia
swimming
natant
Enunciato 5:
anim patient
crocodilli
being generated
generentur
oth agent
Nilo ... flumine

There are more animals in water than on land

«Producant aquae reptilia» dixit dominus. Breuis sermo, sed uehemens et late patens communem minimis et₁ maximis naturam infundit. Eodem momento producitur balaena, quo rana eiusdem ui operationis innascitur. Non laborat in maximis deus, non fastidit in₁ minimis. Nec dolet natura parturiens delphinas, sicut non doluit, cum exiguos murices cocleasque produceret. Aduerte, o homo, quanto plura in mari quam in₁ terris sint. Numera, si potes, omnium piscium genera uel minutorum uel₁ etiam maximorum, sepias, polypos, liostraca, carabos, cancros et in his innumerabilia sui generis. Quid dicam genera serpentium, dracones, muraenas, anguillas? Nec praetermittam scorpios, ranas, testudines, mustelas quoque et canes maritimos, uitulos marinos, cete inmania, delphinas, phocas, leones. Quid adtexam etiam merulas, turdos, pauos quoque, quorum etiam₁ colores in auibus uidemus expressos, ut nigrae merulae, paui uerso colore dorsa et colla depicti sint, turdi aluo uarii, et₁ cetera, quorum₁ sibi terrae et₂ species et₃ nomina uindicarunt? Nam prius in₁ mari ista coeperunt diuersisque fluminibus, siquidem aqua prior animarum uiuentium reptilia diuino nutu imperata produxit.
Tag globali: moral lesson aquatic life antedates terrestrial life apostrophe to mankind figure and name bringing together fish and birds
Enunciato 1:
divine agent
dominus
ordering
dixit
oth recip
conative theme
Clausola:
oth agent aquae
producing producant
anim patient reptilia
Enunciato 2:
anim patient
balaena
being produced
producitur
Enunciato 3:
anim patient
rana
being born
innascitur
Enunciato 4:
hum agent
counting
numera
anim theme
omnium ... maximorum
Enunciato 5:
oth agent
natura
creating
parturiens
produceret
anim benef
delphinas ... cocleasque

What we hate on land we love in water

Adde hanc gratiam, quod ea quae timemus in terris amamus in₁ aquis. Etenim noxia in terris in₁ aqua innoxia sunt atque ipsi angues sine ueneno. Leo terribilis in terris, dulcis in₁ fluctibus. Muraena, quam ferunt aliquid habere noxium, esca pretiosior est. Rana horrens in paludibus, decora in₁ aquis omnibus fere praestat alimentis. Plura si qui uult cognoscere, a diuersis locorum piscatoribus quaerat; nemo enim potest omnia conprehendere. Canes sane et in mari caue, quos et₁ in₁ ecclesia molestos esse et₂ cauendos apostolus docet dicens: «Cauete canes, cauete malos operarios». Mustelae grauis in terris odor, in₁ aquis suauis. Terrena se nouit uindicta faetoris ulcisci, haec non minorem habet gratiam capta quam libera. Neque te inhonoratum nostra prosecutione, thymalle, dimittam, cui a flore nomen inoleuit. Seu Ticini unda te fluminis seu amoeni Athesis unda₁ nutrierit, flos es. Denique sermo testatior quod de eo qui gratam redoluit suauitatem dictum facete sit: aut piscem olet aut₁ florem; ita idem pronuntiatus est piscis odor esse qui₁ floris. Quid specie tua gratius, quid suauitate iocundius, quid₁ odore fraglantius? Quod mella fraglant, hoc tu corpore tuo spiras. Quid loquar coruorum, quid etiam luporum teneritudines? Nescit hos lupos agnus timere. Tanta est aquarum gratia, quarum uitulos fugiunt et leones, ut his propheticum illud dictum de ecclesiae sanctitate iure conueniat: «Tunc lupi et₁ agni simul pascentur, leo et₂ bos simul₁ paleas manducabunt». Nec mirum, quandoquidem etiam in ecclesia aquae illud operantur, ut praedonum abluta nequitia cum innocentibus comparetur. Quid etiam purpuras memorem, quae ornant regum conuiuia, amictus inbuunt? Aquarum est igitur quod in regibus adoratur, aquarum est₁ species illa quae₁ fulget. Adde porcos maris etiam Iudaeis gratos, quia nihil est commune, quod non aqua abluat, et ideo communes eos sicut in terra editos aestimare non₁ possunt.
Tag globali: frog making horror monkfish giving ornament to food sweetness of sea lion murena is achoice food moral lesson wolfs as evil men after baptism lions as evil men after baptism lambs as good men oxes as good men metaphor of the wolf as evil man after baptism metaphor of the the lion as evil man after baptism forkbread fish smells good comparison between grayling and aflower tenderness of sea raven harmlessness of the wolffish moral lesson water purifies man water as symbol of baptism murex adorns kings murex dyes dresses purity of sea swines apostrophe to mankind
Enunciato 1:
hum exp
fearing
timemus
anim agent
quae
in ... terris
Enunciato 2:
hum exp
loving
amamus
anim agent
ea
in₁ ... aquis
Enunciato 3:
anim agent
rana ... paludibus
making horror
horrens
anim agent
rana
in₁ ... aquis
decorating
decora
praestat
oth recip
omnibus ... fere
alimentis
hum benef
Enunciato 4:
anim agent
mustelae
in ... terris
stinking
grauis
odor
Enunciato 5:
anim agent
mustelae
in₁ ... aquis
smelling
suauis
Enunciato 6:
hum agent
being on guard
caue
anim theme
canes
Enunciato 7:
hum agent
apostolus
teaching
docet
hum recip
conative theme
quos ... cauendos
Clausola:
alhum patient quos
being avoided cauendos
Enunciato 8:
hum agent
apostolus
saying
dicit
hum benef
conative theme
Clausola:
hum agent
being in guard cauete
alhum theme canes
Enunciato 9:
anim agent
quae
decorating
ornant
hum theme
regum ... conuiuia
Enunciato 10:
anim agent
quae
dyeing
inbuunt
inanim patient
amictus
Enunciato 11:
alhum agent
lupi ... agni
grazing
pascentur
manner
simul
Enunciato 12:
alhum agent
leo ... bos
chewing
manducabunt
veg patient
paleas
manner
simul₁

Water animals are either oviparous or viviparous

Innumeri itaque usus, innumera genera piscium. Alii oua generant, ut uarii maiores, quos uocant troctas, et aquis fouenda conmittunt. Aqua igitur animat et creat et₁ adhuc mandati illius primi tamquam legis perpetuae munus exsequitur, blanda quaedam mater animantium. Alii uiuos fetus edunt de suo corpore, ut mustelae et caniculae et₁ cete ingentia, delphines et₂ phocae aliaque cete₁ huiusmodi. Quae cum ediderint partus, si quid forte insidiarum terrorisque praesenserint circa catulos suos quemquam moliri, quo tueantur eos uel tenerae aetatis pauorem materno affectu conprimant, aperire ora et innoxio partus suos₁ dente suspendere, interno quoque recipere corpore et₁ genitali feruntur aluo abscondere. Qui humanus adfectus hanc piscium pietatem possit imitari? Oscula nobis satietati sunt, illis non satis est aperire uiscera natosque recipere ac reuocare integros atque iterum fotu quodam eos sui caloris animare et spiritu adolere suo duosque in corpore uno uiuere, donec aut securitatem deferant aut₁ corpore₁ suo₁ obiecto natos suos defendant a periculis. Quis haec uidens, etsi possit obtinere, non tantae piscium pietati cedat? Quis₁ non₁ miratus stupeat, ut seruet natura in piscibus quod non₂ seruat in₁ hominibus? Plerique ex suspicione nouercalibus odiis adpetitos suos occiderunt filios, aliae in₂ fame, ut₁ legimus, partus proprios comederunt. Humanis pignoribus mater sepulchrum facta est, piscium proli parentis uterus sicut murus uallo quodam intimorum uiscerum pignera inoffensa conseruat.
Tag globali: moral lesson water as mother of living being maternal love of sharks maternal love of dolphins maternal love of seals maternal love of forkbread fish cetaceans hide offspring in their mouth fishes as awall for the offspring comparison between fish and wall man cannot imitate devotion of fishes man satisfied with kisses fishes physically protect offspring murderous parents oviparous have no nest water gives birth
Enunciato 1:
oth agent
aqua
animating
animat
Enunciato 2:
oth agent
aqua
creating
creat
Enunciato 3:
anim agent
alii
generating
edunt
anim patient
uiuos ... fetus
Enunciato 4:
hum agent
aliae
eating
comedunt
hum patient
partus ... proprios
Enunciato 6:
anim agent
alii
generating
generant
anim theme
oua
Enunciato 7:
anim agent
alii
generating
generant
anim benef
uiuos
atque ... formatos
Diuersa igitur piscium genera diuersos usus habent; alii oua generant, alii₁ uiuos pariunt atque formatos. Et qui oua generant non nidos texunt ut aues, non₁ diuturni fotus laborem induunt, non₂ cum molestia sui nutriunt. Cecidit ouum, quod aqua gremio quodam naturae suae quasi nutrix blanda suscepit et animal celeri fotu reddidit. Continuo enim tactu parentis animatum ouum cecidit et piscis exiuit.

Fishes have no cross-species union

Tum deinde quam pura et inuiolata successio! Vt nullus alteri, sed generi suo miscetur, thymallus thymallo, lupus lupo! Scorpaena quoque castitatem inmaculati conubii generis sui seruat. Itaque habet pudicitiam generis <sui>, sed uenenum generis₁ sui non habet₁; non₁ enim percutit scorpaena, sed₁ reficit. Nesciunt igitur alieni generis socium adulterina coniugia, sicut sunt ea quae coeunte asinorum equarumque inter se genere magna cura hominum perpetrantur, uel rursus cum equis asinae miscentur, quae₁ sunt₁ uere adulterinae naturae; nam utique maius est quod in naturae conluuionem committitur quam quod₁ in₁ personae iniuriam. Et, homo, ista procuras interpres adulterii iumentalis et illud animal pretiosius putas, quod adulterinum quam quod₁ uerum est. Ipse genera aliena confundis diuersaque misces semina atque ad uetitos coitus plerumque cogis inuitos et hoc industriam uocas. Hoc quia de hominibus facere non potest, ut diuersi generis commixtio fetus possit excludere, tollis homini quod natus est et uirum de₁ uiro exsuis abscisaque corporis parte sexum negas, spadonem efficis, ut₁ quod₁ negauit natura in hominibus₁ inpleret audacia.
Tag globali: moral lesson chaste fishes chastity of fishes purity of fishes adulterous donkey by nature promiscuity of donkeys man hybridizes animals unnatural hybridization apostrophe to mankind man gelds males against nature
Enunciato 1:
hum agent
cura ... hominum
perpetrating
perpetrantur
anim patient
alieni ... coniugia
Enunciato 2:
hum agent
homo
making
efficis
hum patient
spadonem

Fishes never leave water

Quam bona autem mater sit aqua etiam hinc considera. Tu, o homo, docuisti abdicationes patrum in filios, separationes odia offensas: disce quae sit parentis et filiorum necessitudo. Viuere pisces sine aqua non queunt nec a suae parentis consortio separari neque a₁ suae₁ altricis discerni munere, et fit hoc natura quadam, ut separati moriantur ilico. Neque enim ut omnia huius aeris uiuunt spiramine, quia hauriendi spiritus et respirandi natura his non suppetit; alioquin sub aquis semper non₁ possent uiuere non₂ capientes spiritus₁ infusionem. Quod est nobis spiritus illis est₁ aqua. Sicut nobis spiritus ita illis aqua uiuendi ministrat substantiam. Nos intercluso commeatu spiritus, quia ne breui quidem spatio possumus expertes esse uitalis spiritus, statim extinguimur; pisces quoque sublati de aqua sine substantia sui esse₁ non possunt.
Tag globali: moral lesson man teaches fathers repudiating sons fishes die without water fishes breathe water man breath air comparison between air and water fishes breathe by opening and closing gills fishes do not receive nourishment from man fishes are not delighted by human hand touch apostrophe to mankind
Enunciato 1:
hum agent
homo
teaching
docuisti
abstr theme
abdicationes ... offensas
Et causa manifesta est, quoniam in nobis pulmo per thoracis laxiora penetralia recipit spiritum et, cum ipse sit <poris> plerisque penetrabilis, spiritus infusione interiorem calorem refrigerat. Thorax enim ut suscipit alimenta, ita superflua ciborum et sucos salubres sanguinemque discernit: fit pulmo peruius, unde facilius ad eum potest aspiratio spiritus peruenire. Pisces uero branchias habent, quas nunc plicant et colligunt, nunc₁ explicant atque aperiunt. In hac ergo collectione et apertione dum suscipitur aqua et₁ transmittitur ac penetrat, respirationis munus uidetur impleri. Propria igitur natura est piscium nec communis cum ceteris, specialis usus et a ceteris uiuendi quaedam separata ac secreta substantia. Propterea non nutriuntur neque ut terrena animalia manus humanae tactu et delenimento aliquo delectantur, etiamsi seruati in uiuariis suis uiuunt.

Fishes are armed with teeth on both sides

Quid autem de densitate dicam dentium? Non enim ut oues aut boues ex una parte dentes habent, sed pars utraque armata est dentibus, quia in aqua sunt et, si diutius cibum uersarent et non cito transmitterent, aquarum alluuione de₁ dentibus eorum esca posset auferri ac dilui. Ideo densos et acutos habent, ut cito incidant, cito₁ conficiant cibum, facile et₁ sine aliqua mora et₂ dilatione transmittant. Denique non ruminant, solus tamen scarus in his ruminare perhibetur, ut ferunt quibus aut euentus aut₁ usus fuit aut₂ studium talia conprehendere.

Not even fishes can avoid the law of the strongest

Sane nec ipsi a suis potentiae euasere uiolentiam et auaritiae potiorum subiecti ubique inferiores sunt. Quo quisque infirmior, eo <plus> praedae patet. Et plerique quidem herbis pascuntur ac minutis uermibus; sunt tamen qui inuicem se deuorent et sua carne pascantur. Minor apud illos est esca maioris, et rursus ipse maior a ualidiore inuaditur et₁ fit esca₁ alterius praedator alieni. Itaque usu uenit, ut, cum ipse alium deuorauerit, ab alio deuoretur et in unum uentrem uterque conueniant cum₁ deuoratore proprio deuoratus sitque simul in₁ uno uiscere praedae uindictaeque consortium. Et ipsis sponte forte haec adcreuit iniuria, sicut in nobis non ex natura coepit, sed ex₁ auaritia, aut quia ad usum hominum dati sunt, in₁ signum quoque facti sunt, ut in₂ his nostrorum morum uitia uideremus et caueremus exempla, ne quis potior inferiorem inuaderet daturus in₃ se potentiori exemplum iniuriae. Itaque qui alterum laedit sibi laqueum parat, in quem ipse incidat.
Tag globali: moral lesson big fish eats small fish predator becomes prey predator and prey are preyed on fish prey on by nature men prey on by avidity fish as metaphor fish created for human use fishes as example for man apostrophe to mankind
Enunciato 1:
anim patient
being given
dati ... sunt
hum benef
ad ... hominum
Enunciato 2:

Man is like fish

Et tu piscis es, qui uiscera inuadis aliena, qui₁ demergis infirmum, qui₂ cedentem persequeris usque in profundum. Caue ne dum illum persequeris, incidas ipse ualidiorem et deducat te in alienas insidias qui tuas uitat priusque tuam spectet aerumnam qui₁ te₁ persequente propriam reformidabat. Quid interest inter diuitem inprobae cupiditatis ingluuie absorbentem infirmorum patrimonia et silurum minorum piscium uisceribus aluum repletum? Defunctus est diues et nihil ei sua spolia profuerunt, immo magis eum rapinarum suarum detestabiliorem fecit infamia. Captus est silurus et inutilis praeda detecta est₁. Quanti in eo repperiuntur, qui alios deuorauerant! Et tu diues habes in₁ sinu tuo alterius praedatorem. Ille habebat facultates pauperis, quas inuaserat: tu eum opprimens duo patrimonia tuis facultatibus addidisti et adhuc tanto non satiaris augmento et₁ dicis quod alios uindicaueris, cum eadem committas quae ulcisceris, iniusto iniustior et₂ iniquo iniquior et₃ auaro auarior. Vide ne idem te qui piscem illum finis inueniat; amum caue et retia. Sed praesumis de potentia quod nemo tibi possit resistere: praesumebat et silurus quod₁ amum nemo₁ sibi iaceret, nemo₂ tenderet retia, et₁, si incidisset, uniuersa disrumperet: et₂ tamen fuscinam non euasit aut nexus uinculi ualidioris incurrit, quibus se non₁ posset exuere. Sine dubio et hominum iniquitas quo grauiora commiserit, eo magis scelere suo tuta esse non poterit, quin aliquando dissoluat quod pro scelerum pretio constat difficile posse uitari.
Tag globali: moral lesson no difference between greedy rich man and silurus greed of the silurus robbed wealth does not aid silurus is caught with his prey rich man is like silurus comparison between rich man and silurus apostrophe to mankind moral lesson apostrophe to mankind metaphor heaven as anet thrown in the sea net full of fishes bad fishes thrown back in the sea good fishes in vases angels as fishermen Peter As Fisherman angels separate good and bad men fishermen separate good and bad fishes comparison between good men and good fishes comparison between bad men and bad fishes
Enunciato 2:
inanim agent
quod
gathering
congregauit
alhum patient
ex ... piscium
Enunciato 3:
hum agent
taking
duxerunt
inanim theme
id
oth loc
ad ... litus
Enunciato 4:
hum agent
chosing
elegerunt
alhum theme
optimos
Enunciato 5:
hum agent
throwing back
foras ... miserunt
alhum theme
Enunciato 6:
hum exp
not fearing
noli
timere
inanim theme
Petri ... amum
Enunciato 7:
hum exp
not fearing
noli ... timere
inanim theme
Petri ... retia
Enunciato 8:
divine agent
Iesus
ordering
dicit
hum recip
cui
conative theme
Clausola:
hum agent
spreading laxato
inanim theme retia
Enunciato 9:
hum agent
fishing
complexus ... est
hum patient
Stephanus
Piscis ergo es, o homo. Audi quia piscis es: «Simile est regnum caelorum reti misso in mare, quod ex omni genere piscium congregauit. Cum autem esset inpletum, duxerunt id ad litus et sedentes elegerunt optimos in₁ uasis suis, malos autem₁ foras miserunt. Sic erit in₂ consummatione saeculi. Exibunt angeli et₁ separabunt malos₁ de medio iustorum et₂ mittent eos in₃ caminum ignis». Sunt ergo et boni et₁ mali pisces; boni₁ seruantur ad pretium, mali₁ statim ardent. Bonum piscem nec retia inuoluunt, sed eleuant, nec₁ amus internecat atque interficit, sed₁ pretiosi uulneris perfundit sanguine, in cuius oris confessione bonum pretium repperitur, quo tributum apostolicum et census Christi possit exsolui. Sic enim scriptum est dicente domino: «Reges terrae a quibus accipiunt tributum uel censum? A filiis suis aut ab alienis? Et respondente Petro 'ab alienis' ait dominus: Vade ad mare et mitte amum et₁ eum piscem, qui primus ascenderit, tolle, et₂ aperto ore eius inuenies ibi staterem; illum sumens dabis pro me et₃ te».
Noli igitur, o bone piscis, Petri amum timere; non occidit, sed consecrat. Noli quasi uilem te contemnere, quia uides corpus infirmum. Habes in ore tuo quod et pro Petro et₁ pro₁ Christo offeras. Noli timere Petri retia, cui dicit Iesus: «Duc in altum et laxato retia»; non enim in₁ sinistram partem mittit, sed in₂ dextram, sicut iussus a Christo est. Noli timere sinus eius, quia dictum est ei: «Ex hoc eris homines uiuificans». Ideo misit retia et conplexus est Stephanum, qui de euangelio primus ascendit habens in ore suo statera iustitiae. Vnde confessione constanti clamauit dicens: «Ecce uideo caelos apertos et filium hominis stantem ad dexteram dei». Pro hoc pisce stabat dominus Iesus; sciebat enim esse in ore eius pretium sui census. Denique glorioso martyrio et Petri iudicium atque doctrinam et₁ Christi gratiam locuples adsertor inpleuit.

Gospel is like a sea

Nec te moueat, quod pro mari euangelium posui. Euangelium est, in quo Christus ambulauit. Euangelium₁ est, in₁ quo₁, licet titubauerit Petrus, quando negauit, tamen per dexteram Christi fidei munimentum, stationis inuenit gratiam; euangelium est, de quo₂ martyr ascendit: euangelium₁ est mare, in₂ quo₃ piscantur apostoli, in₃ quod mittitur rete, quod₁ simile est₁ regno caelorum: euangelium₂ est₂ mare, in₄ quo₄ Christi₁ figurantur mysteria: euangelium₃ est₃ mare, in₅ quo₅ Hebraeus euasit, Aegyptius interemptus est₄: euangelium₄ est₅ mare, quia sponsa Christi₂ ecclesia et diuinae gratiae plenitudo, quae super maria fundata est₆, sicut dixit propheta: «Ipse super₁ maria₁ fundauit eam». Exili super undas, o homo, quia piscis es. Non te opprimant saeculi istius fluctus. Si tempestas est, pete altum et profundum: si serenitas, lude in fluctibus: si₁ procella, caue scopuloso litore, ne te in₁ rupem furens aestus inlidat; scriptum est enim: «Estote astuti sicut serpentes».
Tag globali: comparison between sea and gospel comparison between apostles and fishermen moral lesson apostrophe to mankind cunning serpents comparison between man and serpents
Enunciato 1:
hum agent
apostoli
fishing
piscantur
hum patient
Enunciato 2:
hum agent
propheta
saying
dixit
hum recip
expressive theme
divine agent
ipse
Clausola:
founding fundauit
oth patient eam
oth loc super₁ ... maria₁
Enunciato 3:
alhum agent
homo
emerging
exili ... undas
Enunciato 4:
hum exp
being clever
estote ... astuti
anim comp
sicuti ... serpentes

The exemplar union between the viper and the murena

Et quia de serpentibus astutis propositum exemplum est, simus astuti circa quaerenda et seruanda coniugia, diligamus tributa nobis consortia. Et si ii qui longinquis fuerant ortus sui tempore regionibus separati inter se conuenerint et si₁ uir ad peregrina contenderit, nulla longinquitas, nulla₁ abstinentia conplacitam minuat caritatem. Eadem lex praesentes absentesque conectit, idem naturae uinculum inter distantes et consistentes coniugalis caritatis iura constrinxit, eodem iugo benedictionis utriusque colla sociantur, etiamsi alter obeat separatarum regionum longa diuortia, quia non corporis ceruice, sed mentis iugum gratiae receperunt. Vipera, nequissimum genus bestiae et super omnia quae serpentini sunt generis astutior, ubi coeundi cupiditatem adsumpserit, muraenae maritimae notam sibi requirit copulam uel nouam praeparat progressaque ad litus sibilo testificata praesentiam sui ad₁ coniugalem amplexum illam euocat, muraena autem inuitata non deest et₁ uenenatae serpenti expetitos usus suae coniunctionis inpertit. Quid sibi uult sermo huiusmodi nisi ferendos esse mores coniugum et, si absens est, eius operiendam praesentiam? Sit licet asper, fallax, inconditus, lubricus, temulentus: quid peius ueneno, quod in coniuge muraena non refugit? Vocata non deest et serpentis lubricum sedula caritate conplectitur. Ille tua mala portat et leuitatis femineae facilitatem, tu uirum tuum non potes, mulier, sustinere? Adam per Euam deceptus est, non Eua per₁ Adam₁. Quem uocauit ad culpam mulier, iustum est ut eum gubernatorem assumat, ne iterum feminea facilitate labatur. Sed horridus et incultus est: semel placuit. Numquid uir frequenter est eligendus? Comparem suum et bos requirit et₁ equus diligit et₂, si mutetur alius, tamen trahere iugum nescit compar alterius et₃ se non totum putat: tu iugalem repudias tuum et₄ putas saepe mutandum et₅, si₁ uno defuerit die, superducis riualem et₆ statim incognita causa quasi cognita iniuriam pudoris exsequeris. Vipera absentem requirit, absentem₁ uocat et blando proclamat sibilo atque, ubi aduentare comparem senserit, uenenum euomit reuerentiam marito deferens, uerecundata nuptialem gratiam: tu, mulier, aduenientem de longinquo maritum contumeliis repellis. Vipera mare prospectat, explorat iter coniugis: tu iniuriis uiam uiro obstruis, tu₁ litium moues uenena, non reicis, tu₂ coniugalis amplexus tempore dirum uirus exaestuas nec erubescis nuptias nec₁ reuereris maritum.
Tag globali: preservation of marriage viper invites murena for an embrace love between viper and murena response of the murena moral lesson apostrophe to mankind apostrophe to wives wickedness of viper viper more evil than other serpents love for the spouse murena does not fear viper comparison between woman and viper moral lesson apostrophe to husbands abstinence from anger faithfulness of husband abstinence from adultery libidinous union of vipera and murena libido of vipera libido of murena condemnation of adultery adulterer looks for an adulterous viper
Enunciato 2:
hum patient
Adam
being deceived
deceptus ... est
hum agent
per ... Euam
Sed etiam tu, uir _- possumus etiam₁ sic accipere _-₁ depone tumorem cordis, asperitatem morum, cum tibi sedula uxor occurrit, propelle indignationem, cum₁ blanda coniunx ad caritatem prouocat. Non es dominus, sed maritus, non ancillam sortitus es₁, sed₁ uxorem. Gubernatorem te uoluit deus esse sexus inferioris, non praepotentem. Redde studio uicem, redde amori gratiam. Vipera uenenum suum fundit: tu non potes duritiam mentis deponere? Sed habes naturalem rigorem: debes temperare eum contemplatione coniugii et reuerentia coniunctionis deponas animi feritatem. Potest et sic: nolite quaerere, uiri, alienum torum, nolite₁ insidiari alienae copulae. Graue est adulterium, naturae iniuria est₁. Duos primum deus fecit, Adam et Euam, hoc est uirum et₁ uxorem, et₂ uxorem de uiro, hoc₁ est₁ de₁ costa Adam₁ et₃ iussit ambos esse in uno corpore et₄ in₁ uno₁ spiritu uiuere. Quid unum separas corpus, quid unum₁ diuidis spiritum? Naturae adulterium est. Hoc docet muraenae et uiperae non iure generis, sed ardore libidinis expetitus amplexus. Discite, uiri, qui alienam permolere quaerit uxorem cuius serpentis sibi asciscere cupiat contubernium, cui etiam comparandus ipse serpenti sit. Festinat ad uiperam, quae se in gremium uiri non directo tramite ueritatis, sed lubrico deuii amoris infundit. Festinat ad eam quae uenenum suum resumit ut uipera, quae₁ fertur peracto coniunctionis munere uenenum₁ quod euomuerat rursus haurire; adultera enim uipera est. Vnde et Solomon ait quod is qui fuerit temulentus, cum per uinum libido feruere consueuerit, tamquam a colubrae ictu extenditur et₁ tamquam₁ a₁ cornuta diffunditur illi uenenum. Et ut scias quia de adultera dixit adiecit: «Oculi tui cum uiderint alienam, os tuum loquetur peruersa».
Nec quisquam uelut contraria posuisse nos credat, ut et ad bonum et₁ ad₁ malum uiperae huius exemplo uteremur, cum ad₂ institutionem utrumque proficiat, si erubescamus aut fidem non exhibere dilecto, cui exhibet serpens, aut₁ relinquentes sancta coniugia lubrica et₂ nocitura salutaribus praeferamus, quod facit qui cum₁ serpenti miscetur.

The deceitful polypus

Et quia de astutia coepimus sermonem subtexere, qua unusquisque fratrem suum circumuenire et decipere nititur et₁ in nouas se fraudes componere, ut quem ui optinere non potest circumscribat dolo et₂ fuco quodam artis obducat, fraudulentum illud polypi ingenium non₁ praeteribo, qui uadoso in₁ litore petram nanctus adfigitur ei atque eius nebuloso ingenio colorem subit et₃ simili specie terga obductus plurimos piscium sine ulla suspicione fraudis adlapsos, dum nota non₂ praecauent et₄ saxum opinantur, cassibus furtiuae artis₁ includit et₅ sinu quodam₁ suae carnis intercipit. Sic spontanea uenit praeda et talibus capitur argumentis, qualia sunt eorum qui ingenium suum saepe commutant et₁ diuersas nocendi artes mouent, ut singulorum mentes sensusque pertemptent, cum continentibus positi continentiam praedicantes, in coetu intemperantium tamquam deuii ab studio castitatis et₂ demersi intemperantiae uolutabris, ut₁ qui₁ eos audiunt aut uident incauta facilitate se credant eoque citius labantur, dum declinare non norunt nec cauere quod noceat, cum₁ grauior sit et₃ magis noxia inprobitas benignitatis obumbrata uelamine. Et ideo cauendi sunt qui crines suae fraudis et brachia longe lateque dispergunt uel speciem induunt multiformem. Isti enim polypi sunt nexus plurimos habentes et callidorum ingeniorum uestigia, quibus inretire possint quidquid in scopulos suae fraudis inciderit.

The cancer’s hunting for oysters , and some men deceit other men alike

Cancer quoque quas cibi gratia praestigias instruit! Namque et ipse ostreo delectatur et₁ carnis eius epulum sibi quaerit. Sed quia ut adpetens cibi ita prospiciens est periculi, quoniam cum difficilis est₁ uenatio tum periculosa _- difficilis₁, quia₁ testis ualidioribus esca interior includitur; nam uelut muris quibusdam mollitiem carnis praecepti imperialis interpres natura muniuit, quam medio testarum quodam sinu concauo nutrit ac fouet et quasi in quadam ualle diffundit; et₁ ideo cassa omnia temptamenta sunt cancri, quia₂ aperire clausum ostreum nulla ui potest, et₂ periculosum est₂, si chelam eius includat _-₁, ad argumenta confugit et₃ insidias noua fraude molitur. Itaque quia omnia genera delectatione mulcentur, explorat si quando ostreum in remotis locis ab omni uento contra solis radios diptycum illud suum aperiat et reseret claustra testarum, ut libero aere uisceris sui uoluptatem quandam capiat, et₁ tunc clanculo calculum inmittens inpedit conclusionem ostrei ac sic aperta claustra₁ repperiens tuto inserit chelas uisceraque interna depascitur.
Sunt igitur homines, qui cancri usu in alienae usum circumscriptionis inrepant et infirmitatem propriae uirtutis astu quodam subfulciant, fratri dolum nectant et₁ alterius pascantur aerumna: tu autem proprio esto contentus et₂ aliena te damna non pascant. Bonus cibus est simplicitas innocentiae. Sua bona habens insidiari nescit alienis nec auaritiae facibus inardescit, cui lucrum omne ad uirtutem dispendium est, ad₁ cupiditatem incendium. Et ideo beata est, si bona sua nouerit, cum ueritate paupertas et omnibus praeferenda thensauris, quia melius est exiguum datum cum₁ dei timore quam thensauri magni sine timore₁. Quantum est enim quod hominem alat? Aut si quaeris quod₁ etiam aliis abundet ad gratiam, id quoque non multum est₁; melior est₂ enim₁ hospitalitas in holeribus cum gratia quam uitulorum pinguium praeparatio cum₁ discordia. Vtamur ergo ingenio ad quaerendam gratiam et salutem tuendam, non ad₁ alienam circumscribendam innocentiam. Licet nobis uti exemplis maritimis ad profectum nostrae salutis, non ad₁ alienae periculum.
Echinus, animal exiguum, uile ac despectabile, maritimum loquor, plerumque index futurae tempestatis aut tranquillitatis adnuntius solet esse nauigantibus. Denique cum procellam uentorum praesenserit, calculum ualidum arripit eumque uelut saburram uehit et tamquam ancoram trahit, ne excutiatur fluctibus. Itaque non suis se librat uiribus, sed alieno stabilit et regit pondere. Quo indicio nautae uelut signum futurae perturbationis capessunt et sibi praecauent, ne eos inparatos turbo inprouisus inueniat. Qui mathematicus, qui astrologus qui₁ ue Chaldaeus potest sic siderum cursus, sic₁ caeli motus et signa conprehendere? Quo ingenio ista collegit, quo doctore percepit? Quis ei fuit tanti interpres augurii? Homines confusionem aeris uident et saepe falluntur, quod plerumque eam sine tempestate discutiat: echinus non fallitur, echinum sua nequaquam signa praetereunt.

The urchin feels the approach of wind storms

Vnde exiguo animali tantam scientiam, ut futura praenuntiet? Quo magis in eo nihil est, quo tantam possit habere prudentiam, crede quod per indulgentiam domini rerum omnium hic quoque praescientiae huius munus acceperit. Etenim si faenum deus sic uestit, ut miremur, si₁ pascit uolatilia, si₂ parauit coruo escam _- pulli enim eius ad dominum clamant _-₁, si₃ mulieribus dedit texturae sapientiam, si₄ araneam, quae tam subtiliter ac docte laxos casses suspendit in foribus, sapientiae non reliquit inmunem, si₅ ipse uirtutem equo dedit₁ et soluit de ceruice eius₁ formidinem, ut₁ exultet in₁ campo et₁ occurrens regibus inrideat, odoretur bellum eminus, excitetur sono tubae, si₆ haec inrationabilia pleraque et₂ alia insensibilia ut₂ faenum₁, ut₃ lilia repleuit suae dispositione sapientiae₁, quid dubitamus quod etiam in₂ echinum contulerit huius gratiam praescientiae? Nihil enim inexploratum, nihil dissimulatum reliquit. Omnia uidet qui pascit omnia, omnia replet sapientia qui₁ omnia₁ in sapientia₁ fecit, ut scriptum est. Et ideo si echinum uisitationis suae exortem non praetermisit, si₁ eum considerat et futurorum informat indiciis, tua non₁ considerat₁? Immo uero considerat, sicut testatur eius diuina sapientia dicens: si respicit uolatilia, «si pascit illa, nonne uos pluris estis illis?». Si enim «faenum agri, quod hodie est et cras in ignem mittitur, deus sic uestit, quanto magis uos minimae fidei?».
Tag globali: urchin balances itself with pebble urchin better than astrologers urchin used by sailor urchin as weather forcaster urchin forecasts the storm chickens Acclaim God spider skillfully weaves comparison between skillful woman and spider God Gave Wisdom To Hay God Gave Wisdom To Lilies God Gave Courage To Horses
Enunciato 2:
divine agent
deus
feeding
pascit
anim benef
uolatilia
Enunciato 3:
anim agent
pulli
acclaiming
clamant₁
divine recip
ad ... dominum
Enunciato 4:
hlanim agent
quae
weawing
casses ... suspendit
manner
docte
Enunciato 5:
divine agent
filling
repleuit
veg benef
faenum₁
instr
suae ... sapientiae₁
Enunciato 6:
divine agent
filling
repleuit
veg benef
lilia
instr
suae ... sapientiae₁
Enunciato 7:
divine agent
ipse
giving
dedit₁
anim benef
equo
theme
uirtutem
Enunciato 8:
divine agent
qui₁ ... fecit
filling
replet
oth benef
omnia₁
instr
sapientia₁

Fishes never cross their borders , men do

An uero sine quadam dote naturae manere piscibus etiam illam putamus gratiam, quod unumquodque genus piscium praescripta sibi domicilia habet, quae sui generis nullus excedat, non incurset alienus? Quis geometra his diuisit habitacula nullis rumpenda temporibus? Sed geometram audiuimus, thalassometram numquam audiuimus: et tamen pisces mensuram suam norunt, non muris urbium portisque praescriptam, non₁ aedificiis domorum, non₂ agrorum finibus limitatam, sed mensuram₁ eius quod oporteat, ut tantum satis sit unicuique quantum ad usum abundet, non₃ quantum₁ auiditas quaedam inmoderata sibi uindicet. Lex quaedam naturae est tantum quaerere quantum sufficiat ad uictum et alimentorum modo sortem censere patrimonii. Hoc genus piscium in illo sinu maris alitur et gignitur, illud in₁ alio. Denique non repperies confusa genera piscium, sed quod hic abundat alibi deest iterum. Ille sinus maris cephalos alit, lupos ille, ille saxatiles, lucustas alius. Non est libera uagandi potestas, nec tamen aut interclusa montibus copia aut₁ fluuiis interlabentibus transitus inpeditur, sed usus natura inpressus tamquam patriae finibus unumquemque sese tenere et ultra incolas prodire suspectum.
Tag globali: moral lesson moderation of fishes innate knowledge of limits different habitat for different fish nature forbids crossing over moral lesson contrast between man and fish man changes abode over and over again man exploits sea and land man exploits fishes exploitation of sea exploitation of land exploitation of fishes luxury pervades human actions oyster used by human exploitation of oysters fishes are not greedy whales avoid cities whales avoid islands secluded life of whales whales do not cross their borders whales respect spaces of each other compliance by whales with limits respect of limits comparison between whales and mountains
Enunciato 1:
oth agent
ille ... maris
feeding
alit
anim benef
cephalos
Enunciato 2:
oth agent
ille
feeding
alit
anim benef
lupos
Enunciato 3:
oth agent
ille
feeding
alit
anim benef
saxatiles
Enunciato 4:
oth agent
alius
feeding
alit
anim benef
lucustas
Enunciato 5:
hum agent
linking
iungere
oth patient
agrum ... agrum
Enunciato 6:
hum agent
linking
iungere
oth patient
domum ... domum₁
At nobis longe alia sententia, mutare exilio domus, incolarum fastidio teneri, aduenarum captare gratiam, transferre terminos perpetuos, quos posuerunt patres nostri, agrum ad agrum₁ iungere, domum ad₁ domum₁. Deficit terra hominibus, sternuntur et maria, rursus pro singulorum libidine inciditur terra₁, mare infunditur, ut insulas faciant, possideant freta. Spatia maris sibi uindicant iure mancipii pisciumque iura sicut uernaculorum condicione seruitii sibi₁ subiecta commemorant. «Iste», inquit, «sinus maris meus, ille alterius»: diuidunt elementa sibi potentes. His ostreae in fluctibus nutriuntur, his in₁ uiuario piscis includitur. Luxuriae nec mare sufficit, nisi apothecas habeant ostrearum. Itaque aetates earum numerant et piscium receptacula instruunt, ne conuiuium diuitis mari non possit inpleri. Nam uicini nomen quibus audiunt auribus, quibus₁ oculis intuentur possessiones eorum! Quemadmodum dies noctisque excogitant, ut aliquid proximis auferant! «Numquid soli habitabitis super terram?» clamat propheta. Cognoscit haec dominus et uindictae reseruat.
Quanto aliena a piscibus auiditatis rapina! Illi naturalia captant secreta et ultra orbis terrarum terminos mare norunt, quod nullae interpolant insulae, nec terra aliqua interiacet uel ulterius ulla sit posita. Illic igitur ubi diffusum late mare omnem spectandi usum, utilitatis gratia nauigandi intercludat audaciam, condere se feruntur cete, illa inmensa genera piscium, aequalia montibus corpora, ut tradiderunt nobis qui uidere potuerunt. Illic quietum aeuum exigunt discreta ab insulis et ab₁ omnibus maritimarum urbium contagiis separata habent suas regiones et₁ habitacula distributa. Manent in his inoffenso uicinorum limite nec uago transitu mutationes quaerunt locorum, sed tamquam patrium solum diligunt et in₁ his₁ inmorari dulce arbitrantur. Quae ideo elegerunt, ut solitariam uitam remota possint arbitrorum interpellatione transigere.

Some fishes migrate to spawn

Sunt tamen aliqua piscium genera, qui non ingenii facilitate loca mutent, sed fouendi partus necessitate, quem oportuno atque legitimo procurantes tempore ex plurimus locis ac diuerso maris sinu uelut communi consilio conuenientes coniuncto agmine aquilonis flatus petunt et ad illud septentrionalium mare partium quadam naturae lege contendunt. Dicas, si ascendentes uideas, reuma quoddam esse; ita proruunt fluctusque intersecant per Propontidem in Euxinum uiolento impetu profluentes. Quis piscibus haec adnuntiat loca, praecipit tempora? Quis₁ tribuit dispositionem uiandi, comitandi ordinem, metas et tempora reuertendi? Homines scilicet imperatorem habent, cuius expectatur imperium, procedit tessera, proponuntur edicta prouincialibus ut conueniant, tribunis militum litterae diriguntur, dies statuitur: et plerique ad dies₁ statutos occurrere nequeunt. Quis imperator piscibus praeceptum dedit, quis doctor hanc tribuit disciplinam, qui metatores itinera disponunt, qui₁ duces iter dirigunt, ut nullius desit occursus? Sed agnosco quis ille sit imperator, qui ordinatione diuina sensibus uniuersorum suum infundat imperium, qui₁ tacitus mutis animantibus naturalis disciplinae ordinem tribuat, non solum magna penetret, sed etiam per minima quaeque se fundat. Diuinae legi piscis obsequitur, et homines contradicunt. Piscis sollemniter obaudit mandata caelestia, et homines inrita faciunt dei praecepta. An contemptibilis tibi uidetur, quia mutus est rationisque expers? Sed uide ne tu tibi magis incipias esse contemptui, si inrationabili inrationabilior deprehendaris. Quid autem rationabilius hoc piscium transitu, cuius rationem quidem uerbis non explicant, sed factis locuntur? Pergunt enim aestatis tempore ad fretum Ponti, eo quod reliquo maris sinu hic sinus dulcior sit. Non enim tamdiu sol ei fluctu quamdiu ceteris inmoratur, eaque fit causa ut non omnem aquam exhauriat, quae dulcis ac potabilis sit. Quis autem ignoret quod etiam ea quae maritima sunt aquis plerumque dulcibus delectentur? Denique dum flumina secuntur et ad superiora ascendunt, frequenter alieni pisces generis capiuntur in fluuiis. Cum haec igitur causa Pontum illis faciat gratiorem uel quod aestus temperet sollemnis illic flatus aquilonis, tum oportuniorem ceteris iudicant, in quo generare et partus possint proprios enutrire, quod₁ teneri fetus laborem alienae regionis ferre uix possint₁, quos illic₁ fouet aeris blanda clementia. Itaque peracto munere omnes simul eo quo uenerant agmine reuertuntur.
Tag globali: moral lesson rational migration of fishes fishes Led By God men break divine law human more irrational than fish compliance with law of fish judgment of fish
Enunciato 2:
divine agent
ordering
dedit
oth theme
praeceptum
Enunciato 3:
divine agent
ordering
tribuit
oth theme
disciplinam
Enunciato 4:
hlanim agent
piscis
obeying
obsequitur
abstr theme
diuinae ... legi
Enunciato 5:
hum agent
homines
disobeying
contradicunt
abstr theme
diuinae ... legi
Enunciato 6:
anim agent
pisces
reputing
iudicant
oth theme
Pontum
oportuniorem
oth comp
ceteris
Enunciato 7:
anim agent
generating
generare
possint
Enunciato 8:
anim agent
Clausola:
nurishing possint enutrire
anim benef partus proprios

Fishes respect time to procreate , women do not

Quaenam ista sit ratio consideremus. Obiectus est Ponti sinus boreae ceterorumque uentorum uiolentissimis flatibus, unde si grauis illic procella furit, tempestates mouentur, ita ut de profundo harena uertatur, cuius rei fluctus harenosus indicio est₁, qui uentorum₁ motu insurgens altius, tum pondere grauior haud dubie non solum nauigantibus, sed etiam maritimis ipsis animantibus intolerabilis habetur. Accedit illud, quod cum plurima et maxima Ponto flumina misceantur, tum hiberno tempore sinus ipse frigidior et₁ torrentum rigescat adlapsu. Propterea pisces tamquam arbitri fluentorum aestate illic asperantis aurae clementiam captare consuerunt, cuius amoenitate perfuncti rursus hiemis aspera declinare contendunt et septentrionalis plagae saeua fugientes in reliquos se sinus conferunt, in₁ quibus aut uentorum mollior sit placiditas aut₁ solis soleat uernare temperies. Nouit igitur piscis pariendi tempus, quod pro magno mysterio dixit Solomonis sapientia, nouit tempus eundi atque redeundi, nouit₁ tempus₁ perfunctionis et iactationis et₁ nouit₂ ut non queat falli, quia non₁ rationis aestimatione et₂ disputationis argumento utitur, sed inspiratione naturae, quae uera est magistra pietatis. Denique omnes animantes praescripta habent pariendi tempora, homo solus indiscreta atque confusa. Reliqua genera clementiam temporis quaerunt, mulieres solae partus suos inclementer effundunt; uaga enim et intemperans libido generandi uagam pariendi aetatem exhibet. Piscis tanta maria transmittit, ut utilitatem aliquam generi suo quaerat, nos quoque diffusa aequora transfretamus; sed quanto honestius quod successionis amore quam quod₁ pecuniae auiditate suscipitur? Denique illis ad pietatem, nobis ad₁ quaestum transmissio deputatur. Illi subolem referunt omnibus mercibus cariorem, nos mercem longe inparem ad periculi uicem misera lucri cupidine reportamus.
Tag globali: nature as teacher of devotion moral lesson contrast between woman and fish man has undetermined and confunded times contrast between maternal love of fish and greed of human fishes migrate to give birth men migrate to earn money
Enunciato 1:
hlanim agent
piscis
knowing
nouit
abstr theme
pariendi ... tempus
Enunciato 2:
anim agent
piscis
migrating
transmittit
oth theme
tanta ... maria
Enunciato 3:
hum agent
nos
migrating
transfretamus
oth theme
aequora

God gave power to fishes

Quis igitur neget diuinitus illis infusum ingenium esse huiusmodi atque uirtutem, cum uideat istos in aquilonem tam sollemnem obeundae fecunditatis peregrinationem uiuaci ingenio conponere, alios in₁ exiguo corpore tantum ualiditatis adsumere, ut maximas nauium plenis currentes uelis in₂ mediis fluctibus sistant, sicut breuis pisciculus echeneis tanta facilitate memoratur nauem ingentem statuere, ut₁ quasi radicatam mari haerere uideas nec moueri; aliquamdiu enim inmobilem seruat. An et huic putas sine creatoris munere tantum potuisse subpetere uirtutis? Quid gladios loquar aut serras aut₁ canes maritimos aut₂ balaenas aut₃ zygaenas, quid etiam turturis aculeum et hoc mortuae? Sicut enim uiperae os si quis calcauerit recens dumtaxat grauius quam uenenum nocere fertur et inmedicabile uulnus serpere, ita etiam turtur aculeo suo mortua amplius quam₁ uiua periculi adferre memoratur. Lepusculus quoque, timidum animal in terris, in₁ mari formidabile, citam et quae non facile possit auferri corruptelam inuehit. Voluit enim te creator tuus nec in mari satis ab insidiantibus esse securum, ut propter pauca quae noceant quasi in₁ excubiis positus armis fidei semper et scuto deuotionis accinctus a domino tuo debeas salutis sperare praesidium.
Tag globali: remora slows up aship comparison between poison of stingray and viper hare causes afast and intense infection moral lesson God Wanted An Unsafe Sea
Enunciato 2:
anim agent
breuis ... pisciculus
obtaining
memoratur
statuere
inanim theme
nauem ... ingentem

The immensity of the whales

Veniamus ad Atlanticum mare. Quam ingentia illic et infinitae magnitudinis cete, quae si quando supernatant fluctibus, ambulare insulas putes, montes altissimos summis ad caelum uerticibus eminere! Quae non in acta nec in₁ litoribus, sed in₂ Atlantici maris profundo feruntur uideri, ut eorum conspectu nautae a nauigandi in₃ illis locis praesumptione reuocentur nec₁ secreta elementorum adire sine supremo terrore mortis usurpent.

How great is the sea compared to earth

Sed iam adsurgamus ipsi de profundo maris et aliquantum sermo noster emergat atque ad superiora se subrigat. Spectemus ea quae usitata multis et plena sint gratiae, quomodo aqua in salis uertatur soliditatem, ut ferro saepe caedatur, quod de Brittannicis salibus nihil mirum, qui <in> speciem marmoris ualidi eiusdem metalli niueo candore resplendent, salubres corporis cibo et₁ potui nimis grati: quomodo₁ etiam non indecorus lapis coralium in₁ mari herba sit, si in₂ aerem transferatur, lapidis firmitate solidetur: unde etiam₁ ostreis pretiosissimam margaritam natura infixerit, quomodo₂ eam maris aqua₁ in₃ tam molli carne solidauerit. Quae difficile apud reges inueniuntur, ea litoribus quasi uilia iacent uulgo et in saxis asperis et₁ cautibus colliguntur. Aureum etiam uellus aqua nutrit et lanam in memorati speciem metalli gignunt litora, cuius colorem nullus adhuc eorum qui fucis diuersis obducunt uellera potuit imitari. Adeo naturae maritimae gratiam humana implere nescit industria. Scimus qua sollicitudine uellera ouium etiam minus pretiosa curentur; sint licet optima, nequaquam tamen his fucus innascitur. Hic naturalis color est, quem nullus adhuc fucus aequauit. Hoc quoque piscis est uellus. Sed et ipsi murices, qui insigne dant regium, sunt maritimi.
Tag globali: salt from britain comparison between salt and iron comparison between coral and grass contrast between fan mussel and golden fleece oysters among kings human unable to reproduce natural beauty murex comes from sea comparison between garden and sea lilies shine in gardens lilies please human nose
Enunciato 1:
oth agent
aqua
feeding
nutrit
oth benef
aureum
uellus
Enunciato 2:
anim agent
qui
giving
dant
inanim patient
insigne
regium
Et quae pratorum gratia uel hortorum amoenitas potest caeruli maris aequiperare picturam? Aurum licet in pratis flores refulgent, auri quoque fulgorem in₁ mari lana resplendet, et illi cito marcescunt, ista diu duratura seruatur. Lilia in hortis eminus nitent, uela in₁ nauibus; hic odor, illic uentus aspirat. Quae utilitas in folio? In nauibus quanta commercia! Lilia suauitatem narium, uela hominum salutem inuehunt. Adde pisces salientes et delphinas ludentes, adde rauco sonantes fluctus murmure, adice currentes naues ad litora uel de litoribus exeuntes. Et cum e carceribus emittuntur quadrigae, quanto studio spectantum et amore certatur! Equus tamen in uanum currit, non in₁ uanum₁ nauigia: ille in₂ uanum₂, quia uacuus, ista ad utilitatem quasi plena frumenti. Quid his gratius quae non uerbere aguntur, sed uentorum spiramine, ubi nemo refragator, sed₁ omnes fautores sunt, ubi₁ nemo₁ uincitur quicumque peruenerit, sed₂ omnes₁ puppes, quae₁ peruectae fuerint, coronantur, ubi₂ palma merces salutis, uictoria pretium regressionis est. Quantum enim distat inter directos cursus ac reflexos! Isti perpetuantur, hi resoluuntur. Adiunge remigiis contexta litora, quibus uexillum exeundi aura de caelo est. Itaque aurigae plausum inanem referunt, hi soluunt uota seruati.

Water made Jonas a prophet

Quid de Iona dignum loquar, quem cetus excepit ad uitam, reddidit ad₁ prophetandi gratiam? Emendauit aqua quem terrena deflexerant. Psallebat in utero ceti qui maerebat in₁ terris et, ut utriusque redemptio non praetereatur elementi, terrarum salus in₂ mari ante praecessit, quia signum filii hominis signum₁ Ionae. Sicut iste in utero ceti, sic Iesus in₁ corde terrae. In utroque remedium, maius tamen in mari pietatis exemplum, quoniam exceperunt pisces quem homines refutarunt et quem₁ homines₁ crucifixerunt pisces₁ seruauerunt. Petrus quoque in mari titubat, sed non labitur et confessus in₁ fluctibus tamen negauit in₂ terris. Itaque illic quasi deuotus manu adprehenditur, hic quasi₁ oblitus aspectu censorio conuenitur. Sed iam rogemus dominum, ut sermo noster quasi Ionas eiciatur in terram, ne diutius in₁ salo fluctuet. Et bene etiam exiuit cucurbita, quae obumbret nos a malis nostris. Sed et ipsa procedente sole arefacta admonet requiescendum, ne in terra aestuare incipiamus ingenio et₁ nobis etiam uerba deficiant. Certe plus nobis quam Nineuitis data est in aquis remissio peccatorum.
Tag globali: metaphor of fish and faithful whale Saving Jonah whale Turning Jonah To Mission comparison Between Jonah And Jesus fishes save what men rejected Peter Exhitated On Earth Peter Professed In The Sea pumpkin protecting human from evils
Enunciato 1:
anim agent
cetus
saving
excepit ... uitam
hum benef
quem
Enunciato 2:
alhum agent
pisces
saving
seruauerunt
hum benef
quem
Enunciato 3:
hum agent
homines
crucifying
crucifixerunt
hum patient
quem
Enunciato 4:
veg agent
cucurbita
protecting
obumbret
hum benef
nos